Colossians
Chapter 1
Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et
Timotheus frater
his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in
Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro
gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi
semper pro vobis orantes
audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam
habetis in sanctos omnes
propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis
in verbo veritatis evangelii
quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et
fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate
sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui
est fidelis pro vobis minister Christi Iesu
qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu
ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis
orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali
ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere
bono fructificantes et crescentes in scientia Dei
in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis
eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio
gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis
sanctorum in lumine
qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in
regnum Filii dilectionis suae
in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum
qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae
quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra
visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt
et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant
et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium
primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens
quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare
et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per
sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt
et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in
operibus malis
nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem
exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso
si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et
inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister
qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea
quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia
cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei
quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei
mysterium quod absconditum fuit a saeculis et
generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius
quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti
huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae
quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes
omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu
in quo et laboro certando secundum operationem eius quam
operatur in me in virtute
Chapter 2
volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis
et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne
ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in
omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu
in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae
absconditi
hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum
nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum
gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae
sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso
ambulate
radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut
et didicistis abundantes in gratiarum actione
videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem
fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum
quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis
corporaliter
et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et
potestatis
in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in
expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi
consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem
operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis
et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis
vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta
delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod
erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci
expolians principatus et potestates traduxit palam
triumphans illos in semet ipso
nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei
festi aut neomeniae aut sabbatorum
quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi
nemo vos seducat volens in humilitate et religione
angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae
et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et
coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei
si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc
tamquam viventes in mundo decernitis
ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris
quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et
doctrinas hominum
quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in
superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis
Chapter 3
igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite
ubi Christus est in dextera Dei sedens
quae sursum sunt sapite non quae supra terram
mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo
in Deo
cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis
cum ipso in gloria
mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram
fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus
propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis
in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis
nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam
blasphemiam turpem sermonem de ore vestro
nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum
actibus eius
et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum
imaginem eius qui creavit eum
ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium
barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus
induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera
misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam
subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis
adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos
super omnia autem haec caritatem quod est vinculum
perfectionis
et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati
estis in uno corpore et grati estote
verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni
sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo
omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in
nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum
mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino
viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas
filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est
in Domino
patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut
non pusillo animo fiant
servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum
servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum
quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non
hominibus
scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis
Domino Christo servite
qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et
non est personarum acceptio
Chapter 4
domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes
quoniam et vos Dominum habetis in caelo
orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione
orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium
sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum
ut manifestem illud ita ut oportet me loqui
in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus
redimentes
sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis
quomodo oporteat vos unicuique respondere
quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus
carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino
quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos
sunt et consoletur corda vestra
cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis
omnia quae hic aguntur nota facient vobis
salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus
consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum
et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii
soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio
salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu
semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei
testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem
pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli
salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas
salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in
domo eius est ecclesiam
et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in
Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis
et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in
Domino ut illud impleas
salutatio mea manu Pauli memores estote vinculorum meorum
gratia vobiscum amen
Next:
1 Thessalonians
Prev:
Philippians
Up
This book in:
English