1 John
Chapter 1
quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus oculis
nostris quod perspeximus et manus nostrae temptaverunt de verbo vitae
et vita manifestata est et vidimus et testamur et
adnuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem et apparuit nobis
quod vidimus et audivimus adnuntiamus et vobis ut et vos
societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo
et haec scribimus vobis ut gaudium nostrum sit plenum
et haec est adnuntiatio quam audivimus ab eo et adnuntiamus
vobis quoniam Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae
si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo et in
tenebris ambulamus mentimur et non facimus veritatem
si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce
societatem habemus ad invicem et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato
si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus
et veritas in nobis non est
si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut
remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate
si dixerimus quoniam non peccavimus mendacem facimus eum et
verbum eius non est in nobis
Chapter 2
filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis sed et si quis
peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum
et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostris
autem tantum sed etiam pro totius mundi
et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata eius
observemus
qui dicit se nosse eum et mandata eius non custodit mendax
est in hoc veritas non est
qui autem servat verbum eius vere in hoc caritas Dei
perfecta est in hoc scimus quoniam in ipso sumus
qui dicit se in ipso manere debet sicut ille ambulavit et
ipse ambulare
carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus
quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis
iterum mandatum novum scribo vobis quod est verum et in ipso
et in vobis quoniam tenebrae transeunt et lumen verum iam lucet
qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris
est usque adhuc
qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo
non est
qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris
ambulat et nescit quo eat quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius
scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis peccata
propter nomen eius
scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio
est scribo vobis adulescentes quoniam vicistis malignum
scripsi vobis infantes quoniam cognovistis Patrem scripsi
vobis patres quia cognovistis eum qui ab initio scripsi vobis adulescentes quia fortes estis et verbum Dei in vobis manet et vicistis malignum
nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt si quis
diligit mundum non est caritas Patris in eo
quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et
concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre sed ex mundo est
et mundus transit et concupiscentia eius qui autem facit
voluntatem Dei manet in aeternum
filioli novissima hora est et sicut audistis quia
antichristus venit nunc antichristi multi facti sunt unde scimus quoniam novissima hora est
ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent
ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis
sed vos unctionem habetis a Sancto et nostis omnia
non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem sed quasi
scientibus eam et quoniam omne mendacium ex veritate non est
quis est mendax nisi is qui negat quoniam Iesus non est
Christus hic est antichristus qui negat Patrem et Filium
omnis qui negat Filium nec Patrem habet qui confitetur
Filium et Patrem habet
vos quod audistis ab initio in vobis permaneat si in vobis
permanserit quod ab initio audistis et vos in Filio et Patre manebitis
et haec est repromissio quam ipse pollicitus est nobis
vitam aeternam
haec scripsi vobis de eis qui seducunt vos
et vos unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis et
non necesse habetis ut aliquis doceat vos sed sicut unctio eius docet vos de omnibus et verum est et non est mendacium et sicut docuit vos manete in eo
et nunc filioli manete in eo ut cum apparuerit habeamus
fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius
si scitis quoniam iustus est scitote quoniam et omnis qui
facit iustitiam ex ipso natus est
Chapter 3
videte qualem caritatem dedit nobis Pater ut filii Dei
nominemur et sumus propter hoc mundus non novit nos quia non novit eum
carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid
erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est
et omnis qui habet spem hanc in eo sanctificat se sicut et
ille sanctus est
omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit et peccatum
est iniquitas
et scitis quoniam ille apparuit ut peccata tolleret et
peccatum in eo non est
omnis qui in eo manet non peccat omnis qui peccat non vidit
eum nec cognovit eum
filioli nemo vos seducat qui facit iustitiam iustus est
sicut et ille iustus est
qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus
peccat in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli
omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen
ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est
in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli omnis qui
non est iustus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum
quoniam haec est adnuntiatio quam audistis ab initio ut
diligamus alterutrum
non sicut Cain ex maligno erat et occidit fratrem suum et
