2 Peter
Chapter 1
Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his qui
coaequalem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi
gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Domini nostri
quomodo omnia nobis divinae virtutis suae quae ad vitam et
pietatem donata est per cognitionem eius qui vocavit nos propria gloria et virtute
per quae maxima et pretiosa nobis promissa donavit ut per
haec efficiamini divinae consortes naturae fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae corruptionem
vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide
vestra virtutem in virtute autem scientiam
in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem
patientiam in patientia autem pietatem
in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem
fraternitatis caritatem
haec enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine
fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione
cui enim non praesto sunt haec caecus est et manu temptans
oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum
quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam
vestram vocationem et electionem faciatis haec enim facientes non peccabitis aliquando
sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in
aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi
propter quod incipiam vos semper commonere de his et quidem
scientes et confirmatos in praesenti veritate
iustum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo
suscitare vos in commonitione
certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum
quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi
dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum
ut horum memoriam faciatis
non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini
nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam sed speculatores facti illius magnitudinis
accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa
ad eum huiuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui
et hanc vocem nos audivimus de caelo adlatam cum essemus
cum ipso in monte sancto
et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis
adtendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies inlucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris
hoc primum intellegentes quod omnis prophetia scripturae
propria interpretatione non fit
non enim voluntate humana adlata est aliquando prophetia
sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines
Chapter 2
fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis
erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem
et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis
blasphemabitur
et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus
iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat
si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus
inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciatos reservari
et originali mundo non pepercit sed octavum Noe iustitiae
praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens
et civitates Sodomorum et Gomorraeorum in cinerem redigens
eversione damnavit exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens
et iustum Loth oppressum a nefandorum iniuria conversatione
eruit
aspectu enim et auditu iustus erat habitans apud eos qui
diem de die animam iustam iniquis operibus cruciabant
novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in
diem iudicii cruciandos reservare
magis autem eos qui post carnem in concupiscentia
inmunditiae ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas non metuunt blasphemantes
ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores non
portant adversum se execrabile iudicium
hii vero velut inrationabilia pecora naturaliter in
captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua et peribunt
percipientes mercedem iniustitiae voluptatem existimantes
diei delicias coinquinationes et maculae deliciis affluentes in conviviis suis luxuriantes vobiscum
oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti
pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiae habentes maledictionis filii
derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex
Bosor qui mercedem iniquitatis amavit
correptionem vero habuit suae vesaniae subiugale mutum in
hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam
hii sunt fontes sine aqua et nebulae turbinibus exagitatae
quibus caligo tenebrarum reservatur
superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis
carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur
libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint
corruptionis a quo enim quis superatus est huius et servus est
si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione
Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus
melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam
post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato
contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad
suum vomitum et sus lota in volutabro luti
Chapter 3
hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in
quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem
ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a sanctis
prophetis et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et salvatoris
hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in
deceptione inlusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes
dicentes ubi est promissio aut adventus eius ex quo enim
patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturae
latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et terra
de aqua et per aquam consistens Dei verbo
per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit
caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt
igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum
unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud
Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus
non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos
nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti
adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu
transient elementa vero calore solventur
cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse
vos in sanctis conversationibus et pietatibus
expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam
caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent
novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius
expectamus in quibus iustitia habitat
propter quod carissimi haec expectantes satis agite
inmaculati et inviolati ei inveniri in pace
et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut
et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis
sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his in
quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem
vos igitur fratres praescientes custodite ne insipientium
errore transducti excidatis a propria firmitate
crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et
salvatoris Iesu Christi ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis amen
Next:
1 John
Prev:
1 Peter
Up
This book in:
English