et votum vovit dicens Domine exercituum si respiciens
videris adflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec
oblitus ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem dabo
eum Domino omnes dies vitae eius et novacula non ascendet super
caput eius
propterea ait Dominus Deus Israhel loquens locutus sum ut
domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo
usque in sempiternum nunc autem dicit Dominus absit hoc a me
sed quicumque glorificaverit me glorificabo eum qui autem
contemnunt me erunt ignobiles
et reversus est populus ad castra dixeruntque maiores natu
de Israhel quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim
adferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini et veniat in
medium nostri ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum
iuxta numerum provinciarum Philisthim quinque anos aureos
facietis et quinque mures aureos quia plaga una fuit omnibus
vobis et satrapis vestris facietisque similitudines anorum
vestrorum et similitudines murium qui demoliti sunt terram et
dabitis Deo Israhel gloriam si forte relevet manum suam a vobis
et a diis vestris et a terra vestra
ibant autem in directum vaccae per viam quae ducit
Bethsames et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et
non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram sed et
satrapae Philisthinorum sequebantur usque ad terminos Bethsames
et mures aureos secundum numerum urbium Philisthim quinque
provinciarum ab urbe murata usque ad villam quae erat absque
muro et usque ad Abel magnum super quem posuerunt arcam Domini
quae erat usque in illa die in agro Iosue Bethsamitis
ait autem Samuhel ad universam domum Israhel dicens si in
toto corde vestro revertimini ad Dominum auferte deos alienos
de medio vestrum et Astharoth et praeparate corda vestra Domino
et servite ei soli et eruet vos de manu Philisthim
factum est ergo cum Samuhel offerret holocaustum
Philistheos inire proelium contra Israhel intonuit autem
Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit
eos et caesi sunt a filiis Israhel
ingredientes urbem statim invenietis eum antequam ascendat
excelsum ad vescendum neque enim comesurus est populus donec
ille veniat quia ipse benedicit hostiae et deinceps comedunt
qui vocati sunt nunc ergo conscendite quia hodie repperietis
eum
hac ipsa quae nunc est hora cras mittam ad te virum de
terra Beniamin et ungues eum ducem super populum meum Israhel
et salvabit populum meum de manu Philisthinorum quia respexi
populum meum venit enim clamor eorum ad me
cum abieris hodie a me invenies duos viros iuxta sepulchrum
Rachel in finibus Beniamin in meridie dicentque tibi inventae
sunt asinae ad quas ieras perquirendas et intermissis pater
tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit quid faciam de
filio meo
post haec venies in collem Domini ubi est statio
Philisthinorum et cum ingressus fueris ibi urbem obviam habebis
gregem prophetarum descendentium de excelso et ante eos
psalterium et tympanum et tibiam et citharam ipsosque
prophetantes
vos autem hodie proiecistis Deum vestrum qui solus
salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris et
dixistis nequaquam sed regem constitue super nos nunc ergo
state coram Domino per tribus vestras et per familias
et adsumens utrumque bovem concidit in frusta misitque in
omnes terminos Israhel per manum nuntiorum dicens quicumque non
exierit secutusque fuerit Saul et Samuhelem sic fiet bubus eius
invasit ergo timor Domini populum et egressi sunt quasi vir
unus
et factum est cum venisset dies crastinus constituit Saul
populum in tres partes et ingressus est media castra in vigilia
matutina et percussit Ammon usque dum incalesceret dies reliqui
autem dispersi sunt ita ut non relinquerentur in eis duo
pariter
et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuhelem
dixitque universus populus ad Samuhel ora pro servis tuis ad
Dominum Deum tuum ut non moriamur addidimus enim universis
peccatis nostris malum ut peteremus nobis regem
et locuti sunt viri de statione ad Ionathan et ad
armigerum eius dixeruntque ascendite ad nos et ostendimus vobis
rem et ait Ionathan ad armigerum suum ascendamus sequere me
tradidit enim eos Dominus in manu Israhel
et dixit Saul dispergimini in vulgus et dicite eis ut
adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem et occidite
super istud et vescimini et non peccabitis Domino comedentes
cum sanguine adduxit itaque omnis populus unusquisque bovem in
manu sua usque ad noctem et occiderunt ibi
dixitque populus ad Saul ergone Ionathan morietur qui
fecit salutem hanc magnam in Israhel hoc nefas est vivit
Dominus si ceciderit capillus de capite eius in terram quia cum
Deo operatus est hodie liberavit ergo populus Ionathan ut non
moreretur
cumque de nocte surrexisset Samuhel ut iret ad Saul mane
nuntiatum est Samuheli eo quod venisset Saul in Carmelum et
erexisset sibi fornicem triumphalem et reversus transisset
descendissetque in Galgala venit ergo Samuhel ad Saul et
