quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum
aquilonis ait Dominus et venient et ponent unusquisque solium
suum in introitu portarum Hierusalem et super omnes muros eius
in circuitu et super universas urbes Iuda
vulgo dicitur si dimiserit vir uxorem suam et recedens ab eo
duxerit virum alterum numquid revertetur ad eam ultra numquid
non polluta et contaminata erit mulier illa tu autem fornicata
es cum amatoribus multis tamen revertere ad me dicit Dominus
idcirco percussit eos leo de silva lupus ad vesperam
vastavit eos pardus vigilans super civitates eorum omnis qui
egressus fuerit ex eis capietur quia multiplicatae sunt
praevaricationes eorum confortatae sunt aversiones eorum
me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non
dolebitis qui posui harenam terminum mari praeceptum
sempiternum quod non praeteribit et commovebuntur et non
poterunt et intumescent fluctus eius et non transibunt illud
effunde indignationem tuam super gentes quae non
cognoverunt te et super provincias quae nomen tuum non
invocaverunt quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et
consumpserunt illum et decus eius dissipaverunt
reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores qui
noluerunt audire verba mea et hii ergo abierunt post deos
alienos ut servirent eis irritum fecerunt domus Israhel et
domus Iuda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum
nunc ergo dic viro Iudae et habitatoribus Hierusalem
dicens haec dicit Dominus ecce ego fingo contra vos malum et
cogito contra vos cogitationem revertatur unusquisque a via sua
mala et dirigite vias vestras et studia vestra
et dixerunt venite et cogitemus contra Hieremiam
cogitationes non enim peribit lex a sacerdote neque consilium a
sapiente nec sermo a propheta venite et percutiamus eum lingua
et non adtendamus ad universos sermones eius
haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego
inducam super civitatem hanc et super omnes urbes eius universa
mala quae locutus sum adversum eam quoniam induraverunt
cervicem suam ut non audirent sermones meos
audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu
persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant
pacifici mei et custodientes latus meum si quo modo decipiatur
et praevaleamus adversus eum et consequamur ultionem ex eo
haec dicit Dominus Deus Israhel ecce ego convertam vasa
belli quae in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis
adversum regem Babylonis et Chaldeos qui obsident vos in
circuitu murorum et congregabo ea in medio civitatis huius
et post haec ait Dominus dabo Sedeciam regem Iuda et servos
eius et populum eius et qui derelicti sunt in civitate hac a
peste et gladio et fame in manu Nabuchodonosor regis Babylonis
et in manu inimicorum eorum et in manu quaerentium animam eorum
et percutiet eos in ore gladii et non movebitur neque parcet
nec miserebitur
ostendit mihi Dominus et ecce duo calathi pleni ficis
positi ante templum Domini postquam transtulit Nabuchodonosor
rex Babylonis Iechoniam filium Ioachim regem Iuda et principes
eius et fabrum et inclusorem de Hierusalem et adduxit eos in
Babylonem
ecce ego mittam et adsumam universas cognationes aquilonis
ait Dominus et ad Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et
adducam eos super terram istam et super habitatores eius et
super omnes nationes quae in circuitu illius sunt et
interficiam eos et ponam eos in stuporem et in sibilum et in
solitudines sempiternas
et tu prophetabis ad eos omnia verba haec et dices ad
illos Dominus de excelso rugiet et de habitaculo sancto suo
dabit vocem suam rugiens rugiet super decorem suum celeuma
quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terrae
verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me
sanguinem innocentem traditis contra vosmet ipsos et contra
civitatem istam et habitatores eius in veritate enim misit me
Dominus ad vos ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec
numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Iuda et omnis
Iuda numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem
Domini et paenituit Dominum mali quod locutus erat adversum eos
