Galatians
Chapter 1
Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per
Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis
et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiae
gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu
Christo
qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos
de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri
cui est gloria in saecula saeculorum amen
miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit
in gratiam Christi in aliud evangelium
quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et
volunt convertere evangelium Christi
sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis
praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit
sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis
evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit
modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus
placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem
notum enim vobis facio fratres evangelium quod
evangelizatum est a me quia non est secundum hominem
neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per
revelationem Iesu Christi
audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo
quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam
et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere
meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum
cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae
et vocavit per gratiam suam
ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in
gentibus continuo non adquievi carni et sanguini
neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed
abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum
deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et
mansi apud eum diebus quindecim
alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem
Domini
quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior
deinde veni in partes Syriae et Ciliciae
eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in
Christo
tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos
aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat
et in me clarificabant Deum
Chapter 2
deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolyma
cum Barnaba adsumpto et Tito
ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis
evangelium quod praedico in gentibus seorsum autem his qui videbantur ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem
sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis conpulsus
est circumcidi
sed propter subintroductos falsos fratres qui subintroierunt
explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Iesu ut nos in servitutem redigerent
quibus neque ad horam cessimus subiectioni ut veritas
evangelii permaneat apud vos
ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando
fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui videbantur nihil contulerunt
sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi evangelium
praeputii sicut Petro circumcisionis
qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis
operatus est et mihi inter gentes
et cum cognovissent gratiam quae data est mihi Iacobus et
Cephas et Iohannes qui videbantur columnae esse dextras dederunt mihi et Barnabae societatis ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionem
tantum ut pauperum memores essemus quod etiam sollicitus
fui hoc ipsum facere
cum autem venisset Cephas Antiochiam in faciem ei restiti
quia reprehensibilis erat
prius enim quam venirent quidam ab Iacobo cum gentibus
edebat cum autem venissent subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex circumcisione erant
et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei ita ut et
Barnabas duceretur ab eis in illa simulatione
sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem
evangelii dixi Cephae coram omnibus si tu cum Iudaeus sis gentiliter et non iudaice vivis quomodo gentes cogis iudaizare
nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatores
scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis
nisi per fidem Iesu Christi et nos in Christo Iesu credidimus ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro
quod si quaerentes iustificari in Christo inventi sumus et
ipsi peccatores numquid Christus peccati minister est absit
si enim quae destruxi haec iterum aedifico praevaricatorem
me constituo
ego enim per legem legi mortuus sum ut Deo vivam Christo
confixus sum cruci
vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus quod autem
nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me
non abicio gratiam Dei si enim per legem iustitia ergo
Christus gratis mortuus est
Chapter 3
o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos
Iesus Christus proscriptus est crucifixus
hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum
accepistis an ex auditu fidei
sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc carne
consummamini
tanta passi estis sine causa si tamen sine causa
qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in
vobis ex operibus legis an ex auditu fidei
sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam
cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii
Abrahae
providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes
Deus praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes
igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham
quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt
scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea
quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum
manifestum est quia iustus ex fide vivit
lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis
Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis
maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno
ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut
pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem
fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum
testamentum nemo spernit aut superordinat
Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit
et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus
hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post
quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem
nam si ex lege hereditas iam non ex repromissione Abrahae
autem per promissionem donavit Deus
quid igitur lex propter transgressiones posita est donec
veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris
mediator autem unius non est Deus autem unus est
lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex
quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia
sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex
fide Iesu Christi daretur credentibus
prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur
conclusi in eam fidem quae revelanda erat
itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide
iustificemur
at ubi venit fides iam non sumus sub pedagogo
omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu
quicumque enim in Christo baptizati estis Christum
induistis
non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber
non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu
si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum
promissionem heredes
Chapter 4
dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt
servo cum sit dominus omnium
sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum
tempus a patre
ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus
servientes
at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum
factum ex muliere factum sub lege
ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum
reciperemus
quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in
corda nostra clamantem Abba Pater
itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres
per Deum
sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii
serviebatis
nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo
quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis
dies observatis et menses et tempora et annos
timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis
estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro
vos nihil me laesistis
scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi
vobis iam pridem
et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque
respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum
ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo
vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi
ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis
aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos
aemulemini
bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum
praesens sum apud vos
filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in
vobis
vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam
quoniam confundor in vobis
dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis
scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum
de ancilla et unum de libera
sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de
libera per repromissionem
quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo
testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar
Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae
nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius
illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est
mater nostra
scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et
exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum
nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus
sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat
persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc
sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non
enim heres erit filius ancillae cum filio liberae
itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua
libertate nos Christus liberavit
Chapter 5
state et nolite iterum iugo servitutis contineri
ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini
Christus vobis nihil proderit
testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam
debitor est universae legis faciendae
evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia
excidistis
nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus
nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque
praeputium sed fides quae per caritatem operatur
currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire
persuasio non est ex eo qui vocat vos
modicum fermentum totam massam corrumpit
ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis
qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille
ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid
adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis
utinam et abscidantur qui vos conturbant
vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne
libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem
omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum
tuum sicut te ipsum
quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem
consumamini
dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non
perficietis
caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem
adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis
quod si spiritu ducimini non estis sub lege
manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio
inmunditia luxuria
idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones
aemulationes irae rixae dissensiones sectae
invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia
quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur
fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas
bonitas benignitas
fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex
qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et
concupiscentiis
si vivimus spiritu spiritu et ambulemus
non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes
invicem invidentes
Chapter 6
fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto
vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris
alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem
Christi
nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se
seducit
opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso
tantum gloriam habebit et non in altero
unusquisque enim onus suum portabit
communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se
catecizat in omnibus bonis
nolite errare Deus non inridetur
quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat
in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam
bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo
metemus non deficientes
ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime
autem ad domesticos fidei
videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu
quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi
tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur
neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt
vos circumcidi ut in carne vestra glorientur
mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu
Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo
in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque
praeputium sed nova creatura
et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et
misericordia et super Israhel Dei
de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in
corpore meo porto
gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro
fratres amen
Next:
Ephesians
Prev:
2 Corinthians
Up
This book in:
English