1 Thessalonians
Chapter 1
Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium
in Deo Patre et Domino Iesu Christo gratia vobis et pax
gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis memoriam
facientes in orationibus nostris sine intermissione
memores operis fidei vestrae et laboris et caritatis et
sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum
scientes fratres dilecti a Deo electionem vestram
quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum
sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos
et vos imitatores nostri facti estis et Domini excipientes
verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti
ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et
in Achaia
a vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in
Macedonia et in Achaia sed in omni loco fides vestra quae est ad Deum profecta est ita ut non sit nobis necesse quicquam loqui
ipsi enim de nobis adnuntiant qualem introitum habuerimus ad
vos et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo et vero
et expectare Filium eius de caelis quem suscitavit ex
mortuis Iesum qui eripuit nos ab ira ventura
Chapter 2
nam ipsi scitis fratres introitum nostrum ad vos quia non
inanis fuit
sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in
Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine
exhortatio enim nostra non de errore neque de inmunditia
neque in dolo
sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium
ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra
neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut
scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est
nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab
aliis
cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus
lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos
ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non
solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis
memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem
nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus in vobis evangelium Dei
vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine
querella vobis qui credidistis fuimus
sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater
filios suos
deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut
ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam
ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam
cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis
vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei
quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis
qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos
persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur
prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut impleant
peccata sua semper praevenit autem ira Dei super illos usque in finem
nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae aspectu
non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio
quoniam voluimus venire ad vos ego quidem Paulus et semel
et iterum et inpedivit nos Satanas
quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae
nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius
vos enim estis gloria nostra et gaudium
Chapter 3
propter quod non sustinentes amplius placuit nobis remanere
Athenis solis
et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in
evangelio Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra
ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis
quod in hoc positi sumus
nam et cum apud vos essemus praedicebamus vobis passuros nos
tribulationes sicut et factum est et scitis
propterea et ego amplius non sustinens misi ad cognoscendam
fidem vestram ne forte temptaverit vos is qui temptat et inanis fiat labor noster
nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et adnuntiante
nobis fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri habetis bonam semper desiderantes nos videre sicut nos quoque vos
ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate et
tribulatione nostra per vestram fidem
quoniam nunc vivimus si vos statis in Domino
quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro
vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum
nocte et die abundantius orantes ut videamus faciem vestram
et conpleamus ea quae desunt fidei vestrae
ipse autem Deus et Pater noster et Dominus Iesus dirigat
viam nostram ad vos
vos autem Dominus multiplicet et abundare faciat caritatem
in invicem et in omnes quemadmodum et nos in vobis
ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate
ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius amen
Chapter 4
de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino
Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis
scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum
haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra
ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque
vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore
non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum
ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio
fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus
non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in
sanctificatione
itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam
dedit Spiritum suum Sanctum in vobis
de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere
vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem
etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia
rogamus autem vos fratres ut abundetis magis
et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium
agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis
et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius
aliquid desideretis
nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non
contristemini sicut et ceteri qui spem non habent
si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita
et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo
hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus
qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt
quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in
tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi
deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum
illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimus
itaque consolamini invicem in verbis istis
Chapter 5
de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut
scribamus vobis
ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in
nocte ita veniet
cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis
superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient
vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille
tamquam fur conprehendat
omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus
noctis neque tenebrarum
igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii
simus
qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte
ebrii sunt
nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei
et caritatis et galeam spem salutis
quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem
salutis per Dominum nostrum Iesum Christum
qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus
simul cum illo vivamus
propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum
sicut et facitis
rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant
inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos
ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus
illorum pacem habete cum eis
rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini
pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes
videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod
bonum est sectamini et in invicem et in omnes
semper gaudete
sine intermissione orate
in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in
Christo Iesu in omnibus vobis
Spiritum nolite extinguere
prophetias nolite spernere
omnia autem probate quod bonum est tenete
ab omni specie mala abstinete vos
ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer
spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur
fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet
fratres orate pro nobis
salutate fratres omnes in osculo sancto
adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis
fratribus
gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen
Next:
2 Thessalonians
Prev:
Colossians
Up
This book in:
English