Mark
Chapter 1
initium evangelii Iesu Christi Filii Dei
sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum
ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam
vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite
semitas eius
fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum
paenitentiae in remissionem peccatorum
et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et
Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua
et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia
circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat
et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum
dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius
ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu
Sancto
et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth
Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne
et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et
Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso
et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te
conplacui
et statim Spiritus expellit eum in desertum
et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta
noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi
postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in
Galilaeam praedicans evangelium regni Dei
et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit
regnum Dei paenitemini et credite evangelio
et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et
Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores
et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri
piscatores hominum
et protinus relictis retibus secuti sunt eum
et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et
Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia
et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in
navi cum mercennariis secuti sunt eum
et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus
synagogam docebat eos
et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi
potestatem habens et non sicut scribae
et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et
exclamavit
dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos
scio qui sis Sanctus Dei
et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de
homine
et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna
exivit ab eo
et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes
quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei
et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae
et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum
Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne
decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim
dicunt ei de illa
et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo
dimisit eam febris et ministrabat eis
vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum
omnes male habentes et daemonia habentes
et erat omnis civitas congregata ad ianuam
et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et
daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum
et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum
ibique orabat
et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant
et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te
et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi
praedicem ad hoc enim veni
et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et
daemonia eiciens
et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit
si vis potes me mundare
Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens
eum ait illi volo mundare
et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus
est
et comminatus ei statim eiecit illum
et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te
principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis
at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem
ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique
Chapter 2
et iterum intravit Capharnaum post dies
et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita
ut non caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum
et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor
portabatur
et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt
tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus iacebat
cum vidisset autem Iesus fidem illorum ait paralytico fili
dimittuntur tibi peccata
erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes
in cordibus suis
quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere
peccata nisi solus Deus
quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent
intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris
quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata
an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula
ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in
terra dimittendi peccata ait paralytico
tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam
et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram
omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimus
et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad
eum et docebat eos
et cum praeteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum
et ait illi sequere me et surgens secutus est eum
et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani
et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius erant enim multi qui et sequebantur eum
et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum
peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester
hoc audito Iesus ait illis non necesse habent sani medicum
sed qui male habent non enim veni vocare iustos sed peccatores
et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes et
veniunt et dicunt illi cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant tui autem discipuli non ieiunant
et ait illis Iesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu
sponsus cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum sponsum non possunt ieiunare
venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc
ieiunabunt in illa die
nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri
alioquin aufert supplementum novum a veteri et maior scissura fit
et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin
disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in utres novos mitti debet
et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et
discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas
Pharisaei autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod
non licet
et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando
necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant
quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe
sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant
et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non
homo propter sabbatum
itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati
Chapter 3
et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum
aridam
et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum
et ait homini habenti manum aridam surge in medium
et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam
salvam facere an perdere at illi tacebant
et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem
cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi
exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium
faciebant adversus eum quomodo eum perderent
et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba
a Galilaea et Iudaea secuta est eum
et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui
circa Tyrum et Sidonem multitudo magna audientes quae faciebat venerunt ad eum
et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter
turbam ne conprimerent eum
multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum
tangerent quotquot habebant plagas
et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et
clamabant dicentes
tu es Filius Dei et vehementer comminabatur eis ne
manifestarent illum
et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et
venerunt ad eum
et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos
praedicare
et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi
daemonia
et inposuit Simoni nomen Petrus
et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit
eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui
et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et
Thomam et Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum
et Iudam Scarioth qui et tradidit illum
et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non
possent neque panem manducare
et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim
quoniam in furorem versus est
et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant
quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia
et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest
Satanas Satanan eicere
et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud
et si domus super semet ipsam dispertiatur non poterit
