Philemon
Chapter 1
Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni
dilecto et adiutori nostro
et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae
quae in domo tua est
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu
Christo
gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in
orationibus meis
audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et
in omnes sanctos
ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis
boni in nobis in Christo Iesu
gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua
quia viscera sanctorum requieverunt per te frater
propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu
imperandi tibi quod ad rem pertinet
propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus
senex nunc autem et vinctus Iesu Christi
obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo
qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi
utilis
quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe
quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret
in vinculis evangelii
sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex
necessitate bonum tuum esset sed voluntarium
forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum
illum recipere
iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime
mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino
si ergo habes me socium suscipe illum sicut me
si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa
ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi
quod et te ipsum mihi debes
ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in
Domino
confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et
super id quod dico facies
simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes
vestras donari me vobis
salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu
Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores mei
gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro amen
Next:
Hebrews
Prev:
Titus
Up
This book in:
English