et dixit unus quispiam de Israhel num vidisti virum hunc
qui ascendit ad exprobrandum enim Israheli ascendit virum ergo
qui percusserit eum ditabit rex divitiis magnis et filiam suam
dabit ei et domum patris eius faciet absque tributo in Israhel
et ait David ad viros qui stabant secum dicens quid
dabitur viro qui percusserit Philistheum hunc et tulerit
obprobrium de Israhel quis est enim hic Philistheus
incircumcisus qui exprobravit acies Dei viventis
quod cum audisset Heliab frater eius maior loquente eo cum
aliis iratus est contra David et ait quare venisti et quare
dereliquisti pauculas oves illas in deserto ego novi superbiam
tuam et nequitiam cordis tui quia ut videres proelium
descendisti
et iuravit rursum David et ille ait scit profecto pater
tuus quia inveni gratiam in oculis tuis et dicet nesciat hoc
Ionathan ne forte tristetur quinimmo vivit Dominus et vivit
anima tua quia uno tantum ut ita dicam gradu ego morsque
dividimur
et ait dimitte me quoniam sacrificium sollemne est in
civitate unus de fratribus meis accersivit me nunc ergo si
inveni gratiam in oculis tuis vadam cito et videbo fratres meos
ob hanc causam non venit ad mensam regis
et respondit David sacerdoti et dixit ei equidem si de
mulieribus agitur continuimus nos ab heri et nudius tertius
quando egrediebamur et fuerunt vasa puerorum sancta porro via
haec polluta est sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis
et dixit sacerdos gladius Goliath Philisthei quem
percussisti in valle Terebinthi est involutus pallio post ephod
si istum vis tollere tolle neque enim est alius hic absque eo
et ait David non est huic alter similis da mihi eum
quoniam coniurastis omnes adversum me et non est qui mihi
renuntiet maxime cum et filius meus foedus iunxerit cum filio
Isai non est qui vicem meam doleat ex vobis nec qui adnuntiet
mihi eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me
insidiantem mihi usque hodie
et ait rex emissariis qui circumstabant eum convertimini
et interficite sacerdotes Domini nam manus eorum cum David est
scientes quod fugisset non indicaverunt mihi noluerunt autem
servi regis extendere manum suam in sacerdotes Domini
et ibat Saul ad latus montis ex parte una David autem et
viri eius erant in latere montis ex parte altera porro David
desperabat se posse evadere a facie Saul itaque Saul et viri
eius in modum coronae cingebant David et viros eius ut caperent
eos
quin potius pater mi vide et cognosce oram clamydis tuae
in manu mea quoniam cum praeciderem summitatem clamydis tuae
nolui extendere manum meam in te animadverte et vide quoniam
non est in manu mea malum neque iniquitas neque peccavi in te
tu autem insidiaris animae meae ut auferas eam
si enim surrexerit aliquando homo persequens te et
quaerens animam tuam erit anima domini mei custodita quasi in
fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum porro anima
inimicorum tuorum rotabitur quasi in impetu et circulo fundae
quod cum audisset David mortuum Nabal ait benedictus
Dominus qui iudicavit causam obprobrii mei de manu Nabal et
servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit
Dominus in caput eius misit ergo David et locutus est ad
Abigail ut sumeret eam sibi in uxorem
nunc ergo audi oro domine mi rex verba servi tui si
Dominus incitat te adversum me odoretur sacrificium si autem
filii hominum maledicti sunt in conspectu Domini qui eiecerunt
me hodie ut non habitem in hereditate Domini dicentes vade
servi diis alienis
dixit autem Samuhel ad Saul quare inquietasti me ut
suscitarer et ait Saul coartor nimis siquidem Philisthim
pugnant adversum me et Deus recessit a me et exaudire me noluit
neque in manu prophetarum neque per somnia vocavi ergo te ut
ostenderes mihi quid faciam
dixeruntque principes Philisthim quid sibi volunt Hebraei
isti et ait Achis ad principes Philisthim num ignoratis David
qui fuit servus Saul regis Israhel et est apud me multis diebus
vel annis et non inveni in eo quicquam ex die qua transfugit ad
me usque ad diem hanc
irati sunt autem adversus eum principes Philisthim et
dixerunt ei revertatur vir et sedeat in loco suo in quo
constituisti eum et non descendat nobiscum in proelium ne fiat
nobis adversarius cum proeliari coeperimus quomodo enim aliter
placare poterit dominum suum nisi in capitibus nostris
vocavit ergo Achis David et ait ei vivit Dominus quia
rectus es tu et bonus in conspectu meo et exitus tuus et
introitus tuus mecum est in castris et non inveni in te
quicquam mali ex die qua venisti ad me usque ad diem hanc sed
satrapis non places
venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant
nec sequi potuerant David et residere eos iusserat in torrente
Besor qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo
accedens autem David ad populum salutavit eos pacifice
dixitque Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et
percute me ne forte veniant incircumcisi isti et interficiant
me inludentes mihi et noluit armiger eius fuerat enim nimio
timore perterritus arripuit itaque Saul gladium et inruit super
eum