Lamentations
Chapter 1
ALEPH quomodo sedit sola civitas plena populo facta est
quasi vidua domina gentium princeps provinciarum facta est sub tributo
BETH plorans ploravit in nocte et lacrimae eius in maxillis
eius non est qui consoletur eam ex omnibus caris eius omnes amici eius spreverunt eam et facti sunt ei inimici
GIMEL migravit Iuda propter adflictionem et multitudinem
servitutis habitavit inter gentes nec invenit requiem omnes persecutores eius adprehenderunt eam inter angustias
DELETH viae Sion lugent eo quod non sint qui veniant ad
sollemnitatem omnes portae eius destructae sacerdotes eius gementes virgines eius squalidae et ipsa oppressa amaritudine
HE facti sunt hostes eius in capite inimici illius
locupletati sunt quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum eius parvuli eius ducti sunt captivi ante faciem tribulantis
VAV et egressus est a filia Sion omnis decor eius facti sunt
principes eius velut arietes non invenientes pascuam et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis
ZAI recordata est Hierusalem dierum adflictionis suae et
praevaricationis omnium desiderabilium suorum quae habuerat a diebus antiquis cum caderet populus eius in manu hostili et non esset auxiliator viderunt eam hostes et deriserunt sabbata eius
HETH peccatum peccavit Hierusalem propterea instabilis facta
est omnes qui glorificabant eam spreverunt illam quia viderunt ignominiam eius ipsa autem gemens et conversa retrorsum
TETH sordes eius in pedibus eius nec recordata est finis sui
deposita est vehementer non habens consolatorem vide Domine adflictionem meam quoniam erectus est inimicus
IOTH manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius
quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum de quibus praeceperas ne intrarent in ecclesiam tuam
CAPH omnis populus eius gemens et quaerens panem dederunt
pretiosa quaeque pro cibo ad refocilandam animam vide Domine considera quoniam facta sum vilis
LAMED o vos omnes qui transitis per viam adtendite et
videte si est dolor sicut dolor meus quoniam vindemiavit me ut locutus est Dominus in die irae furoris sui
MEM de excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me
expandit rete pedibus meis convertit me retrorsum posuit me desolatam tota die maerore confectam
NUN vigilavit iugum iniquitatum mearum in manu eius
convolutae sunt et inpositae collo meo infirmata est virtus mea dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere
SAMECH abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei
vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos torcular calcavit Dominus virgini filiae Iuda
AIN idcirco ego plorans et oculus meus deducens aquam quia
longe factus est a me consolator convertens animam meam facti sunt filii mei perditi quoniam invaluit inimicus
FE expandit Sion manus suas non est qui consoletur eam
mandavit Dominus adversum Iacob in circuitu eius hostes eius facta est Hierusalem quasi polluta menstruis inter eos
SADE iustus est Dominus quia os eius ad iracundiam
provocavi audite obsecro universi populi et videte dolorem meum virgines meae et iuvenes mei abierunt in captivitatem
COPH vocavi amicos meos et ipsi deceperunt me sacerdotes
mei et senes mei in urbe consumpti sunt quia quaesierunt cibum sibi ut refocilarent animam suam
RES vide Domine quoniam tribulor venter meus conturbatus
est subversum est cor meum in memet ipsa quoniam amaritudine plena sum foris interfecit gladius et domi mors similis est
SEN audierunt quia ingemesco ego et non est qui consoletur
me omnes inimici mei audierunt malum meum laetati sunt quoniam tu fecisti adduxisti diem consolationis et fient similes mei
THAU ingrediatur omne malum eorum coram te et devindemia
eos sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas multi enim gemitus mei et cor meum maerens
Chapter 2
ALEPH quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam
Sion proiecit de caelo terram inclitam Israhel et non recordatus est scabilli pedum suorum in die furoris sui
BETH praecipitavit Dominus nec pepercit omnia speciosa Iacob
destruxit in furore suo munitiones virginis Iuda deiecit in terram polluit regnum et principes eius
GIMEL confregit in ira furoris omne cornu Israhel avertit
retrorsum dexteram suam a facie inimici et succendit in Iacob quasi ignem flammae devorantis in gyro
DELETH tetendit arcum suum quasi inimicus firmavit dexteram
suam quasi hostis et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiae Sion effudit quasi ignem indignationem suam
HE factus est Dominus velut inimicus praecipitavit Israhel
praecipitavit omnia moenia eius dissipavit munitiones eius et replevit in filia Iuda humiliatum et humiliatam
VAV et dissipavit quasi hortum tentorium suum demolitus est
tabernaculum suum oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum et obprobrio in indignatione furoris sui regem et sacerdotem
ZAI reppulit Dominus altare suum maledixit sanctificationi
suae tradidit in manu inimici muros turrium eius vocem dederunt in domo Domini sicut in die sollemni
HETH cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion tetendit
funiculum suum et non avertit manum suam a perditione luxitque antemurale et murus pariter dissipatus est
TETH defixae sunt in terra portae eius perdidit et contrivit
vectes eius regem eius et principes eius in gentibus non est lex et prophetae eius non invenerunt visionem a Domino
IOTH sederunt in terra conticuerunt senes filiae Sion
consperserunt cinere capita sua accincti sunt ciliciis abiecerunt in terra capita sua virgines Hierusalem
CAPH defecerunt prae lacrimis oculi mei conturbata sunt
viscera mea effusum est in terra iecur meum super contritione filiae populi mei cum deficeret parvulus et lactans in plateis oppidi
LAMED matribus suis dixerunt ubi est triticum et vinum cum
deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum
MEM cui conparabo te vel cui adsimilabo te filia Hierusalem
cui exaequabo te et consolabor te virgo filia Sion magna enim velut mare contritio tua quis medebitur tui
NUN prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta nec
aperiebant iniquitatem tuam ut te ad paenitentiam provocarent viderunt autem tibi adsumptiones falsas et eiectiones
SAMECH plauserunt super te manibus omnes transeuntes per
viam sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Hierusalem haecine est urbs dicentes perfecti decoris gaudium universae terrae
FE aperuerunt super te os suum omnes inimici tui
sibilaverunt et fremuerunt dentibus dixerunt devoravimus en ista est dies quam expectabamus invenimus vidimus
AIN fecit Dominus quae cogitavit conplevit sermonem suum
quem praeceperat a diebus antiquis destruxit et non pepercit et laetificavit super te inimicum et exaltavit cornu hostium tuorum
SADE clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiae Sion
deduc quasi torrentem lacrimas per diem et per noctem non des requiem tibi neque taceat pupilla oculi tui
COPH consurge lauda in nocte in principio vigiliarum
effunde sicut aqua cor tuum ante conspectum Domini leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum qui defecerunt in fame in capite omnium conpetorum
RES vide Domine et considera quem vindemiaveris ita ergone
comedent mulieres fructum suum parvulos ad mensuram palmae si occidetur in sanctuario Domini sacerdos et propheta
SEN iacuerunt in terra foris puer et senex virgines meae et
iuvenes mei ceciderunt in gladio interfecisti in die furoris tui percussisti nec misertus es
THAU vocasti quasi ad diem sollemnem qui terrerent me de
circuitu et non fuit in die furoris Domini qui effugeret et relinqueretur quos educavi et enutrivi inimicus meus consumpsit eos
Chapter 3
ALEPH ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis
eius
ALEPH me minavit et adduxit in tenebris et non in lucem
ALEPH tantum in me vertit et convertit manum suam tota die
BETH vetustam fecit pellem meam et carnem meam contrivit
ossa mea
BETH aedificavit in gyro meo et circumdedit me felle et
labore
BETH in tenebrosis conlocavit me quasi mortuos sempiternos
GIMEL circumaedificavit adversum me ut non egrediar
adgravavit conpedem meam
GIMEL sed et cum clamavero et rogavero exclusit orationem
meam
GIMEL conclusit vias meas lapidibus quadris semitas meas
subvertit
DELETH ursus insidians factus est mihi leo in absconditis
DELETH semitas meas subvertit et confregit me posuit me
desolatam
DELETH tetendit arcum suum et posuit me quasi signum ad
sagittam
HE misit in renibus meis filias faretrae suae
HE factus sum in derisu omni populo meo canticum eorum tota
die
HE replevit me amaritudinibus inebriavit me absinthio
VAV et fregit ad numerum dentes meos cibavit me cinere
VAV et repulsa est anima mea oblitus sum bonorum
VAV et dixi periit finis meus et spes mea a Domino
ZAI recordare paupertatis et transgressionis meae absinthii
et fellis
ZAI memoria memor ero et tabescet in me anima mea
ZAI hoc recolens in corde meo ideo sperabo
HETH misericordiae Domini quia non sumus consumpti quia non
defecerunt miserationes eius
HETH novae diluculo multa est fides tua
HETH pars mea Dominus dixit anima mea propterea expectabo
eum
TETH bonus est Dominus sperantibus in eum animae quaerenti
illum
TETH bonum est praestolari cum silentio salutare Domini
TETH bonum est viro cum portaverit iugum ab adulescentia
sua
IOTH sedebit solitarius et tacebit quia levavit super se
IOTH ponet in pulvere os suum si forte sit spes
IOTH dabit percutienti se maxillam saturabitur obprobriis
CAPH quia non repellet in sempiternum Dominus
CAPH quia si abiecit et miserebitur secundum multitudinem
misericordiarum suarum
CAPH non enim humiliavit ex corde suo et abiecit filios
hominis
LAMED ut contereret sub pedibus suis omnes vinctos terrae
LAMED ut declinaret iudicium viri in conspectu vultus
Altissimi
LAMED ut perverteret hominem in iudicio suo Dominus
ignoravit
MEM quis est iste qui dixit ut fieret Domino non iubente
MEM ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona
MEM quid murmuravit homo vivens vir pro peccatis suis
NUN scrutemur vias nostras et quaeramus et revertamur ad
Dominum
NUN levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in caelos
NUN nos inique egimus et ad iracundiam provocavimus idcirco
tu inexorabilis es
SAMECH operuisti in furore et percussisti nos occidisti nec
pepercisti
SAMECH opposuisti nubem tibi ne transeat oratio
SAMECH eradicationem et abiectionem posuisti me in medio
populorum
FE aperuerunt super nos os suum omnes inimici
FE formido et laqueus facta est nobis vaticinatio et
contritio
FE divisiones aquarum deduxit oculus meus in contritione
filiae populi mei
AIN oculus meus adflictus est nec tacuit eo quod non esset