domus illa stare
et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et
non potest stare sed finem habet
nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi
prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet
amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum
peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint
qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet
remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti
quoniam dicebant spiritum inmundum habet
et veniunt mater eius et fratres et foris stantes miserunt
ad eum vocantes eum
et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et
fratres tui foris quaerunt te
et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei
et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait
ecce mater mea et fratres mei
qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror
mea et mater est
Chapter 4
et iterum coepit docere ad mare et congregata est ad eum
turba multa ita ut in navem ascendens sederet in mari et omnis turba circa mare super terram erat
et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in
doctrina sua
audite ecce exiit seminans ad seminandum
et dum seminat aliud cecidit circa viam et venerunt volucres
et comederunt illud
aliud vero cecidit super petrosa ubi non habuit terram
multam et statim exortum est quoniam non habebat altitudinem terrae
et quando exortus est sol exaestuavit et eo quod non haberet
radicem exaruit
et aliud cecidit in spinas et ascenderunt spinae et
offocaverunt illud et fructum non dedit
et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum
ascendentem et crescentem et adferebat unum triginta et unum sexaginta et unum centum
et dicebat qui habet aures audiendi audiat
et cum esset singularis interrogaverunt eum hii qui cum eo
erant cum duodecim parabolas
et dicebat eis vobis datum est mysterium regni Dei illis
autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt
ut videntes videant et non videant et audientes audiant et
non intellegant nequando convertantur et dimittantur eis peccata
et ait illis nescitis parabolam hanc et quomodo omnes
parabolas cognoscetis
qui seminat verbum seminat
hii autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum et cum
audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod seminatum est in corda eorum
et hii sunt similiter qui super petrosa seminantur qui cum
audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud
et non habent radicem in se sed temporales sunt deinde orta
tribulatione et persecutione propter verbum confestim scandalizantur
et alii sunt qui in spinis seminantur hii sunt qui verbum
audiunt
et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua
concupiscentiae introeuntes suffocant verbum et sine fructu efficitur
et hii sunt qui super terram bonam seminati sunt qui
audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum
et dicebat illis numquid venit lucerna ut sub modio ponatur
aut sub lecto nonne ut super candelabrum ponatur
non enim est aliquid absconditum quod non manifestetur nec
factum est occultum sed ut in palam veniat
si quis habet aures audiendi audiat
et dicebat illis videte quid audiatis in qua mensura mensi
fueritis remetietur vobis et adicietur vobis
qui enim habet dabitur illi et qui non habet etiam quod
habet auferetur ab illo
et dicebat sic est regnum Dei quemadmodum si homo iaciat
sementem in terram
et dormiat et exsurgat nocte ac die et semen germinet et
increscat dum nescit ille
ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam
deinde plenum frumentum in spica
et cum se produxerit fructus statim mittit falcem quoniam
adest messis
et dicebat cui adsimilabimus regnum Dei aut cui parabolae
conparabimus illud
sicut granum sinapis quod cum seminatum fuerit in terra
minus est omnibus seminibus quae sunt in terra
et cum seminatum fuerit ascendit et fit maius omnibus
holeribus et facit ramos magnos ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare
et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum prout
poterant audire
sine parabola autem non loquebatur eis seorsum autem
discipulis suis disserebat omnia
et ait illis illa die cum sero esset factum transeamus
contra
et dimittentes turbam adsumunt eum ita ut erat in navi et
aliae naves erant cum illo
et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in
navem ita ut impleretur navis
et erat ipse in puppi supra cervical dormiens et excitant
eum et dicunt ei magister non ad te pertinet quia perimus
et exsurgens comminatus est vento et dixit mari tace
obmutesce et cessavit ventus et facta est tranquillitas magna
et ait illis quid timidi estis necdum habetis fidem et
timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste quia et ventus et mare oboediunt ei
Chapter 5
et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum
et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo
in spiritu inmundo
qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam
quisquam eum poterat ligare
quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset
catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare
et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat
clamans et concidens se lapidibus
videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum
et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei
summi adiuro te per Deum ne me torqueas
dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine
et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio
nomen mihi est quia multi sumus
et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem
erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens
et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos
ut in eos introeamus
et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi
introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare
qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in
civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti
et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio
vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt
et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei
qui daemonium habuerat et de porcis
et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum
cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio
vexatus fuerat ut esset cum illo
et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos
et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui
et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi
fecisset Iesus et omnes mirabantur
et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum
convenit turba multa ad illum et erat circa mare
et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns
eum procidit ad pedes eius
et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in
extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat
et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et
conprimebant illum
et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim
et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et
erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat
cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit
vestimentum eius
dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva
ero
et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit
corpore quod sanata esset a plaga
et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae
exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea
et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te
et dicis quis me tetigit
et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat
mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in
se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem
ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in
pace et esto sana a plaga tua
adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia
filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum
Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo
noli timere tantummodo crede
et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et
Iohannem fratrem Iacobi
et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et
flentes et heiulantes multum
et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non
est mortua sed dormit
et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem
et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens
et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est
interpretatum puella tibi dico surge
et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem
annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo
et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit
dari illi manducare
Chapter 6
et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum
discipuli sui
et facto sabbato coepit in synagoga docere et multi
audientes admirabantur in doctrina eius dicentes unde huic haec omnia et quae est sapientia quae data est illi et virtutes tales quae per manus eius efficiuntur
nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph
et Iudae et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et scandalizabantur in illo
et dicebat eis Iesus quia non est propheta sine honore nisi
in patria sua et in cognatione sua et in domo sua
et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos
infirmos inpositis manibus curavit
et mirabatur propter incredulitatem eorum
et circumibat castella in circuitu docens et convocavit
duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum inmundorum
et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum
non peram non panem neque in zona aes
sed calciatos sandaliis et ne induerentur duabus tunicis
et dicebat eis quocumque introieritis in domum illic manete
donec exeatis inde
et quicumque non receperint vos nec audierint vos exeuntes
inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis
et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent
et daemonia multa eiciebant et unguebant oleo multos
aegrotos et sanabant
et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen
eius et dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illo
alii autem dicebant quia Helias est alii vero dicebant
propheta est quasi unus ex prophetis
quo audito Herodes ait quem ego decollavi Iohannem hic a
mortuis resurrexit
ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum in
carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam
dicebat enim Iohannes Herodi non licet tibi habere uxorem
fratris tui
Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum
nec poterat
Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum virum iustum et
sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat
et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam
fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae
cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et
placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellae pete a me quod vis et dabo tibi
et iuravit illi quia quicquid petieris dabo tibi licet
dimidium regni mei
quae cum exisset dixit matri suae quid petam et illa dixit
caput Iohannis Baptistae
cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit
dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae
et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul
recumbentes noluit eam contristare
sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco
et decollavit eum in carcere
et adtulit caput eius in disco et dedit illud puellae et
puella dedit matri suae
quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius
et posuerunt illud in monumento
et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia
quae egerant et docuerant
et ait illis venite seorsum in desertum locum et
requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebant
et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum
et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre
et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos
et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super
eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit docere illos multa
et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius
dicentes desertus est locus hic et iam hora praeterivit
dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant
sibi cibos quos manducent
et respondens ait illis date illis manducare et dixerunt ei
euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare
et dicit eis quot panes habetis ite et videte et cum
cognovissent dicunt quinque et duos pisces
et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum
contubernia super viride faenum
et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos
et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in
caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus
et manducaverunt omnes et saturati sunt
et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos
plenos et de piscibus
erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum
et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut
praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum
et cum dimisisset eos abiit in montem orare
et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in
terra
et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus
contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos
at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt
fantasma esse et exclamaverunt
omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim
locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timere
et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus
magis intra se stupebant
non enim intellexerant de panibus erat enim cor illorum
obcaecatum
et cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth et
adplicuerunt
cumque egressi essent de navi continuo cognoverunt eum
et percurrentes universam regionem illam coeperunt in
grabattis eos qui se male habebant circumferre ubi audiebant eum esse
et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates
in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebant
Chapter 7
et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis
venientes ab Hierosolymis
et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus
manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt
Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non
manducant tenentes traditionem seniorum
et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt
quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum
et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui
non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem
at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de
vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta
hominum
relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum
baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa
et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut
traditionem vestram servetis
Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui
maledixerit patri aut matri morte moriatur
vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban
quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit
et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut
matri
rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam
tradidistis et similia huiusmodi multa facitis
et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et
intellegite
nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum
coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem
si quis habet aures audiendi audiat
et cum introisset in domum a turba interrogabant eum
discipuli eius parabolam
et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis
quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare
quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum
exit purgans omnes escas
dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa
communicant hominem
ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt
adulteria fornicationes homicidia
furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus
blasphemia superbia stultitia
omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem
et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus
domum neminem voluit scire et non potuit latere
mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia
spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius
erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat
eum ut daemonium eiceret de filia eius
qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim
bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli
sub mensa comedunt de micis puerorum
et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de
filia tua
et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra
lectum et daemonium exisse
et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare
Galilaeae inter medios fines Decapoleos
et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut
inponat illi manum
et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in
auriculas et expuens tetigit linguam eius
et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod
est adaperire
et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum
linguae eius et loquebatur recte
et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis
praecipiebat tanto magis plus praedicabant
et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et
surdos facit audire et mutos loqui
Chapter 8
in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent
quod manducarent convocatis discipulis ait illis
misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec
habent quod manducent
et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via
quidam enim ex eis de longe venerunt
et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic
saturare panibus in solitudine
et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem
et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens
septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae
et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit
adponi
et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod
superaverat de fragmentis septem sportas
erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et
dimisit eos
et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in
partes Dalmanutha
et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo
quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum
et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit
signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum
et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum
et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant
secum in navi
et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento
Pharisaeorum et fermento Herodis
et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus
quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non
habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum
oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis
nec recordamini
quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos
fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim
quando et septem panes in quattuor milia quot sportas
fragmentorum tulistis et dicunt ei septem
et dicebat eis quomodo nondum intellegitis
et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum
ut illum tangeret
et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et
expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret
et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes
deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit
videre et restitutus est ita ut videret clare omnia
et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et
si in vicum introieris nemini dixeris
et egressus est Iesus et discipuli eius in castella
Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines
qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii
Heliam alii vero quasi unum de prophetis
tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens
Petrus ait ei tu es Christus
et comminatus est eis ne cui dicerent de illo
et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa
pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere
et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus
coepit increpare eum
qui conversus et videns discipulos suos comminatus est
Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum
et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis
vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me
qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui
autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet
quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et
detrimentum faciat animae suae
aut quid dabit homo commutationem pro anima sua
qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione
ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis
et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic
stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute
Chapter 9
et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem
et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis
et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis
velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere
et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum
Iesu
et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse
et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum
non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti
et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens
hic est Filius meus carissimus audite illum
et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi
Iesum tantum secum
et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae
vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit
et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a
mortuis resurrexerit
et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et
scribae quia Heliam oporteat venire primum
qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet
omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur
sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi
quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo
et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos
et scribas conquirentes cum illis
et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et
adcurrentes salutabant eum
et interrogavit eos quid inter vos conquiritis
et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium
meum ad te habentem spiritum mutum
qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et
stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt
qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud
vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me
et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus
conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans
et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc
ei accidit at ille ait ab infantia
et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum
perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri
Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia
credenti
et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo
adiuva incredulitatem meam
et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est
spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum
et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus
est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est
Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit
et cum introisset in domum discipuli eius secreto
interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum
et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in
oratione et ieiunio
et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat
quemquam scire
docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam
Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget
at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare
et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos
quid in via tractabatis
at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant
quis esset illorum maior
et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult
primus esse erit omnium novissimus et omnium minister
et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum
conplexus esset ait illis
quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo
me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit
respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in
nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum
Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui
faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me
qui enim non est adversum vos pro vobis est
quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine
meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam
et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis
credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur
et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est
tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem
ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi
claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis
ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi
luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis
ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur
bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud
condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos
Chapter 10
et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et
conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos
et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro
uxorem dimittere temptantes eum
at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Moses
qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et
dimittere
quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri
scripsit vobis praeceptum istud
ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos
Deus
propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et
adherebit ad uxorem suam
et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una
caro
quod ergo Deus iunxit homo non separet
et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt
eum
et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam
duxerit adulterium committit super eam
et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur
et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli
autem comminabantur offerentibus
quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite
parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei
amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut
parvulus non intrabit in illud
et conplexans eos et inponens manus super illos
benedicebat eos
et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo
ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam
Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi
unus Deus
praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne
falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem
et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi
a iuventute mea
Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum
tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens
possessiones multas
et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile
qui pecunias habent in regnum Dei introibunt
discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus
rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire
facilius est camelum per foramen acus transire quam
divitem intrare in regnum Dei
qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis
potest salvus fieri
et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est
sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum
coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti
sumus te
respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui
reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium
qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos
et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam
multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi
erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et
praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura
quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis
tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus
et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et
interficient eum et tertia die resurget
et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei
dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis
at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis
et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad
sinistram tuam sedeamus in gloria tua
Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere
calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari
at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem
quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini
sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est
meum dare sed quibus paratum est
et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et
Iohanne
Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui
videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum
non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri
maior erit vester minister
et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium
servus
nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut
ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis
et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et
discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans
qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare
et dicere Fili David Iesu miserere mei
et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis
clamabat Fili David miserere mei
et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum
dicentes ei animaequior esto surge vocat te
qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum
et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus
autem dixit ei rabboni ut videam
Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et
confestim vidit et sequebatur eum in via
Chapter 11
et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem
Olivarum mittit duos ex discipulis suis
et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim
introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite
et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino
necessarius est et continuo illum dimittet huc
et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in
bivio et solvunt eum
et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis
solventes pullum
qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et
dimiserunt eis
et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua
et sedit super eo
multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem
frondes caedebant de arboribus et sternebant in via
et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes
osanna benedictus qui venit in nomine Domini
benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in
excelsis
et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis
omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim
et alia die cum exirent a Bethania esuriit
cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid
forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia non enim erat tempus ficorum
et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum
quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius
et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit
eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit
et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum
et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea
domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum
quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant
quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius
et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate
et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a
radicibus
et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui
maledixisti aruit
et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei
amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et
mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei
propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis
credite quia accipietis et veniet vobis
et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis
adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra
quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis
est dimittet vobis peccata vestra
et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo
accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores
et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi
dedit hanc potestatem ut ista facias
Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego
unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam
baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus
respondete mihi
at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo
dicet quare ergo non credidistis ei
sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim
habebant Iohannem quia vere propheta esset
et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait
illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam
Chapter 12
et coepit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo
et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est
et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis
acciperet de fructu vineae
qui adprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum
et iterum misit ad illos alium servum et illum capite
vulneraverunt et contumeliis adfecerunt
et rursum alium misit et illum occiderunt et plures alios
quosdam caedentes alios vero occidentes
adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad
eos novissimum dicens quia reverebuntur filium meum
coloni autem dixerunt ad invicem hic est heres venite
occidamus eum et nostra erit hereditas
et adprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam
quid ergo faciet dominus vineae veniet et perdet colonos et
dabit vineam aliis
nec scripturam hanc legistis lapidem quem reprobaverunt
aedificantes hic factus est in caput anguli
a Domino factum est istud et est mirabile in oculis
nostris
et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt
enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo abierunt
et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis ut
eum caperent in verbo
qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es
et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in veritate viam Dei doces licet dari tributum Caesari an non dabimus
qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis
adferte mihi denarium ut videam
at illi adtulerunt et ait illis cuius est imago haec et
inscriptio dicunt illi Caesaris
respondens autem Iesus dixit illis reddite igitur quae
sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo et mirabantur super eo
et venerunt ad eum Sadducaei qui dicunt resurrectionem non
esse et interrogabant eum dicentes
magister Moses nobis scripsit ut si cuius frater mortuus
fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat frater eius uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo
septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et
mortuus est non relicto semine
et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste
reliquit semen et tertius similiter
et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt
semen novissima omnium defuncta est et mulier
in resurrectione ergo cum resurrexerint cuius de his erit
uxor septem enim habuerunt eam uxorem
et respondens Iesus ait illis non ideo erratis non
scientes scripturas neque virtutem Dei
cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque
nubentur sed sunt sicut angeli in caelis
de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi
super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob
non est Deus mortuorum sed vivorum vos ergo multum erratis
et accessit unus de scribis qui audierat illos
conquirentes et videns quoniam bene illis responderit interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum
Iesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est
audi Israhel Dominus Deus noster Deus unus est
et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota
anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est primum mandatum
secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam
te ipsum maius horum aliud mandatum non est
et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti quia
unus est et non est alius praeter eum
et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex
tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis
Iesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi
non es longe a regno Dei et nemo iam audebat eum interrogare
et respondens Iesus dicebat docens in templo quomodo
dicunt scribae Christum Filium esse David
ipse enim David dicit in Spiritu Sancto dixit Dominus
Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius eius
et multa turba eum libenter audivit
et dicebat eis in doctrina sua cavete a scribis qui volunt
in stolis ambulare et salutari in foro
et in primis cathedris sedere in synagogis et primos
discubitus in cenis
qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis
hii accipient prolixius iudicium
et sedens Iesus contra gazofilacium aspiciebat quomodo
turba iactaret aes in gazofilacium et multi divites iactabant multa
cum venisset autem una vidua pauper misit duo minuta quod
est quadrans
et convocans discipulos suos ait illis amen dico vobis
quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazofilacium
omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt haec vero
de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum
Chapter 13
et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis
suis magister aspice quales lapides et quales structurae
et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas
aedificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur
et cum sederet in montem Olivarum contra templum
interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas
dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec
omnia incipient consummari
et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis vos
seducat
multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et
multos seducent
cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne
timueritis oportet enim fieri sed nondum finis
exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et
erunt terraemotus per loca et fames initium dolorum haec
videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in
synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis
et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium
et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid
loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus
tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et
consurgent filii in parentes et morte adficient eos
et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem
sustinuerit in finem hic salvus erit
cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi
non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes
et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut
tollat quid de domo sua
et qui in agro erit non revertatur retro tollere
vestimentum suum
vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
orate vero ut hieme non fiant
erunt enim dies illi tribulationes tales quales non
fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fient
et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis
caro sed propter electos quos elegit breviavit dies
et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce
illic ne credideritis
exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt
signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos
vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia
sed in illis diebus post tribulationem illam sol
contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum
et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in
caelis movebuntur
et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum
virtute multa et gloria
et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a
quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli
a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener
fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas
sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in
proximo sit in ostiis
amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec
omnia ista fiant
caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt
de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo
neque Filius nisi Pater
videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit
sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et
dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet
vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat
sero an media nocte an galli cantu an mane
ne cum venerit repente inveniat vos dormientes
quod autem vobis dico omnibus dico vigilate
Chapter 14
erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi
sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent
dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret
populi
et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et
recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius
erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et
dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est
poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis
denariis et dari pauperibus et fremebant in eam
Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum
opus operata est in me
semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis
potestis illis benefacere me autem non semper habetis
quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in
sepulturam
amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium
istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius
et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos
sacerdotes ut proderet eum illis
qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se
daturos et quaerebat quomodo illum oportune traderet
et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei
discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha
et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in
civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans sequimini eum
et quocumque introierit dicite domino domus quia magister
dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem
et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et
illic parate nobis
et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et
invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha
vespere autem facto venit cum duodecim
et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus amen dico
vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum
at illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim
numquid ego
qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in
catino
et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo
vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus homo ille
et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens
fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum
et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex
illo omnes
et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro
multis effunditur
amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque
in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei
et hymno dicto exierunt in montem Olivarum
et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia
scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves
sed posteaquam resurrexero praecedam vos in Galilaeam
Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed
non ego
et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte
hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus
at ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul
conmori tibi non te negabo similiter autem et omnes dicebant
et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani et ait
discipulis suis sedete hic donec orem
et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit
pavere et taedere
et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem
sustinete hic et vigilate
et cum processisset paululum procidit super terram et
orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora
et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer
calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu
et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon
dormis non potuisti una hora vigilare
vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus
quidem promptus caro vero infirma
et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens
et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi
illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei
et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite
sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum
surgite eamus ecce qui me tradit prope est
et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim
et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus
dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque
osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite
et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et
osculatus est eum
at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum
unus autem quidam de circumstantibus educens gladium
percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam
et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis
cum gladiis et lignis conprehendere me
cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis
sed ut adimpleantur scripturae
tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt
adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone
super nudo et tenuerunt eum
at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis
et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt
omnes sacerdotes et scribae et seniores
Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium
summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem
summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant
adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant
multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et
convenientia testimonia non erant
et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus
eum dicentes
quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum
hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo
et non erat conveniens testimonium illorum
et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum
dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his
ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus
sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti
Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis
a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli
summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid
adhuc desideramus testes
audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes
condemnaverunt eum esse reum mortis
et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et
colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum caedebant
et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis
summi sacerdotis
et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum
ait et tu cum Iesu Nazareno eras
at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et
exiit foras ante atrium et gallus cantavit
rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere
circumstantibus quia hic ex illis est
at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui
adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es
ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio
hominem istum quem dicitis
et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus
verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere
Chapter 15
et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum
senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato
et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille
respondens ait illi tu dicis
et accusabant eum summi sacerdotes in multis
Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes
quicquam vide in quantis te accusant
Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur
Pilatus
per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex
vinctis quemcumque petissent
erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat
vinctus qui in seditione fecerant homicidium
et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper
faciebat illis
Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis
regem Iudaeorum
sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi
sacerdotes
pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban
dimitteret eis
Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis
faciam regi Iudaeorum
at illi iterum clamaverunt crucifige eum
Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi
magis clamabant crucifige eum
Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis
Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur
milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et
convocant totam cohortem
et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam
coronam
et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum
et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et
ponentes genua adorabant eum
et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et
induerunt eum vestimentis suis et educunt illum ut crucifigerent eum
et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum
venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eius
et perducunt illum in Golgotha locum quod est
interpretatum Calvariae locus
et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit
et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes
sortem super eis quis quid tolleret
erat autem hora tertia et crucifixerunt eum
et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum
et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et
alium a sinistris eius
et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis
reputatus est
et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et
dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat
salvum fac temet ipsum descendens de cruce
similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum
scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere
Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus
et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei
et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram
usque in horam nonam
et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi
Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me
et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce
Heliam vocat
currens autem unus et implens spongiam aceto
circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum
Iesus autem emissa voce magna exspiravit
et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum
videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic
clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat
erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et
Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome
et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant
ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma
et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est
ante sabbatum
venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat
expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito
centurione interrogavit eum si iam mortuus esset
et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph
Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit
sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti
Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi
poneretur
Chapter 16
et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi
et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum
et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam
sole
et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio
monumenti
et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus
valde
et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in
dextris coopertum stola candida et obstipuerunt
qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis
Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum
sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit
vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis
at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas
tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim
surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae
Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia
illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et
flentibus
et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non
crediderunt
post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in
alia effigie euntibus in villam
et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt
novissime recumbentibus illis undecim apparuit et
exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant
et dixit eis euntes in mundum universum praedicate
evangelium omni creaturae
qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero
non crediderit condemnabitur
signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine
meo daemonia eicient linguis loquentur novis
serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos
nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt
et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est
in caelum et sedit a dextris Dei
illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino
cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis
Next:
Luke
Prev:
Matthew
Up
This book in:
English