Ephesians
Chapter 1
Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis
omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu
Christo
benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui
benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo
sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut
essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate
qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum
Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae
in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in
dilecto
in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem
peccatorum secundum divitias gratiae eius
quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia
ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum
bonum placitum eius quod proposuit in eo
in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in
Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso
in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum
propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae
ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in
Christo
in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium
salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto
qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem
adquisitionis in laudem gloriae ipsius
propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino
Iesu et dilectionem in omnes sanctos
non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens
in orationibus meis
ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis
spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius
inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes
vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis
et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui
credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius
quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et
constituens ad dexteram suam in caelestibus
supra omnem principatum et potestatem et virtutem et
dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro
et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput
supra omnia ecclesiae
quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus
adimpletur
Chapter 2
et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris
in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius
secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae
in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in
desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri
Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam
caritatem suam qua dilexit nos
et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo
gratia estis salvati
et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in
Christo Iesu
ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes
divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu
gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei
enim donum est
non ex operibus ut ne quis glorietur
ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in
operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus
propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in
carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta
quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a
conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo
nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe
facti estis prope in sanguine Christi
ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium
parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua
legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet
ipsum in unum novum hominem faciens pacem
et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem
interficiens inimicitiam in semet ipso
et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et
pacem his qui prope
quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad
Patrem
ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives
sanctorum et domestici Dei
superaedificati super fundamentum apostolorum et
prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu
in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum
sanctum in Domino
in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu
Chapter 3
huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis
gentibus
si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est
mihi in vobis
quoniam secundum revelationem notum mihi factum est
sacramentum sicut supra scripsi in brevi
prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in
mysterio Christi
quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum
sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu
esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes
promissionis in Christo Iesu per evangelium
cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae
data est mihi secundum operationem virtutis eius
mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in
gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi
et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti
absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit
ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus
per ecclesiam multiformis sapientia Dei
secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo
Iesu Domino nostro
in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per
fidem eius
propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro
vobis quae est gloria vestra
huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri
Iesu Christi
ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur
ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute
corroborari per Spiritum eius in interiore homine
habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate
radicati et fundati
ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit
latitudo et longitudo et sublimitas et profundum
scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut
impleamini in omnem plenitudinem Dei
ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam
petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis
ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes
generationes saeculi saeculorum amen
Chapter 4
obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis
vocatione qua vocati estis
cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia
subportantes invicem in caritate
solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis
unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe
vocationis vestrae
unus Dominus una fides unum baptisma
unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in
omnibus nobis
unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram
donationis Christi
propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit
captivitatem dedit dona hominibus
quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum
in inferiores partes terrae
qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos
ut impleret omnia
et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem
prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores
ad consummationem sanctorum in opus ministerii in
aedificationem corporis Christi
donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis
Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi
ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni
vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris
veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per
omnia qui est caput Christus
ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem
iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate
hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non
ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui
tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita
Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum
qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in
operationem inmunditiae omnis in avaritia
vos autem non ita didicistis Christum
si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est
veritas in Iesu
deponere vos secundum pristinam conversationem veterem
hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris
renovamini autem spiritu mentis vestrae
et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in
iustitia et sanctitate veritatis
propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem
unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra
irascimini et nolite peccare sol non occidat super
iracundiam vestram
nolite locum dare diabolo
qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando
manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti
omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis
bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus
et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati
estis in die redemptionis
omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et
blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia
estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem
sicut et Deus in Christo donavit nobis
Chapter 5
estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi
et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et
tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis
fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec
nominetur in vobis sicut decet sanctos
aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem
non pertinent sed magis gratiarum actio
hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut
inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei
nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira
Dei in filios diffidentiae
nolite ergo effici participes eorum
eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut
filii lucis ambulate
fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et
veritate
probantes quid sit beneplacitum Deo
et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum
magis autem et redarguite
quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere
omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim
quod manifestatur lumen est
propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et
inluminabit tibi Christus
videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi
insipientes sed ut sapientes
redimentes tempus quoniam dies mali sunt
propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae
sit voluntas Domini
et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini
Spiritu
loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis
spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino
gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri
Iesu Christi Deo et Patri
subiecti invicem in timore Christi
mulieres viris suis subditae sint sicut Domino
quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est
ecclesiae ipse salvator corporis
sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris
suis in omnibus
viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et
se ipsum tradidit pro ea
ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo
ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem
maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata
ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui
suam uxorem diligit se ipsum diligit
nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et
fovet eam sicut et Christus ecclesiam
quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus
eius
propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et
adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in
ecclesia
verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se
ipsum diligat uxor autem ut timeat virum
Chapter 6
filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est
iustum
honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in
promissione
ut bene sit tibi et sis longevus super terram
et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed
educate illos in disciplina et correptione Domini
servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in
simplicitate cordis vestri sicut Christo
non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut
servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo
cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus
scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc
percipiet a Domino sive servus sive liber
et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia
et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum
de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia
virtutis eius
induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias
diaboli
quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem
sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus
propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in
die malo et omnibus perfectis stare
state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti
loricam iustitiae
et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis
in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela
nequissimi ignea extinguere
et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est
verbum Dei
per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore
in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis
et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum
fiducia notum facere mysterium evangelii
pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam
prout oportet me loqui
ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia
nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino
quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos
sunt et consoletur corda vestra
pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino
Iesu Christo
gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum
Christum in incorruptione
Next:
Philippians
Prev:
Galatians
Up
This book in:
English