itaque nos facimus malum grande contra animas nostras
et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens
haec dicit Dominus nolite audire verba prophetarum vestrorum
qui prophetant vobis dicentes ecce vasa Domini revertentur de
Babylone nunc cito mendacium enim prophetant vobis
haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ad Ahab filium
Culia et ad Sedeciam filium Maasiae qui prophetant vobis in
nomine meo mendaciter ecce ego tradam eos in manu
Nabuchodonosor regis Babylonis et percutiet eos in oculis
vestris
idcirco haec dicit Dominus ecce ego visitabo super Semeiam
Neelamiten et super semen eius non erit ei vir sedens in medio
populi huius et non videbit bonum quod ego faciam populo meo
ait Dominus quia praevaricationem locutus est adversum Dominum
tu ergo ne timeas serve meus Iacob ait Dominus neque
paveas Israhel quia ecce ego salvo te de terra longinqua et
semen tuum de terra captivitatis eorum et revertetur Iacob et
quiescet et cunctis affluet et non erit quem formidet
et non docebunt ultra vir proximum suum et vir fratrem
suum dicens cognoscite Dominum omnes enim cognoscent me a
minimo eorum usque ad maximum ait Dominus quia propitiabor
iniquitati eorum et peccati eorum non ero memor amplius
et venit ad me Anamehel filius patrui mei secundum verbum
Domini ad vestibulum carceris et ait ad me posside agrum meum
qui est in Anathoth in terra Beniamin quia tibi conpetit
hereditas et tu propinquus ut possideas intellexi autem quod
verbum Domini esset
et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii
Maasiae in oculis Anamehel patruelis mei et in oculis testium
qui scripti erant in libro emptionis in oculis omnium Iudaeorum
qui sedebant in atrio carceris
ecce munitiones extructae sunt adversum civitatem ut
capiatur et urbs data est in manu Chaldeorum qui proeliantur
adversum eam a facie gladii et famis et pestilentiae et
quaecumque locutus es acciderunt ut ipse tu cernis
agri pecunia ementur et scribentur in libro et inprimetur
signum et testis adhibebitur in terra Beniamin et in circuitu
Hierusalem in civitatibus Iuda et in civitatibus montanis et in
civitatibus campestribus et in civitatibus quae ad austrum sunt
quia convertam captivitatem eorum ait Dominus
et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in
exultationem cunctis gentibus terrae quae audierint omnia bona
quae ego facturus sum eis et pavebunt et turbabuntur in
universis bonis et in omni pace quam ego faciam ei
vox gaudii et vox laetitiae vox sponsi et vox sponsae vox
dicentium confitemini Domino exercituum quoniam bonus Dominus
quoniam in aeternum misericordia eius et portantium vota in
domum Domini reducam enim conversionem terrae sicut a principio
dicit Dominus
verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino quando
Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius
universaque regna terrae quae erant sub potestate manus eius et
omnes populi bellabant contra Hierusalem et contra omnes urbes
eius dicens
propterea haec dicit Dominus vos non audistis me ut
praedicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque
amico suo ecce ego praedico libertatem ait Dominus ad gladium
et pestem et famem et dabo vos in commotionem cunctis regnis
terrae
praevaluerunt sermones Ionadab filii Rechab quos praecepit
filiis suis ut non biberent vinum et non biberunt usque ad diem
hanc quia oboedierunt praecepto patris sui ego autem locutus
sum ad vos de mane consurgens et loquens et non oboedistis mihi
misique ad vos omnes servos meos prophetas consurgens
diluculo mittensque et dicens convertimini unusquisque a via
sua pessima et bona facite studia vestra et nolite sequi deos
alienos neque colatis eos et habitabitis in terra quam dedi
vobis et patribus vestris et non inclinastis aurem vestram
neque audistis me
idcirco haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce
ego adduco super Iudam et super omnes habitatores Hierusalem
universam adflictionem quam locutus sum adversum eos eo quod
locutus sum ad illos et non audierunt vocavi illos et non
responderunt mihi
domui autem Rechabitarum dixit Hieremias haec dicit
Dominus exercituum Deus Israhel pro eo quod oboedistis
