quare ingressus es ad concubinam patris mei qui iratus nimis
propter verba Hisboseth ait numquid caput canis ego sum
adversum Iuda hodie qui fecerim misericordiam super domum Saul
patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te
in manu David et tu requisisti in me quod argueres pro muliere
hodie
erat autem Ionathan filio Saul filius debilis pedibus
quinquennis enim fuit quando venit nuntius de Saul et Ionathan
ex Iezrahel tollens itaque eum nutrix sua fugit cumque
festinaret ut fugeret cecidit et claudus effectus est habuitque
vocabulum Mifiboseth
praecepit itaque David pueris et interfecerunt eos
praecidentesque manus et pedes eorum suspenderunt eos super
piscinam in Hebron caput autem Hisboseth tulerunt et
sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron
reversusque est et David ut benediceret domui suae et
egressa Michol filia Saul in occursum David ait quam gloriosus
fuit hodie rex Israhel discoperiens se ante ancillas servorum
suorum et nudatus est quasi si nudetur unus de scurris
quae est autem ut populus tuus Israhel gens in terra
propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum et
poneret sibi nomen faceretque eis magnalia et horribilia super
terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Aegypto gentem
et deum eius
et misit Thou Ioram filium suum ad regem David ut salutaret
eum congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer
et percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu
eius erant vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea
dixitque David faciam misericordiam cum Anon filio Naas
sicut fecit pater eius mecum misericordiam misit ergo David
consolans eum per servos suos super patris interitu cum autem
venissent servi David in terram filiorum Ammon
dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon dominum suum
putas quod propter honorem patris tui David miserit ad te
consolatores et non ideo ut investigaret et exploraret
civitatem et everteret eam misit David servos suos ad te
et ait Urias ad David arca et Israhel et Iuda habitant in
papilionibus et dominus meus Ioab et servi domini mei super
faciem terrae manent et ego ingrediar domum meam ut comedam et
bibam et dormiam cum uxore mea per salutem tuam et per salutem
animae tuae quod non faciam rem hanc
pauper autem nihil habebat omnino praeter ovem unam
parvulam quam emerat et nutrierat et quae creverat apud eum cum
filiis eius simul de pane illius comedens et de calice eius
bibens et in sinu illius dormiens eratque illi sicut filia
accidit autem die septima ut moreretur infans timueruntque
servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus dixerunt
enim ecce cum parvulus adhuc viveret loquebamur ad eum et non
audiebat vocem nostram quanto magis si dixerimus mortuus est
puer se adfliget
et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam
dicit trade eum qui percussit fratrem suum ut occidamus eum pro
anima fratris sui quem interfecit et deleamus heredem et
quaerunt extinguere scintillam meam quae relicta est ut non
supersit viro meo nomen et reliquiae super terram
quae ait recordetur rex Domini Dei sui ut non
multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum et nequaquam
interficient filium meum qui ait vivit Dominus quia non cadet
de capillis filii tui super terram
et ait rex numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis
respondit mulier et ait per salutem animae tuae domine mi rex
nec ad dextram nec ad sinistram est ex omnibus his quae locutus
est dominus meus rex servus enim tuus Ioab ipse praecepit mihi
et ipse posuit in os ancillae tuae omnia verba haec
et respondit Absalom ad Ioab misi ad te obsecrans ut
venires ad me et mitterem te ad regem ut diceres ei quare veni
de Gessur melius mihi erat ibi esse obsecro ergo ut videam
faciem regis quod si memor est iniquitatis meae interficiat me
et ait David servis suis qui erant cum eo in Hierusalem
surgite fugiamus neque enim erit nobis effugium a facie Absalom
festinate egredi ne forte veniens occupet nos et inpellat super
nos ruinam et percutiat civitatem in ore gladii
cumque venissent servi Absalom ad mulierem in domum
dixerunt ubi est Achimaas et Ionathan et respondit eis mulier
transierunt gustata paululum aqua at hii qui quaerebant cum non
repperissent reversi sunt Hierusalem
et respondit populus non exibis sive enim fugerimus non
magnopere ad eos de nobis pertinebit sive media pars ceciderit
e nobis non satis curabunt quia tu unus pro decem milibus
conputaris melius est igitur ut sis nobis in urbe praesidio
accidit autem ut occurreret Absalom servis David sedens
mulo cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et
magnam adhesit caput eius quercui et illo suspenso inter caelum
et terram mulus cui sederat pertransivit
diligis odientes te et odio habes diligentes te et
ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis
tuis et vere cognovi modo quia si Absalom viveret et nos omnes
occubuissemus tunc placeret tibi
nunc igitur surge et procede et adloquens satisfac servis
tuis iuro enim tibi per Dominum quod si non exieris ne unus
quidem remansurus sit tecum nocte hac et peius erit hoc tibi
quam omnia mala quae venerunt super te ab adulescentia tua
usque in praesens
octogenarius sum hodie numquid vigent sensus mei ad
discernendum suave aut amarum aut delectare potest servum tuum
cibus et potus vel audire ultra possum vocem cantorum atque
cantricum quare servus tuus fit oneri domino meo regi
et respondit vir Israhel ad viros Iuda et ait decem
partibus maior ego sum apud regem magisque ad me pertinet David
quam ad te cur mihi fecisti iniuriam et non mihi nuntiatum est
priori ut reducerem regem meum durius autem responderunt viri
Iuda viris Israhel
cumque venisset rex in domum suam Hierusalem tulit decem
mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum et
tradidit eas in custodiam alimenta eis praebens et non est
ingressus ad eas sed erant clausae usque ad diem mortis suae in
viduitate viventes
cumque illi essent iuxta lapidem grandem qui est in Gabaon
Amasa veniens occurrit eis porro Ioab vestitus erat tunica
stricta ad mensuram habitus sui et desuper accinctus gladio
dependente usque ad ilia in vagina qui fabrefactus levi motu
egredi poterat et percutere
ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis
sapienter qui abscisum caput Seba filii Bochri proiecerunt ad
Ioab et ille cecinit tuba et recesserunt ab urbe unusquisque in
tabernacula sua Ioab autem reversus est Hierusalem ad regem
cumque ascendissent viri Israhel ipse stetit et percussit
Philistheos donec deficeret manus eius et obrigesceret cum
gladio fecitque Dominus salutem magnam in die illa et populus
qui fugerat reversus est ad caesorum spolia detrahenda
cumque venisset Gad ad David nuntiavit ei dicens aut
septem annis veniet tibi fames in terra tua aut tribus mensibus
fugies adversarios tuos et illi persequentur aut certe tribus
diebus erit pestilentia in terra tua nunc ergo delibera et vide
quem respondeam ei qui me misit sermonem
cumque extendisset manum angelus Dei super Hierusalem ut
disperderet eam misertus est Dominus super adflictione et ait
angelo percutienti populum sufficit nunc contine manum tuam
erat autem angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusei