ne sitis sicut patres vestri ad quos clamabant prophetae
priores dicentes haec dicit Dominus exercituum convertimini de
viis vestris malis et cogitationibus vestris pessimis et non
audierunt neque adtenderunt ad me dicit Dominus
verumtamen verba mea et legitima mea quae mandavi servis
meis prophetis numquid non conprehenderunt patres vestros et
conversi sunt et dixerunt sicut cogitavit Dominus exercituum
facere nobis secundum vias nostras et secundum adinventiones
nostras fecit nobis
et dixi quid isti veniunt facere qui ait dicens haec sunt
cornua quae ventilaverunt Iudam per singulos viros et nemo
eorum levavit caput suum et venerunt isti deterrere ea ut
deiciant cornua gentium quae levaverunt cornu super terram Iuda
ut dispergerent eam
et dixit ad me quid tu vides et dixi vidi et ecce
candelabrum aureum totum et lampas eius super caput ipsius et
septem lucernae eius super illud septem et septem infusoria
lucernis quae erant super caput illius
et effundam super domum David et super habitatores
Hierusalem spiritum gratiae et precum et aspicient ad me quem
confixerunt et plangent eum planctu quasi super unigenitum et
dolebunt super eum ut doleri solet in morte primogeniti
et stabunt pedes eius in die illa super montem Olivarum qui
est contra Hierusalem ad orientem et scindetur mons Olivarum ex
media parte sui ad orientem et occidentem praerupto grandi
valde et separabitur medium montis ad aquilonem et medium eius
ad meridiem
et revertetur omnis terra usque ad desertum de colle
Remmon ad austrum Hierusalem et exaltabitur et habitabit in
loco suo a porta Beniamin usque ad locum portae Prioris usque
ad portam Angulorum et a turre Ananehel usque ad torcularia
regis