praecepto Ionadab patris vestri et custodistis omnia mandata
eius et fecistis universa quae praecepit vobis
descendit in domum regis ad gazofilacium scribae et ecce
ibi omnes principes sedebant Elisama scriba et Dalaias filius
Semeiae et Elnathan filius Achobor et Gamarias filius Saphan et
Sedecias filius Ananiae et universi principes
miserunt itaque omnes principes ad Baruch Iudi filium
Nathaniae filii Selemiae filii Chusi dicentes volumen ex quo
legisti audiente populo sume in manu tua et veni tulit ergo
Baruch filius Neriae volumen in manu sua et venit ad eos
et ad Ioachim regem Iuda dices haec dicit Dominus tu
conbusisti volumen illud dicens quare scripsisti in eo
adnuntians festinus veniet rex Babylonis et vastabit terram
hanc et cessare faciet ex illa hominem et iumentum
Hieremias autem tulit volumen aliud et dedit illud Baruch
filio Neriae scribae qui scripsit in eo ex ore Hieremiae omnes
sermones libri quem conbuserat Ioachim rex Iuda igni et insuper
additi sunt sermones multo plures quam ante fuerant
et dixerunt principes regi rogamus ut occidatur homo iste
de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui
remanserunt in civitate hac et manus universi populi loquens ad
eos iuxta verba haec siquidem homo hic non quaerit pacem populi
huius sed malum
et dixit Hieremias ad Sedeciam haec dicit Dominus
exercituum Deus Israhel si profectus exieris ad principes regis
Babylonis vivet anima tua et civitas haec non succendetur igni
et salvus eris tu et domus tua
ecce omnes mulieres quae remanserunt in domo regis Iuda
educentur ad principes regis Babylonis et ipsae dicent
seduxerunt te et praevaluerunt adversum te viri pacifici tui
demerserunt in caeno et lubrico pedes tuos et recesserunt a te
persecutus est autem eos exercitus Chaldeorum et
conprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis hiericuntinae et
captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha
quae est in terra Emath et locutus est ad eum iudicia
sermo qui factus est ad Hieremiam a Domino postquam
dimissus est a Nabuzardan magistro militiae de Rama quando
tulit eum vinctum catenis in medio omnium qui migrabant de
Hierusalem et Iuda et ducebantur in Babylonem
nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quae sunt in
manibus tuis si placet tibi ut venias mecum in Babylonem veni
et ponam oculos meos super te si autem displicet tibi venire
mecum in Babylonem reside ecce omnis terra in conspectu tuo
quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas illuc perge
et mecum noli venire sed habita apud Godoliam filium Ahicam
filii Saphan quem praeposuit rex Babylonis civitatibus Iudaeae
habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi
ut vadas vade dedit quoque ei magister militiae cibaria et
munuscula et dimisit eum
cum ergo audissent omnes principes exercitus qui dispersi
fuerant per regiones ipsi et socii eorum quod praefecisset rex
Babylonis Godoliam filium Ahicam terrae et quod commendasset ei
viros et mulieres et parvulos et de pauperibus terrae qui non
fuerant translati in Babylonem
Iohanan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in
Masphat loquens ibo et percutiam Ismahel filium Nathaniae nullo
sciente ne interficiat animam tuam et dissipentur omnes Iudaei
qui congregati sunt ad te et peribunt reliquiae Iuda
et factum est in mense septimo venit Ismahel filius
Nathaniae filii Elisama de semine regali et optimates regis et
decem viri cum eo ad Godoliam filium Ahicam in Masphat et
comederunt ibi panes simul in Masphat
et captivas duxit Ismahel omnes reliquias populi qui erant
in Masphat filias regis et universum populum qui remanserat in
Masphat quos commendarat Nabuzardan princeps militiae Godoliae
filio Ahicam et cepit eos Ismahel filius Nathaniae et abiit ut
transiret ad filios Ammon
tulit ergo Iohanan filius Caree et omnes principes
bellatorum qui erant cum eo universas reliquias vulgi quas
reduxerat ab Ismahel filio Nathaniae de Masphat postquam
percussit Godoliam filium Ahicam fortes viros ad proelium et
mulieres et pueros et eunuchos quos reduxerat de Gabaon
quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel sicut
conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores
Hierusalem sic conflabitur indignatio mea super vos cum
ingressi fueritis Aegyptum et eritis in iusiurandum et in
stuporem et in maledictum et in obprobrium et nequaquam ultra
videbitis locum istum
et adsumam reliquias Iudae qui posuerunt facies suas ut
ingrederentur terram Aegypti et habitarent ibi et consumentur
omnes in terra Aegypti cadent in gladio et in fame consumentur
a minimo usque ad maximum in gladio et in fame morientur et
erunt in iusiurandum et in miraculum et in maledictionem et in
obprobrium
et non erit qui effugiat et sit residuus de reliquiis
Iudaeorum qui vadunt ut peregrinentur in terra Aegypti et
revertantur in terram Iuda ad quam ipsi elevant animas suas ut
revertantur et habitent ibi non revertentur nisi qui fugerint
sed facientes faciemus omne verbum quod egreditur de ore
nostro ut sacrificemus Reginae caeli et libemus ei libamina
sicut fecimus nos et patres nostri reges nostri et principes
nostri in urbibus Iuda et in plateis Hierusalem et saturati
sumus panibus et bene nobis erat malumque non vidimus
et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam
studiorum vestrorum et propter abominationes quas fecistis et
facta est terra vestra in desolationem et in stuporem et in
maledictum eo quod non sit habitator sicut est dies haec
haec inquit Dominus exercituum Deus Israhel dicens vos et
uxores vestrae locuti estis ore vestro et manibus vestris
implestis dicentes faciamus vota nostra quae vovimus ut
sacrificemus Reginae caeli et libemus ei libamina implestis
vota vestra et opere perpetrastis ea
ideo audite verbum Domini omnis Iuda qui habitatis in
terra Aegypti ecce ego iuravi in nomine meo magno ait Dominus
quia nequaquam ultra nomen meum vocabitur ex ore omnis viri
iudaei dicentis vivit Dominus Deus in omni terra Aegypti
haec dicit Dominus ecce ego tradam Pharaonem Efree regem
Aegypti in manu inimicorum eius et in manu quaerentium animam
illius sicut tradidi Sedeciam regem Iuda in manu Nabuchodonosor
regis Babylonis inimici sui et quaerentis animam eius
dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis ut
sumat vindictam de inimicis suis devorabit gladius et
saturabitur et inebriabitur sanguine eorum victima enim Domini
exercituum in terra aquilonis iuxta flumen Eufraten
ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad
pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam
et quis erit electus quem praeponam ei quis enim similis mei et
quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui
meo
quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem
congregationem gentium magnarum de terra aquilonis et
praeparabuntur adversum eam et inde capietur sagitta eius quasi
viri fortis interfectoris non revertetur vacua
ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad
pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam
et quis erit electus quem praeponam ei quis enim similis mei et
quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui
meo
propterea audite consilium Domini quod mente concepit
adversum Babylonem et cogitationes eius quas cogitavit super
terram Chaldeorum nisi detraxerint eos parvuli gregum nisi
dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum
levate signum in terra clangite bucina in gentibus
sanctificate super eam gentes adnuntiate contra illam regibus
Ararat Menni et Aschenez numerate contra eam Thapsar adducite
equum quasi bruchum aculeatum
et disrupta est civitas et omnes viri bellatores fugerunt
et exierunt de civitate nocte per viam portae quae est inter
duos muros et ducit ad hortum regis Chaldeis obsidentibus urbem
in gyro et abierunt per viam quae ducit in heremum
et de civitate tulit eunuchum unum qui erat praepositus
super viros bellatores et septem viros de his qui videbant
faciem regis qui inventi sunt in civitate et scribam principem
militum qui probabat tirones et sexaginta viros de populo
terrae qui inventi sunt in medio civitatis
et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis
Ioachim regis Iudae duodecimo mense vicesima quinta mensis
elevavit Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui caput
Ioachim regis Iudae et eduxit eum de domo carceris