Song of Solomon
Chapter 1
osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua
vino
fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo
adulescentulae dilexerunt te
trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua
exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te
nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula
Cedar sicut pelles Salomonis
nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol
filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi
indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in
meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum
si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post
vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum
equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea
pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut
monilia
murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento
dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum
fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea
commorabitur
botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi
ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui
columbarum
ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster
floridus
tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina
Chapter 2
ego flos campi et lilium convallium
sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias
sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter
filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius dulcis gutturi meo
introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem
fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo
leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum
ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit
vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus
transiliens colles
similis est dilectus meus capreae hinuloque cervorum en ipse
stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per cancellos
et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea
formonsa mea et veni
iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit
flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox
turturis audita est in terra nostra
ficus protulit grossos suos vineae florent dederunt odorem
surge amica mea speciosa mea et veni
columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae
ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora
capite nobis vulpes vulpes parvulas quae demoliuntur vineas
nam vinea nostra floruit
dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia
donec adspiret dies et inclinentur umbrae revertere similis
esto dilecte mi capreae aut hinulo cervorum super montes Bether
Chapter 3
in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea
quaesivi illum et non inveni
surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram
quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni
invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem
dilexit anima mea vidistis
paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea
tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae
adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum
ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit
quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi
ex aromatibus murrae et turis et universi pulveris pigmentarii
en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex
fortissimis Israhel
omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscuiusque
ensis super femur suum propter timores nocturnos
ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani
columnas eius fecit argenteas reclinatorium aureum ascensum
purpureum media caritate constravit propter filias Hierusalem
egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in
diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis illius et in die laetitiae cordis eius
Chapter 4
quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui
columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad
dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro
omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas
sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut
fragmen mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus latet
sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum
propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium
duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur
in liliis
donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem
murrae et ad collem turis
tota pulchra es amica mea et macula non est in te
veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de
capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum
vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in
uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui
quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora
ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata
favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua
et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis
hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons
signatus
emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum
fructibus cypri cum nardo
nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis
Libani murra et aloe cum omnibus primis unguentis
fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu
de Libano
surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant
aromata illius
Chapter 5
veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum
pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini carissimi
ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis
aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia caput meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium
expoliavi me tunica mea quomodo induar illa lavi pedes meos
quomodo inquinabo illos
dilectus meus misit manum suam per foramen et venter meus
intremuit ad tactum eius
surrexi ut aperirem dilecto meo manus meae stillaverunt
murra digiti mei pleni murra probatissima
pessulum ostii aperui dilecto meo at ille declinaverat atque
transierat anima mea liquefacta est ut locutus est quaesivi et non inveni illum vocavi et non respondit mihi
invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem percusserunt
me vulneraverunt me tulerunt pallium meum mihi custodes murorum
adiuro vos filiae Hierusalem si inveneritis dilectum meum ut
nuntietis ei quia amore langueo
qualis est dilectus tuus ex dilecto o pulcherrima mulierum
qualis est dilectus tuus ex dilecto quia sic adiurasti nos
dilectus meus candidus et rubicundus electus ex milibus
caput eius aurum optimum comae eius sicut elatae palmarum
nigrae quasi corvus
oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum quae lacte
sunt lotae et resident iuxta fluenta plenissima
genae illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis
labia eius lilia distillantia murram primam
manus illius tornatiles aureae plenae hyacinthis venter
eius eburneus distinctus sapphyris
crura illius columnae marmoreae quae fundatae sunt super
bases aureas species eius ut Libani electus ut cedri
guttur illius suavissimum et totus desiderabilis talis est
dilectus meus et iste est amicus meus filiae Hierusalem
quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum quo
declinavit dilectus tuus et quaeremus eum tecum
Chapter 6
dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis
ut pascatur in hortis et lilia colligat
ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter
lilia
pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem
terribilis ut castrorum acies ordinata
averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt
capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad
dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro
omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis
sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis
sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et
adulescentularum non est numerus
una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa
genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam
quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens
pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata
descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut
inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica
nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab
revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut
intueamur te
Chapter 7
quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri
sunt gressus tui in calciamentis filia principis iunctura feminum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis
umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis
venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis
duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreae
collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinae in
Esebon quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum
caput tuum ut Carmelus et comae capitis tui sicut purpura
regis vincta canalibus
quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis
statura tua adsimilata est palmae et ubera tua botris
dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt
ubera tua sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum
guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad
potandum labiisque et dentibus illius ruminandum
ego dilecto meo et ad me conversio eius
veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis
mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores
fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea
mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma
nova et vetera dilecte mi servavi tibi
Chapter 8
quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae ut
inveniam te foris et deosculer et iam me nemo despiciat
adprehendam te et ducam in domum matris meae ibi me docebis
et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum
leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
adiuro vos filiae Hierusalem ne suscitetis et evigilare
faciatis dilectam donec ipsa velit
quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens et
nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua
pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super
brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus aemulatio lampades eius lampades ignis atque flammarum
aquae multae non poterunt extinguere caritatem nec flumina
obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione quasi nihil despicient eum
soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori
nostrae in die quando adloquenda est
si murus est aedificemus super eum propugnacula argentea si
ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis
ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram
eo quasi pacem repperiens
vinea fuit Pacifico in ea quae habet populos tradidit eam
custodibus vir adfert pro fructu eius mille argenteos
vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his
qui custodiunt fructus eius
quae habitas in hortis amici auscultant fac me audire vocem
tuam
fuge dilecte mi et adsimilare capreae hinuloque cervorum
super montes aromatum
Next:
Isaiah
Prev:
Ecclesiastes
Up
This book in:
English
עברית