Proverbs
-
parabolae Salomonis filii David regis Israhel
-
ad sciendam sapientiam et disciplinam
-
ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem
doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem
-
ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et
intellectus
-
audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula
possidebit
-
animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium
et enigmata eorum
-
timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam
stulti despiciunt
-
audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem
matris tuae
-
ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo
-
fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas
-
si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus
tendiculas contra insontem frustra
-
degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi
descendentem in lacum
-
omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos
nostras spoliis
-
sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum
-
fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis
eorum
-
pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut
effundant sanguinem
-
frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum
-
ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur
fraudes contra animas suas
-
sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt
-
sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam
-
in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis
profert verba sua dicens
-
usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi
sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam
-
convertimini ad correptionem meam en proferam vobis
spiritum meum et ostendam verba mea
-
quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit
qui aspiceret
-
despexistis omne consilium meum et increpationes meas
neglexistis
-
ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum
vobis quod timebatis advenerit
-
cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi
tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et
angustia
-
tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non
invenient me
-
eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non
susceperint
-
nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae
correptioni meae
-
comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis
saturabuntur
-
aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum
perdet illos
-
qui autem me audierit absque terrore requiescet et
abundantia perfruetur malorum timore sublato
-
fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea
absconderis penes te
-
ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam
prudentiam
-
si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum
prudentiae
-
si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros
effoderis illam
-
tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies
-
quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et
prudentia
-
custodiet rectorum salutem et proteget gradientes
simpliciter
-
servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens
-
tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem
semitam bonam
-
si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae
placuerit
-
consilium custodiet te prudentia servabit te
-
ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur
-
qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas
-
qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus
pessimis
-
quorum viae perversae et infames gressus eorum
-
ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit
sermones suos
-
et relinquit ducem pubertatis suae
-
et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem
domus eius et ad impios semitae ipsius
-
omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec
adprehendent semitas vitae
-
ut ambules in via bona et calles iustorum custodias
-
qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices
permanebunt in ea
-
impii vero de terra perdentur et qui inique agunt
auferentur ex ea
-
fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea
custodiat cor tuum
-
longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent
tibi
-
misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi
tuo et describe in tabulis cordis tui
-
et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et
hominibus
-
habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris
prudentiae tuae
-
in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus
tuos
-
ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a
malo
-
sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum
-
honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium
frugum tuarum
-
et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia
redundabunt
-
disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab
eo corriperis
-
quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio
conplacet sibi
-
beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia
-
melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro
primo fructus eius
-
pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur
huic non valent conparari
-
longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius
divitiae et gloria
-
viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae
-
lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit
eam beatus
-
Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos
prudentia
-
sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt
-
fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque
consilium
-
et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis
-
tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non
inpinget
-
si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus
tuus
-
ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias
impiorum
-
Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne
capiaris
-
noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse
benefac
-
ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum
statim possis dare
-
ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam
-
ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil
mali fecerit
-
ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius
-
quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus
sermocinatio eius
-
egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum
benedicentur
-
inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam
-
gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia
-
audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis
prudentiam
-
donum bonum tribuam vobis legem meam ne derelinquatis
-
nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus
coram matre mea
-
et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum
custodi praecepta mea et vives
-
posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque
declines a verbis oris mei
-
ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te
-
principium sapientiae posside sapientiam et in omni
possessione tua adquire prudentiam
-
arripe illam et exaltabit te glorificaberis ab ea cum eam
fueris amplexatus
-
dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita
proteget te
-
audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi
anni vitae
-
viam sapientiae monstravi tibi duxi te per semitas
aequitatis
-
quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et
currens non habebis offendiculum
-
tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa
est vita tua
-
ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via
-
fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam
-
non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab
eis nisi subplantaverint
-
comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt
-
iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et
crescit usque ad perfectam diem
-
via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant
-
fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina
aurem tuam
-
ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui
-
vita enim sunt invenientibus ea et universae carni sanitas
-
omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit
-
remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te
-
oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant
gressus tuos
-
dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae stabilientur
-
ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a
malo
-
fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina
aurem tuam
-
ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua
conservent
-
favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur
eius
-
novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi
gladius biceps
-
pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius
penetrant
-
per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et
investigabiles
-
nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei
-
longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus
eius
-
ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli
-
ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui
sint in domo aliena
-
et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus
tuum et dicas
-
cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non
adquievit cor meum
-
nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi
aurem meam
-
paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae
-
bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui
-
deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide
-
habeto eas solus nec sint alieni participes tui
-
sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae
tuae
-
cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient
te omni tempore in amore illius delectare iugiter
-
quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius
-
respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius
considerat
-
iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum
suorum constringitur
-
ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine
stultitiae suae decipietur
-
fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud
extraneum manum tuam
-
inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus
-
fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia
incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum
tuum
-
ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae
-
eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis
aucupis
-
vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce
sapientiam
-
quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem
-
parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat
-
usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo
-
paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres
manus ut dormias
-
et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir
armatus
-
homo apostata vir inutilis graditur ore perverso
-
annuit oculis terit pede digito loquitur
-
pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia
seminat
-
huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec
habebit ultra medicinam
-
sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima
eius
-
oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium
sanguinem
-
cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad
currendum in malum
-
proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat
inter fratres discordias
-
conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem
matris tuae
-
liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo
-
cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant
te et evigilans loquere cum eis
-
quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae
increpatio disciplinae
-
ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua
extraneae
-
non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris
nutibus illius
-
pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri
pretiosam animam capit
-
numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut
vestimenta illius non ardeant
-
aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius
-
sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus
cum tetigerit eam
-
non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim
ut esurientem impleat animam
-
deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam
domus suae tradet
-
qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam
suam
-
turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium
illius non delebitur
-
quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae
-
nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro
redemptione dona plurima
-
fili mi custodi sermones meos et praecepta mea reconde tibi
-
serva mandata mea et vives et legem meam quasi pupillam
oculi tui
-
liga eam in digitis tuis scribe illam in tabulis cordis tui
-
dic sapientiae soror mea es et prudentiam voca amicam tuam
-
ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena quae verba
sua dulcia facit
-
de fenestra enim domus meae per cancellos prospexi
-
et video parvulos considero vecordem iuvenem
-
qui transit in platea iuxta angulum et propter viam domus
illius graditur
-
in obscuro advesperascente die in noctis tenebris et
caligine
-
et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio praeparata
ad capiendas animas garrula et vaga
-
quietis inpatiens nec valens in domo consistere pedibus
suis
-
nunc foris nunc in plateis nunc iuxta angulos insidians
-
adprehensumque deosculatur iuvenem et procaci vultu
blanditur dicens
-
victimas pro salute debui hodie reddidi vota mea
-
idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre
et repperi
-
intexui funibus lectum meum stravi tapetibus pictis ex
Aegypto
-
aspersi cubile meum murra et aloe et cinnamomo
-
veni inebriemur uberibus donec inlucescat dies et fruamur
cupitis amplexibus
-
non est enim vir in domo sua abiit via longissima
-
sacculum pecuniae secum tulit in die plenae lunae
reversurus est domum suam
-
inretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum
protraxit illum
-
statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi
agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur
-
donec transfigat sagitta iecur eius velut si avis festinet
ad laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur
-
nunc ergo fili audi me et adtende verba oris mei
-