requies
AIN donec respiceret et videret Dominus de caelis
AIN oculus meus depraedatus est animam meam in cunctis
filiabus urbis meae
SADE venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis
SADE lapsa est in lacu vita mea et posuerunt lapidem super
me
SADE inundaverunt aquae super caput meum dixi perii
COPH invocavi nomen tuum Domine de lacis novissimis
COPH vocem meam audisti ne avertas aurem tuam a singultu
meo et clamoribus
COPH adpropinquasti in die quando invocavi te dixisti ne
timeas
RES iudicasti Domine causam animae meae redemptor vitae
meae
RES vidisti Domine iniquitatem adversum me iudica iudicium
meum
RES vidisti omnem furorem universas cogitationes eorum
adversum me
SEN audisti obprobria eorum Domine omnes cogitationes eorum
adversum me
SEN labia insurgentium mihi et meditationes eorum adversum
me tota die
SEN sessionem eorum et resurrectionem eorum vide ego sum
psalmus eorum
THAU reddes eis vicem Domine iuxta opera manuum suarum
THAU dabis eis scutum cordis laborem tuum
THAU persequeris in furore et conteres eos sub caelis
Domine
Chapter 4
ALEPH quomodo obscuratum est aurum mutatus est color optimus
dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum
BETH filii Sion incliti et amicti auro primo quomodo
reputati sunt in vasa testea opus manuum figuli
GIMEL sed et lamiae nudaverunt mammam lactaverunt catulos
suos filia populi mei crudelis quasi strutio in deserto
DELETH adhesit lingua lactantis ad palatum eius in siti
parvuli petierunt panem et non erat qui frangeret eis
HE qui vescebantur voluptuose interierunt in viis qui
nutriebantur in croceis amplexati sunt stercora
VAV et maior effecta est iniquitas filiae populi mei peccato
Sodomorum quae subversa est in momento et non ceperunt in ea manus
ZAI candidiores nazarei eius nive nitidiores lacte
rubicundiores ebore antiquo sapphyro pulchriores
HETH denigrata est super carbones facies eorum et non sunt
cogniti in plateis adhesit cutis eorum ossibus aruit et facta est quasi lignum
TETH melius fuit occisis gladio quam interfectis fame
quoniam isti extabuerunt consumpti ab sterilitate terrae
IOTH manus mulierum misericordium coxerunt filios suos
facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei
CAPH conplevit Dominus furorem suum effudit iram
indignationis suae et succendit ignem in Sion et devoravit fundamenta eius
LAMED non crediderunt reges terrae et universi habitatores
orbis quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Hierusalem
MEM propter peccata prophetarum eius iniquitates sacerdotum
eius qui effuderunt in medio eius sanguinem iustorum
NUN erraverunt caeci in plateis polluti sunt sanguine
cumque non possent tenuerunt lacinias suas
SAMECH recedite polluti clamaverunt eis recedite abite
nolite tangere iurgati quippe sunt et commoti dixerunt inter gentes non addet ultra ut habitet in eis
FE facies Domini divisit eos non addet ut respiciat eos
facies sacerdotum non erubuerunt neque senum miserti sunt
AIN cum adhuc subsisteremus defecerunt oculi nostri ad
auxilium nostrum vanum cum respiceremus adtenti ad gentem quae salvare non poterat
SADE lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum
nostrarum adpropinquavit finis noster conpleti sunt dies nostri quia venit finis noster
COPH velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli
super montes persecuti sunt nos in deserto insidiati sunt nobis
RES spiritus oris nostri christus dominus captus est in
peccatis nostris cui diximus in umbra tua vivemus in gentibus
SEN gaude et laetare filia Edom quae habitas in terra Hus
ad te quoque perveniet calix inebriaberis atque nudaberis
THAU conpleta est iniquitas tua filia Sion non addet ultra
ut transmigret te visitavit iniquitatem tuam filia Edom discoperuit peccata tua
Chapter 5
recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice
obprobrium nostrum
hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad
extraneos
pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae
aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio
conparavimus
cervicibus minabamur lassis non dabatur requies
Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane
patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates
eorum portavimus
servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu
eorum
in animabus nostris adferebamus panem nobis a facie gladii
in deserto
pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum
famis
mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Iuda
principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt
adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno
corruerunt
senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium
defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus
noster
cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus
propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati
sunt oculi nostri
propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in
eo
tu autem Domine in aeternum permanebis solium tuum in
generatione et generatione
quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in
longitudinem dierum
converte nos Domine ad te et convertemur innova dies
nostros sicut a principio
sed proiciens reppulisti nos iratus es contra nos
vehementer
Next:
Ezekiel
Prev:
Jeremiah
Up
This book in:
English
עברית