Ecclesiastes
Chapter 1
verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem
vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia
vanitas
quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat
sub sole
generatio praeterit et generatio advenit terra vero in
aeternum stat
oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique
renascens
gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans
universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur
omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum
unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant
cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone
non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu
quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod
factum est ipsum quod fiendum est
nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc
recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos
non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea
futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo
ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem
et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter
de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea
vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et
adflictio spiritus
perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est
numerus
locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et
praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit
dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam
erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus
eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui
addit scientiam addat et laborem
Chapter 2
dixi ego in corde meo vadam et affluam deliciis et fruar
bonis et vidi quod hoc quoque esset vanitas
risum reputavi errorem et gaudio dixi quid frustra deciperis
cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam ut
animum meum transferrem ad sapientiam devitaremque stultitiam donec viderem quid esset utile filiis hominum quod facto opus est sub sole numero dierum vitae suae
magnificavi opera mea aedificavi mihi domos plantavi vineas
feci hortos et pomeria et consevi ea cuncti generis
arboribus
extruxi mihi piscinas aquarum ut inrigarem silvam lignorum
germinantium
possedi servos et ancillas multamque familiam habui armenta
quoque et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem
coacervavi mihi argentum et aurum et substantias regum ac
provinciarum feci mihi cantores et cantrices et delicias filiorum hominum scyphos et urceos in ministerio ad vina fundenda
et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in
Hierusalem sapientia quoque perseveravit mecum
et omnia quae desideraverunt oculi mei non negavi eis nec
prohibui cor quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his quae paraveram et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo
cumque me convertissem ad universa opera quae fecerant
manus meae et ad labores in quibus frustra sudaveram vidi in omnibus vanitatem et adflictionem animi et nihil permanere sub sole
transivi ad contemplandam sapientiam erroresque et
stultitiam quid est inquam homo ut sequi possit regem factorem suum
et vidi quia tantum praecederet sapientia stultitiam
quantum differt lux tenebris
sapientis oculi in capite eius stultus in tenebris ambulat
et didici quod unus utriusque esset interitus
et dixi in corde meo si unus et stulti et meus occasus erit
quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam locutusque cum mente mea animadverti quod hoc quoque esset vanitas
non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in
perpetuum et futura tempora oblivione cuncta pariter obruent moritur doctus similiter et indoctus
et idcirco taeduit me vitae meae videntem mala esse
universa sub sole et cuncta vanitatem atque adflictionem spiritus
rursum detestatus sum omnem industriam meam quae sub sole
studiosissime laboravi habiturus heredem post me
quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit et
dominabitur in laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui et est quicquam tam vanum
unde cessavi renuntiavitque cor meum ultra laborare sub
sole
nam cum alius laboret in sapientia et doctrina et
sollicitudine homini otioso quaesita dimittit et hoc ergo vanitas et magnum malum
quid enim proderit homini de universo labore suo et
adflictione spiritus qua sub sole cruciatus est
cuncti dies eius doloribus et aerumnis pleni sunt nec per
noctem mente requiescit et haec non vanitas est
nonne melius est comedere et bibere et ostendere animae
suae bona de laboribus suis et hoc de manu Dei est
quis ita vorabit et deliciis affluet ut ego
homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et
scientiam et laetitiam peccatori autem dedit adflictionem et curam superfluam ut addat et congreget et tradat ei qui placuit Deo sed et hoc vanitas et cassa sollicitudo mentis
Chapter 3
omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub
caelo
tempus nascendi et tempus moriendi tempus plantandi et
tempus evellendi quod plantatum est
tempus occidendi et tempus sanandi tempus destruendi et
tempus aedificandi
tempus flendi et tempus ridendi tempus plangendi et tempus
saltandi
tempus spargendi lapides et tempus colligendi tempus
amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus
tempus adquirendi et tempus perdendi tempus custodiendi et
tempus abiciendi
tempus scindendi et tempus consuendi tempus tacendi et
tempus loquendi
tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus
pacis
quid habet amplius homo de labore suo
vidi adflictionem quam dedit Deus filiis hominum ut
distendantur in ea
cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit
disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem
et cognovi quod non esset melius nisi laetari et facere
bene in vita sua
omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de
labore suo hoc donum Dei est
didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in
perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quae fecit Deus ut timeatur
quod factum est ipsum permanet quae futura sunt iam fuerunt
et Deus instaurat quod abiit
vidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco
iustitiae iniquitatem
et dixi in corde meo iustum et impium iudicabit Deus et
tempus omni rei tunc erit
dixi in corde meo de filiis hominum ut probaret eos Deus et
ostenderet similes esse bestiis
idcirco unus interitus est hominis et iumentorum et aequa
utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant omnia et nihil habet homo iumento amplius cuncta subiacent vanitati
et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in
terram pariter revertentur
quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si
spiritus iumentorum descendat deorsum
et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in
opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat
Chapter 4
verti me ad alia et vidi calumnias quae sub sole geruntur et
lacrimas innocentum et consolatorem neminem nec posse resistere eorum violentiae cunctorum auxilio destitutos
et laudavi magis mortuos quam viventes
et feliciorem utroque iudicavi qui necdum natus est nec
vidit mala quae sub sole fiunt
rursum contemplatus omnes labores hominum et industrias
animadverti patere invidiae proximi et in hoc ergo vanitas et cura superflua est
stultus conplicat manus suas et comedit carnes suas dicens
melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum
labore et adflictione animi
considerans repperi et aliam vanitatem sub sole
unus est et secundum non habet non filium non fratrem et
tamen laborare non cessat nec satiantur oculi eius divitiis nec recogitat dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis in hoc quoque vanitas est et adflictio pessima
melius ergo est duos simul esse quam unum habent enim
emolumentum societatis suae
si unus ceciderit ab altero fulcietur vae soli quia cum
ruerit non habet sublevantem
et si dormierint duo fovebuntur mutuo unus quomodo calefiet
et si quispiam praevaluerit contra unum duo resistent ei
funiculus triplex difficile rumpitur
melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto qui
nescit providere in posterum
quod et de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad
regnum et alius natus in regno inopia consumatur
vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adulescente
secundo qui consurgit pro eo
infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum et
qui postea futuri sunt non laetabuntur in eo sed et hoc vanitas et adflictio spiritus
custodi pedem tuum ingrediens domum Dei multo enim melior
est oboedientia quam stultorum victimae qui nesciunt quid faciant mali
Chapter 5
ne temere quid loquaris neque cor tuum sit velox ad
proferendum sermonem coram Deo Deus enim in caelo et tu super terram idcirco sint pauci sermones tui
multas curas sequuntur somnia et in multis sermonibus
invenitur stultitia
si quid vovisti Deo ne moreris reddere displicet enim ei
infidelis et stulta promissio sed quodcumque voveris redde
multoque melius est non vovere quam post votum promissa non
conplere
ne dederis os tuum ut peccare faciat carnem tuam neque dicas
coram angelo non est providentia ne forte iratus Deus super sermone tuo dissipet cuncta opera manuum tuarum
ubi multa sunt somnia plurimae vanitates et sermones
innumeri tu vero Deum time
si videris calumnias egenorum et violenta iudicia et
subverti iustitiam in provincia non mireris super hoc negotio quia excelso alius excelsior est et super hos quoque eminentiores sunt alii
et insuper universae terrae rex imperat servienti
avarus non implebitur pecunia et qui amat divitias fructus
non capiet ex eis et hoc ergo vanitas
ubi multae sunt opes multi et qui comedant eas et quid
prodest possessori nisi quod cernit divitias oculis suis
dulcis est somnus operanti sive parum sive multum comedat
saturitas autem divitis non sinit dormire eum
est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole divitiae
conservatae in malum domini sui
pereunt enim in adflictione pessima generavit filium qui in
summa egestate erit
sicut egressus est nudus de utero matris suae sic
revertetur et nihil auferet secum de labore suo
miserabilis prorsus infirmitas quomodo venit sic revertetur
quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum
cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris et in curis
multis et in aerumna atque tristitia
hoc itaque mihi visum est bonum ut comedat quis et bibat et
fruatur laetitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole numerum dierum vitae suae quos dedit ei Deus et haec est pars illius
et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam
potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua et laetetur de labore suo hoc est donum Dei
non enim satis recordabitur dierum vitae suae eo quod Deus
occupet deliciis cor eius
Chapter 6
est et aliud malum quod vidi sub sole et quidem frequens
apud homines
vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et
nihil deest animae eius ex omnibus quae desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo sed homo extraneus vorabit illud hoc vanitas et magna miseria est
si genuerit quispiam centum et vixerit multos annos et
plures dies aetatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantiae suae sepulturaque careat de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus
frustra enim venit et pergit ad tenebras et oblivione
delebitur nomen eius
non vidit solem neque cognovit distantiam boni et mali
etiam si duobus milibus annis vixerit et non fuerit
perfruitus bonis nonne ad unum locum properant omnia
omnis labor hominis in ore eius sed anima illius non
impletur
quid habet amplius sapiens ab stulto et quid pauper nisi ut
pergat illuc ubi est vita
melius est videre quod cupias quam desiderare quod nescias
sed et hoc vanitas est et praesumptio spiritus
qui futurus est iam vocatum est nomen eius et scitur quod
homo sit et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere
verba sunt plurima multa in disputando habentia vanitatem
Chapter 7
quid necesse est homini maiora se quaerere cum ignoret quid
conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suae et tempore quo velut umbra praeterit aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit
melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis
die nativitatis
melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in
illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit
melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur
animus delinquentis
cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi
laetitia
melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione
decipi
quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus
stulti sed et hoc vanitas
calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius
melior est finis orationis quam principium melior est
patiens arrogante
ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti
requiescit
ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora
fuere quam nunc sunt stulta est enim huiuscemodi interrogatio
utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest
videntibus solem
sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc
autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo
considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille
despexerit
in die bona fruere bonis et malam diem praecave sicut enim
hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias
haec quoque vidi in diebus vanitatis meae iustus perit in
iustitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua
noli esse iustus multum neque plus sapias quam necesse est
ne obstupescas
ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in
tempore non tuo
bonum est te sustentare iustum sed et ab illo ne subtrahas
manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit
sapientia confortabit sapientem super decem principes
civitatis
non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non
peccet
sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor
tuum ne forte audias servum tuum maledicentem tibi
scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti
aliis
cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa
longius recessit a me
multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam
lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et
quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentium
et inveni amariorem morte mulierem quae laqueus venatorum
est et sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa
ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut
invenirem rationem
quam adhuc quaerit anima mea et non inveni virum de mille
unum repperi mulierem ex omnibus non inveni
solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et
ipse se infinitis miscuerit quaestionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi
Chapter 8
sapientia hominis lucet in vultu eius et potentissimus
faciem illius commutavit
ego os regis observo et praecepta iuramenti Dei
ne festines recedere a facie eius neque permaneas in opere
malo quia omne quod voluerit faciet
et sermo illius potestate plenus est nec dicere ei quisquam
potest quare ita facis
qui custodit praeceptum non experietur quicquam mali tempus
et responsionem cor sapientis intellegit
omni negotio tempus est et oportunitas et multa hominis
adflictio
quia ignorat praeterita et ventura nullo scire potest nuntio
non est in hominis dicione prohibere spiritum nec habet
potestatem in die mortis nec sinitur quiescere ingruente bello neque salvabit impietas impium
omnia haec consideravi et dedi cor meum in cunctis operibus
quae fiunt sub sole interdum dominatur homo homini in malum suum
vidi impios sepultos qui etiam cum adviverent in loco
sancto erant et laudabantur in civitate quasi iustorum operum sed et hoc vanitas est
etenim quia non profertur cito contra malos sententia
absque ullo timore filii hominum perpetrant mala
attamen ex eo quod peccator centies facit malum et per
patientiam sustentatur ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum qui verentur faciem eius
non sit bonum impio nec prolongentur dies eius sed quasi
umbra transeant qui non timent faciem Dei
est et alia vanitas quae fit super terram sunt iusti quibus
multa proveniunt quasi opera egerint impiorum et sunt impii qui ita securi sunt quasi iustorum facta habeant sed et hoc vanissimum iudico
laudavi igitur laetitiam quod non esset homini bonum sub
sole nisi quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitae quos dedit ei Deus sub sole
et adposui cor meum ut scirem sapientiam et intellegerem
distentionem quae versatur in terra est homo qui diebus ac noctibus somnum oculis non capit
et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo
invenire rationem eorum quae fiunt sub sole et quanto plus laboraverit ad quaerendum tanto minus inveniat etiam si dixerit sapiens se nosse non poterit repperire
Chapter 9
omnia haec tractavi in corde meo ut curiose intellegerem
sunt iusti atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit
sed omnia in futuro servantur incerta eo quod universa aeque
eveniant iusto et impio bono et malo mundo et inmundo immolanti victimas et sacrificia contemnenti sicut bonus sic et peccator ut periurus ita et ille qui verum deierat
hoc est pessimum inter omnia quae sub sole fiunt quia eadem
cunctis eveniunt unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua et post haec ad inferos deducentur
nemo est qui semper vivat et qui huius rei habeat fiduciam
melior est canis vivens leone mortuo
viventes enim sciunt se esse morituros mortui vero nihil
noverunt amplius nec habent ultra mercedem quia oblivioni tradita est memoria eorum
amor quoque et odium et invidia simul perierunt nec habent
partem in hoc saeculo et in opere quod sub sole geritur
