2 John
Chapter 1
senior electae dominae et natis eius quos ego diligo in
veritate et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt veritatem
propter veritatem quae permanet in nobis et nobiscum erit in
aeternum
sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a
Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritate
gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes
in veritate sicut mandatum accepimus a Patre
et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens
tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum
et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata eius hoc
mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis
quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non
confitentur Iesum Christum venientem in carne hic est seductor et antichristus
videte vosmet ipsos ne perdatis quae operati estis sed ut
mercedem plenam accipiatis
omnis qui praecedit et non manet in doctrina Christi Deum
non habet qui permanet in doctrina hic et Filium et Patrem habet
si quis venit ad vos et hanc doctrinam non adfert nolite
recipere eum in domum nec have ei dixeritis
qui enim dicit illi have communicat operibus illius
malignis
plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum
spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut gaudium vestrum plenum sit
salutant te filii sororis tuae electae
Next:
3 John
Prev:
1 John
Up
This book in:
English