propter quid occidit eum quoniam opera eius maligna erant fratris autem eius iusta
nolite mirari fratres si odit vos mundus
nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam
quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morte
omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quoniam
omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem
in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam
suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere
qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum
necesse habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo
filioli non diligamus verbo nec lingua sed opere et
veritate
in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus et in
conspectu eius suadeamus corda nostra
quoniam si reprehenderit nos cor maior est Deus corde
nostro et novit omnia
carissimi si cor non reprehenderit nos fiduciam habemus ad
Deum
et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata
eius custodimus et ea quae sunt placita coram eo facimus
et hoc est mandatum eius ut credamus in nomine Filii eius
Iesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis
et qui servat mandata eius in illo manet et ipse in eo et
in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem nobis dedit
Chapter 4
carissimi nolite omni spiritui credere sed probate spiritus
si ex Deo sint quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum
in hoc cognoscitur Spiritus Dei omnis spiritus qui
confitetur Iesum Christum in carne venisse ex Deo est
et omnis spiritus qui solvit Iesum ex Deo non est et hoc est
antichristi quod audistis quoniam venit et nunc iam in mundo est
vos ex Deo estis filioli et vicistis eos quoniam maior est
qui in vobis est quam qui in mundo
ipsi de mundo sunt ideo de mundo loquuntur et mundus eos
audit
nos ex Deo sumus qui novit Deum audit nos qui non est ex Deo
non audit nos in hoc cognoscimus Spiritum veritatis et spiritum erroris
carissimi diligamus invicem quoniam caritas ex Deo est et
omnis qui diligit ex Deo natus est et cognoscit Deum
qui non diligit non novit Deum quoniam Deus caritas est
in hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium suum
unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum
in hoc est caritas non quasi nos dilexerimus Deum sed
quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris
carissimi si sic Deus dilexit nos et nos debemus alterutrum
diligere
Deum nemo vidit umquam si diligamus invicem Deus in nobis
manet et caritas eius in nobis perfecta est
in hoc intellegimus quoniam in eo manemus et ipse in nobis
quoniam de Spiritu suo dedit nobis
et nos vidimus et testificamur quoniam Pater misit Filium
salvatorem mundi
quisque confessus fuerit quoniam Iesus est Filius Dei Deus
in eo manet et ipse in Deo
et nos cognovimus et credidimus caritati quam habet Deus in
nobis Deus caritas est et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo
in hoc perfecta est caritas nobiscum ut fiduciam habeamus
in die iudicii quia sicut ille est et nos sumus in hoc mundo
timor non est in caritate sed perfecta caritas foras mittit
timorem quoniam timor poenam habet qui autem timet non est perfectus in caritate
nos ergo diligamus quoniam Deus prior dilexit nos
si quis dixerit quoniam diligo Deum et fratrem suum oderit
mendax est qui enim non diligit fratrem suum quem vidit Deum quem non vidit quomodo potest diligere
et hoc mandatum habemus ab eo ut qui diligit Deum diligat
et fratrem suum
Chapter 5
omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex Deo natus est
et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eo
in hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei cum Deum
diligamus et mandata eius faciamus
haec est enim caritas Dei ut mandata eius custodiamus et
mandata eius gravia non sunt
quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum et haec est
victoria quae vincit mundum fides nostra
quis est qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Iesus est
Filius Dei
hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus non
in aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas
quia tres sunt qui testimonium dant
Spiritus et aqua et sanguis et tres unum sunt
si testimonium hominum accipimus testimonium Dei maius est
quoniam hoc est testimonium Dei quod maius est quia testificatus est de Filio suo
qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non
credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo
et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis
Deus et haec vita in Filio eius est
qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam
non habet
haec scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis
aeternam qui creditis in nomine Filii Dei
et haec est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque
petierimus secundum voluntatem eius audit nos
et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus scimus
quoniam habemus petitiones quas postulavimus ab eo
qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet
et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget
omnis iniquitas peccatum est et est peccatum non ad mortem
scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed
generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum
scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno
positus est
et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut
cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeterna
filioli custodite vos a simulacris
Next:
2 John
Prev:
2 Peter
Up
This book in:
English