ne abstrahatur in viis illius mens tua neque decipiaris
semitis eius
-
multos enim vulneratos deiecit et fortissimi quique
interfecti sunt ab ea
-
viae inferi domus eius penetrantes interiora mortis
-
numquid non sapientia clamitat et prudentia dat vocem suam
-
in summis excelsisque verticibus super viam in mediis
semitis stans
-
iuxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur dicens
-
o viri ad vos clamito et vox mea ad filios hominum
-
intellegite parvuli astutiam et insipientes animadvertite
-
audite quoniam de rebus magnis locutura sum et aperientur
labia mea ut recta praedicent
-
veritatem meditabitur guttur meum et labia mea detestabuntur
impium
-
iusti sunt omnes sermones mei non est in eis pravum quid
neque perversum
-
recti sunt intellegentibus et aequi invenientibus scientiam
-
accipite disciplinam meam et non pecuniam doctrinam magis
quam aurum eligite
-
melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis et omne
desiderabile ei non potest conparari
-
ego sapientia habito in consilio et eruditis intersum
cogitationibus
-
timor Domini odit malum arrogantiam et superbiam et viam
pravam et os bilingue detestor
-
meum est consilium et aequitas mea prudentia mea est
fortitudo
-
per me reges regnant et legum conditores iusta decernunt
-
per me principes imperant et potentes decernunt iustitiam
-
ego diligentes me diligo et qui mane vigilant ad me
invenient me
-
mecum sunt divitiae et gloria opes superbae et iustitia
-
melior est fructus meus auro et pretioso lapide et genimina
mea argento electo
-
in viis iustitiae ambulo in medio semitarum iudicii
-
ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam
-
Dominus possedit me initium viarum suarum antequam quicquam
faceret a principio
-
ab aeterno ordita sum et ex antiquis antequam terra fieret
-
necdum erant abyssi et ego iam concepta eram necdum fontes
aquarum eruperant
-
necdum montes gravi mole constiterant ante colles ego
parturiebar
-
adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis
terrae
-
quando praeparabat caelos aderam quando certa lege et gyro
vallabat abyssos
-
quando aethera firmabat sursum et librabat fontes aquarum
-
quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat
aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta
terrae
-
cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos
dies ludens coram eo omni tempore
-
ludens in orbe terrarum et deliciae meae esse cum filiis
hominum
-
nunc ergo filii audite me beati qui custodiunt vias meas
-
audite disciplinam et estote sapientes et nolite abicere
eam
-
beatus homo qui audit me qui vigilat ad fores meas cotidie
et observat ad postes ostii mei
-
qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino
-
qui autem in me peccaverit laedet animam suam omnes qui me
oderunt diligunt mortem
-
sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem
-
immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam
suam
-
misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia
civitatis
-
si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta
est
-
venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis
-
relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias
prudentiae
-
qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit
impium generat maculam sibi
-
noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et
diliget te
-
da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et
festinabit accipere
-
principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum
prudentia
-
per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni
vitae
-
si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus
portabis malum
-
mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil
omnino sciens
-
sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis
loco
-
ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo
-
quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est
-
aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior
-
et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni
convivae eius
-
parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius
vero stultus maestitia est matris suae
-
non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a
morte
-
non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum
subvertet
-
egestatem operata est manus remissa manus autem fortium
divitias parat
-
qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit
aestate filius confusionis
-
benedictio super caput iusti os autem impiorum operit
iniquitatem
-
memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet
-
sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis
-
qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem
depravat vias suas manifestus erit
-
qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur
-
vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem
-
odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas
-
in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso
eius qui indiget corde
-
sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni
proximum est
-
substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum
egestas eorum
-
opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum
-
via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes
relinquit errat
-
abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam
insipiens est
-
in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur
labia sua prudentissimus est
-
argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo
-
labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in
cordis egestate morientur
-
benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei
adflictio
-
quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem
est viro prudentia
-
quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis
dabitur
-
quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem
quasi fundamentum sempiternum
-
sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui
miserunt eum
-
timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur
-
expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit
-
fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur
malum
-
iustus in aeternum non commovebitur impii autem non
habitabunt in terram
-
os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit
-
labia iusti considerant placita et os impiorum perversa
-
statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum
voluntas eius
-
ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem
humilitas ibi et sapientia
-
simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio
perversorum vastabit illos
-
non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem
liberabit a morte
-
iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua
corruet impius
-
iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis
capientur iniqui
-
mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio
sollicitorum peribit
-
iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo
-
simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur
scientia
-
in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione
impiorum erit laudatio
-
benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum
subvertetur
-
qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem
prudens tacebit
-
qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis
est animi celat commissum
-
ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi
multa consilia
-
adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem
cavet laqueos securus erit
-
mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt
divitias
-
benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis
est et propinquos abicit
-
impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam
merces fidelis
-
clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem
-
abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui
simpliciter ambulant
-
manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum
salvabitur
-
circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua
-
desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum
furor
-
alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non
sua et semper in egestate sunt
-
anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse
quoque inebriabitur
-
qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio
autem super caput vendentium
-
bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem
investigator malorum est opprimetur ab eis
-
qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi
virens folium germinabunt
-
qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus
est serviet sapienti
-
fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens
est
-
si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator
-
qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit
increpationes insipiens est
-
qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit
cogitationibus suis impie agit
-
non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non
commovebitur
-
mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius
quae confusione res dignas gerit
-
cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum
fraudulentia
-
verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit
eos
-
verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit
-
doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est
patebit contemptui
-
melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et
indigens pane
-
novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem
impiorum crudelia
-
qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem
sectatur otium stultissimus est
-
desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem
iustorum proficiet
-
propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet
autem iustus de angustia
-
de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta
opera manuum suarum retribuetur ei
-
via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est
audit consilia
-
fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat
iniuriam callidus est
-
qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem
mentitur testis est fraudulentus
-
est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae
lingua autem sapientium sanitas est
-
labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis
est repentinus concinnat linguam mendacii
-
dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis
consilia sequitur eos gaudium
-
non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem
replebuntur malo
-
abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt
placent ei
-
homo versutus celat scientiam et cor insipientium
provocabit stultitiam
-
manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis
serviet
-
maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono
laetificabitur
-
qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem
impiorum decipiet eos
-
non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis
erit auri pretium
-
in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem
-
filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non
audit cum arguitur
-
de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem
praevaricatorum iniqua
-
qui custodit os suum custodit animam suam qui autem
inconsideratus est ad loquendum sentiet mala
-
vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur
-
verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et
confundetur
-
iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato
subplantat
-
est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in
multis divitiis sit
-
redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est
increpationem non sustinet
-
lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur
-
inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta
consilio reguntur sapientia
-
substantia festinata minuetur quae autem paulatim
colligitur manu multiplicabitur
-
spes quae differtur adfligit animam lignum vitae
desiderium veniens
-
qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui
autem timet praeceptum in pace versabitur
-
lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis
-
doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago
-
astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est
aperit stultitiam
-
nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas
-
egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem
adquiescit arguenti glorificabitur
-
desiderium si conpleatur delectat animam detestantur
stulti eos qui fugiunt mala
-
qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum
efficietur similis
-
peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona
-
bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur
iusto substantia peccatoris
-
multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque
iudicio
-
qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit
illum instanter erudit
-
iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum
insaturabilis
-
sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam
quoque destruet manibus
-
ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui
infami graditur via
-
in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt
eos
-
ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae
segetes ibi manifesta fortitudo bovis
-
testis fidelis non mentietur profert mendacium testis
dolosus
-
quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina
prudentium facilis
-
vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae
-
sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia
stultorum errans
-
stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia
-
cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non
miscebitur extraneus
-
domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt
-
est via quae videtur homini iusta novissima autem eius
deducunt ad mortem
-
risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat
-
viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus
-
innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos
-
sapiens timet et declinat malum stultus transilit et
confidit
-
inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus
est
-
possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt
scientiam
-
iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum
-
etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum
multi
-
qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur
pauperi beatus erit
-
errant qui operantur malum misericordia et veritas
praeparant bona
-
in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima
frequenter egestas
-
corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum
inprudentia
-
liberat animas testis fidelis et profert mendacia
versipellis
-
in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit
spes
-
timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis
-
in multitudine populi dignitas regis et in paucitate
plebis ignominia principis
-
qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem
inpatiens exaltat stultitiam suam
-
vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia
-
qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat
autem eum qui miseretur pauperis
-
in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in
morte sua
-
in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque
erudiet
-
iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum
-
acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius
inutilis sustinebit
-
responsio mollis frangit iram sermo durus suscitat furorem
-
lingua sapientium ornat scientiam os fatuorum ebullit
stultitiam
-
in omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos
-
lingua placabilis lignum vitae quae inmoderata est conteret
spiritum
-
stultus inridet disciplinam patris sui qui autem custodit
increpationes astutior fiet
-
domus iusti plurima fortitudo et in fructibus impii
conturbatur
-
labia sapientium disseminabunt scientiam cor stultorum
dissimile erit
-
victimae impiorum abominabiles Domino vota iustorum
placabilia
-
abominatio est Domino via impii qui sequitur iustitiam
diligetur ab eo
-
doctrina mala deserenti viam qui increpationes odit
morietur
-
infernus et perditio coram Domino quanto magis corda
filiorum hominum
-
non amat pestilens eum qui se corripit nec ad sapientes
graditur
-
cor gaudens exhilarat faciem in maerore animi deicitur
spiritus
-
cor sapientis quaerit doctrinam et os stultorum pascetur
inperitia
-
omnes dies pauperis mali secura mens quasi iuge convivium
-
melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni et
insatiabiles
-
melius est vocare ad holera cum caritate quam ad vitulum
saginatum cum odio
-
vir iracundus provocat rixas qui patiens est mitigat
suscitatas
-
iter pigrorum quasi sepes spinarum via iustorum absque
offendiculo
-
filius sapiens laetificat patrem et stultus homo despicit
matrem suam
-
stultitia gaudium stulto et vir prudens dirigit gressus
-
dissipantur cogitationes ubi non est consilium ubi vero
plures sunt consiliarii confirmantur
-
laetatur homo in sententia oris sui et sermo oportunus est
optimus
-
semita vitae super eruditum ut declinet de inferno
novissimo
-
domum superborum demolietur Dominus et firmos facit
terminos viduae
-
abominatio Domini cogitationes malae et purus sermo
pulcherrimus
-
conturbat domum suam qui sectatur avaritiam qui autem odit
munera vivet
-
mens iusti meditatur oboedientiam os impiorum redundat
malis
-
longe est Dominus ab impiis et orationes iustorum exaudiet
-
lux oculorum laetificat animam fama bona inpinguat ossa
-
auris quae audit increpationes vitae in medio sapientium
commorabitur
-
qui abicit disciplinam despicit animam suam qui adquiescit
increpationibus possessor est cordis
-
timor Domini disciplina sapientiae et gloriam praecedit
humilitas
-
hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam
-
omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator
est Dominus
-
revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae
-
universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium
quoque ad diem malum
-
abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum
fuerit non erit innocens
-
misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore
Domini declinatur a malo
-
cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius
convertet ad pacem
-
melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum
iniquitate
-
cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere
gressus eius
-
divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius
-
pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes
lapides sacculi
-
abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia
firmatur solium
-
voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur
-
indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam
-
in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi
imber serotinus
-
posside sapientiam quia auro melior est et adquire
prudentiam quia pretiosior est argento
-
semita iustorum declinat mala custos animae suae servat
viam suam
-
contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur
spiritus
-
melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum
superbis
-
eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat
beatus est
-
qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis
eloquio maiora percipiet
-
fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum
fatuitas
-
cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet
gratiam
-
favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas
ossuum
-
est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit
ad mortem
-
anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum
-
vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit
-
homo perversus suscitat lites et verbosus separat
principes
-
vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non
bonam
-
qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua
perficit malum
-
corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur
-
melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo
expugnatore urbium
-
sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur
-
melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena
victimis cum iurgio
-
servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres
hereditatem dividet
-
sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda
probat Dominus
-
malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis
mendacibus
-
qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in
ruina laetatur alterius non erit inpunitus
-
corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui
-
non decent stultum verba conposita nec principem labium
mentiens
-
gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se
verterit prudenter intellegit
-
qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone
repetit separat foederatos
-
plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae
apud stultum
-
semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis
mittetur contra eum
-
expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo
confidenti sibi in stultitia sua
-
qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius
-
qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam
patiatur contumeliam iudicium deserit
-
et qui iustificat impium et qui condemnat iustum
abominabilis est uterque apud Dominum
-
quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere
non possit
-
omni tempore diligit qui amicus est et frater in