vade ergo et comede in laetitia panem tuum et bibe cum
gaudio vinum tuum quia Deo placent opera tua
omni tempore sint vestimenta tua candida et oleum de capite
tuo non deficiat
perfruere vita cum uxore quam diligis cunctis diebus vitae
instabilitatis tuae qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuae haec est enim pars in vita et in labore tuo quod laboras sub sole
quodcumque potest manus tua facere instanter operare quia
nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos quo tu properas
verti me alio vidique sub sole nec velocium esse cursum nec
fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec artificum gratiam sed tempus casumque in omnibus
nescit homo finem suum sed sicut pisces capiuntur hamo et
sicut aves conprehenduntur laqueo sic capiuntur homines tempore malo cum eis extemplo supervenerit
hanc quoque vidi sub sole sapientiam et probavi maximam
civitas parva et pauci in ea viri venit contra eam rex
magnus et vallavit eam extruxitque munitiones per gyrum et perfecta est obsidio
inventusque in ea vir pauper et sapiens liberavit urbem per
sapientiam suam et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis
et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine quomodo
ergo sapientia pauperis contempta est et verba eius non sunt audita
verba sapientium audiuntur in silentio plus quam clamor
principis inter stultos
melior est sapientia quam arma bellica et qui in uno
peccaverit multa bona perdet
Chapter 10
muscae morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est
sapientia et gloria parva ad tempus stultitia
cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra
illius
sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes
stultos aestimat
si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum
tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima
est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a
facie principis
positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere
deorsum
vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos
super terram
qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem
mordebit eum coluber
qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit
ligna vulnerabitur ab eis
si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed
hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia
si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui
occulte detrahit
verba oris sapientis gratia et labia insipientis
praecipitabunt eum
initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius
error pessimus
stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit
et quod post futurum est quis illi poterit indicare
labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere
vae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane
comedunt
beata terra cuius rex nobilis est et cuius principes
vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam
in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate
manuum perstillabit domus
in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et
pecuniae oboedient omnia
in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi
tui ne maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam
Chapter 11
mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa
tempora invenies illum
da partem septem necnon et octo quia ignoras quid futurum
sit mali super terram
si repletae fuerint nubes imbrem super terram effundent si
ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem in quocumque loco ceciderit ibi erit
qui observat ventum non seminat et qui considerat nubes
numquam metet
quomodo ignoras quae sit via spiritus et qua ratione
conpingantur ossa in ventre praegnatis sic nescis opera Dei qui fabricator est omnium
mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua
quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit
dulce lumen et delectabile est oculis videre solem
si annis multis vixerit homo et in omnibus his laetatus
fuerit meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum qui cum venerint vanitatis arguentur praeterita
laetare ergo iuvenis in adulescentia tua et in bono sit cor
tuum in diebus iuventutis tuae et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium
aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua
adulescentia enim et voluptas vana sunt
Chapter 12
memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae antequam
veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent
antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et
revertantur nubes post pluviam
quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri
fortissimi et otiosae erunt molentes inminuto numero et tenebrescent videntes per foramina
et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis et
consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis
excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit
amigdalum inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circumibunt in platea plangentes
antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea
et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam
et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus
redeat ad Deum qui dedit illum
vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes omnia vanitas
cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et
enarravit quae fecerit et investigans conposuit parabolas multas
quaesivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos
ac veritate plenos
verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum
defixi quae per magistrorum concilium data sunt a pastore uno
his amplius fili mi ne requiras faciendi plures libros
nullus est finis frequensque meditatio carnis adflictio est
finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata
eius observa hoc est enim omnis homo
et cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium pro omni
errato sive bonum sive malum sit
Next:
Song of Solomon
Prev:
Proverbs
Up
This book in:
English
עברית