Nahum
Chapter 1
onus Nineve liber visionis Naum Helcesei
Deus aemulator et ulciscens Dominus ulciscens Dominus et
habens furorem ulciscens Dominus in hostes suos et irascens ipse inimicis suis
Dominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet
innocentem Dominus in tempestate et turbine viae eius et nebulae pulvis pedum eius
increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad
desertum deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos Libani elanguit
montes commoti sunt ab eo et colles adsolati sunt et
contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo
ante faciem indignationis eius quis stabit et quis resistet
in ira furoris eius indignatio eius effusa est ut ignis et petrae dissolutae sunt ab eo
bonus Dominus et confortans in die tribulationis et sciens
sperantes in se
et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci eius
et inimicos eius persequentur tenebrae
quid cogitatis contra Dominum consummationem ipse faciet non
consurget duplex tribulatio
quia sicut spinae se invicem conplectuntur sic convivium
eorum pariter potantium consumentur quasi stipula ariditate plena
ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam mente
pertractans praevaricationem
haec dicit Dominus si perfecti fuerint et ita plures sic
quoque adtondentur et pertransibit adflixi te et non adfligam te ultra
et nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua
disrumpam
et praecipiet super te Dominus non seminabitur ex nomine
tuo amplius de domo Dei tui interficiam sculptile et conflatile ponam sepulchrum tuum quia inhonoratus es
ecce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis
pacem celebra Iuda festivitates tuas et redde vota tua quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial universus interiit
Chapter 2
ascendit qui dispergat coram te qui custodit obsidionem
contemplare viam conforta lumbos robora virtutem valde
quia reddidit Dominus superbiam Iacob sicut superbiam
Israhel quia vastatores dissipaverunt eos et propagines eorum corruperunt
clypeus fortium eius ignitus viri exercitus in coccineis
igneae habenae currus in die praeparationis eius et agitatores consopiti sunt
in itineribus conturbati sunt quadrigae conlisae sunt in
plateis aspectus eorum quasi lampades quasi fulgura discurrentia
recordabitur fortium suorum ruent in itineribus suis
velociter ascendent muros eius et praeparabitur umbraculum
portae fluviorum apertae sunt et templum ad solum dirutum
et miles captivus abductus est et ancillae eius minabantur
gementes ut columbae murmurantes in cordibus suis
et Nineve quasi piscina aquarum aquae eius ipsi vero
fugerunt state state et non est qui revertatur
diripite argentum diripite aurum et non est finis divitiarum
ex omnibus vasis desiderabilibus
dissipata et scissa et dilacerata et cor tabescens et
dissolutio geniculorum et defectio in cunctis renibus et facies omnium sicut nigredo ollae
ubi est habitaculum leonum et pascua catulorum leonum ad
quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis et non est qui exterreat
leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leaenis suis
et implevit praeda speluncas suas et cubile suum rapina
ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et succendam usque
ad fumum quadrigas eius et leunculos tuos comedet gladius et exterminabo de terra praedam tuam et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum
Chapter 3
vae civitas sanguinum universa mendacii dilaceratione plena
non recedet a te rapina
vox flagelli et vox impetus rotae et equi frementis et
quadrigae ferventis equitis ascendentis
et micantis gladii et fulgurantis hastae et multitudinis
interfectae et gravis ruinae nec est finis cadaverum et corruent in corporibus suis
propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae et
gratae et habentis maleficia quae vendidit gentes in fornicationibus suis et familias in maleficiis suis
ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et revelabo pudenda
tua in facie tua et ostendam gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam tuam
et proiciam super te abominationes et contumeliis te
adficiam et ponam te in exemplum
et erit omnis qui viderit te resiliet a te et dicet vastata
est Nineve quis commovebit super te caput unde quaeram consolatorem tibi
numquid melior es ab Alexandria populorum quae habitat in
fluminibus aqua in circuitu eius cuius divitiae mare aquae muri eius
Aethiopia fortitudo et Aegyptus et non est finis Africa et
Lybies fuerunt in auxilio tuo
sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem
parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum et super inclitos eius miserunt sortem et omnes optimates eius confixi sunt in conpedibus
et tu ergo inebriaberis eris despecta et tu quaeres
auxilium ab inimico
omnes munitiones tuae sicuti ficus cum grossis suis si
concussae fuerint cadent in os comedentis
ecce populus tuus mulieres in medio tui inimicis tuis
adapertione pandentur portae terrae tuae devorabit ignis vectes tuos
aquam propter obsidionem hauri tibi extrue munitiones tuas
intra in lutum et calca subigens tene laterem
ibi comedet te ignis peribis gladio devorabit te ut bruchus
congregare ut bruchus multiplicare ut lucusta
plures fecisti negotiationes tuas quam stellae sunt caeli
bruchus expansus est et avolavit
custodes tui quasi lucustae et parvuli tui quasi lucustae
lucustarum quae considunt in sepibus in die frigoris sol ortus est et avolaverunt et non est cognitus locus earum ubi fuerint
dormitaverunt pastores tui rex Assur sepelientur principes
tui latitavit populus tuus in montibus et non est qui congreget
non est obscura contritio tua pessima est plaga tua omnes
qui audierunt auditionem tuam conpresserunt manum super te quia super quem non transiit malitia tua semper
Next:
Habakkuk
Prev:
Micah
Up
This book in:
English
עברית