James
Chapter 1
Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim
tribubus quae sunt in dispersione salutem
omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus
variis incideritis
scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur
patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et
integri in nullo deficientes
si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui
dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei
postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat
similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur
non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino
vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis
glorietur autem frater humilis in exaltatione sua
dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni
transibit
exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos
eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet
beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus
fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se
nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim
intemptator malorum est ipse autem neminem temptat
unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus
et inlectus
dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum
vero cum consummatum fuerit generat mortem
nolite itaque errare fratres mei dilectissimi
omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est
descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio
voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium
aliquod creaturae eius
scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad
audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram
ira enim viri iustitiam Dei non operatur
propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam
malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras
estote autem factores verbi et non auditores tantum
fallentes vosmet ipsos
quia si quis auditor est verbi et non factor hic
conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo
consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis
fuerit
qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et
permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit
si quis autem putat se religiosum esse non refrenans
linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio
religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est
visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo
Chapter 2
fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem
Domini nostri Iesu Christi gloriae
etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum
habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habitu
et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et
dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum
nonne iudicatis apud vosmet ipsos et facti estis iudices
cogitationum iniquarum
audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes
in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se
vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam
opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia
nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super
vos
si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas
diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis
si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a
lege quasi transgressores
quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in
uno factus est omnium reus
qui enim dixit non moechaberis dixit et non occides quod si
non moechaberis occides autem factus es transgressor legis
sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis
incipientes iudicari
iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit
misericordiam superexultat autem misericordia iudicio
quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere
opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum
si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu
cotidiano
dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini
et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis quid proderit
sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsam
sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende
mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam
tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones
credunt et contremescunt
vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus
otiosa est
Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est
offerens Isaac filium suum super altare
vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex
operibus fides consummata est
et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et
reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est
videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex
fide tantum
similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus
iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens
sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides
sine operibus mortua est
Chapter 3
nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam
maius iudicium sumitis
in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non
offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus
si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum
nobis et omne corpus illorum circumferimus
ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur
circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit
ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat
ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit
et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua
constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna
omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam
ceterorum domantur et domita sunt a natura humana
linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum
plena veneno mortifero
in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus
homines qui ad similitudinem Dei facti sunt
ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet
fratres mei haec ita fieri
numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram
aquam
numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis
ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam
quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona
conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae
quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus
vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem
non est ista sapientia desursum descendens sed terrena
animalis diabolica
ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus
pravum
quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est
deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione
fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem
Chapter 4
unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis
vestris quae militant in membris vestris
concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non
potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non postulatis
petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in
concupiscentiis vestris insumatis
adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei
quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur
aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam
concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis
maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis
resistit humilibus autem dat gratiam
subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet
a vobis
adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus
peccatores et purificate corda duplices animo
miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum
convertatur et gaudium in maerorem
humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos
nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri
aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex
unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare
tu autem quis es qui iudicas proximum
ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam
civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus
qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita
vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur
pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et vixerimus faciemus
hoc aut illud
nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio
talis maligna est
scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est
illi
Chapter 5
age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae
advenient vobis
divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a
tineis comesta sunt
aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in
testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus
ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui
fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit
epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda
vestra in die occisionis
addixistis occidistis iustum non resistit vobis
patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini
ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter ferens donec accipiat temporivum et serotinum
patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam
adventus Domini adpropinquavit
nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini
ecce iudex ante ianuam adsistit
exemplum accipite fratres laboris et patientiae prophetas
qui locuti sunt in nomine Domini
ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Iob
audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miserator
ante omnia autem fratres mei nolite iurare neque per caelum
neque per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub iudicio decidatis
tristatur aliquis vestrum oret aequo animo est psallat
infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et
orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini
et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus
et si in peccatis sit dimittentur ei
confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro
invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua
Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione
oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex
et rursum oravit et caelum dedit pluviam et terra dedit
fructum suum
fratres mei si quis ex vobis erraverit a veritate et
converterit quis eum
scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab
errore viae suae salvabit animam eius a morte et operit multitudinem peccatorum
Next:
1 Peter
Prev:
Hebrews
Up
This book in:
English