Jude
Chapter 1
Iudas Iesu Christi servus frater autem Iacobi his qui in Deo
Patre dilectis et Iesu Christo conservatis vocatis
misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur
carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de
communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel traditae sanctis fidei
subintroierunt enim quidam homines qui olim praescripti sunt
in hoc iudicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes
commonere autem vos volo scientes semel omnia quoniam Iesus
populum de terra Aegypti salvans secundo eos qui non crediderunt perdidit
angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed
dereliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit
sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates simili modo
exfornicatae et abeuntes post carnem alteram factae sunt exemplum ignis aeterni poenam sustinentes
similiter et hii carnem quidem maculant dominationem autem
spernunt maiestates autem blasphemant
cum Michahel archangelus cum diabolo disputans altercaretur
de Mosi corpore non est ausus iudicium inferre blasphemiae sed dixit imperet tibi Dominus
hii autem quaecumque quidem ignorant blasphemant quaecumque
autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his corrumpuntur
vae illis quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede
effusi sunt et contradictione Core perierunt
hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore
semet ipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae
fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera
errantia quibus procella tenebrarum in aeternum servata est
prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoc dicens ecce
venit Dominus in sanctis milibus suis
facere iudicium contra omnes et arguere omnes impios de
omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt et de omnibus duris quae locuti sunt contra eum peccatores impii
hii sunt murmuratores querellosi secundum desideria sua
ambulantes et os illorum loquitur superba mirantes personas quaestus causa
vos autem carissimi memores estote verborum quae praedicta
sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi
quia dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient
inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatum
hii sunt qui segregant animales Spiritum non habentes
vos autem carissimi superaedificantes vosmet ipsos
sanctissimae vestrae fidei in Spiritu Sancto orantes
ipsos vos in dilectione Dei servate
et hos quidem arguite iudicatos
illos vero salvate de igne rapientes aliis autem miseremini
in timore odientes et eam quae carnalis est maculatam tunicam
ei autem qui potest vos conservare sine peccato et
constituere ante conspectum gloriae suae inmaculatos in exultatione
soli Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum
nostrum gloria magnificentia imperium et potestas ante omne saeculum et nunc et in omnia saecula amen
Next:
Revelation
Prev:
3 John
Up
This book in:
English