Joel
Chapter 1
verbum Domini quod factum est ad Iohel filium Fatuhel
audite hoc senes et auribus percipite omnes habitatores
terrae si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum
super hoc filiis vestris narrate et filii vestri filiis suis
et filii eorum generationi alterae
residuum erucae comedit lucusta et residuum lucustae comedit
bruchus et residuum bruchi comedit rubigo
expergescimini ebrii et flete et ululate omnes qui bibitis
vinum in dulcedine quoniam periit ab ore vestro
gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis
dentes eius ut dentes leonis et molares eius ut catuli leonis
posuit vineam meam in desertum et ficum meam decorticavit
nudans spoliavit eam et proiecit albi facti sunt rami eius
plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis
suae
periit sacrificium et libatio de domo Domini luxerunt
sacerdotes ministri Domini
depopulata est regio luxit humus quoniam devastatum est
triticum confusum est vinum elanguit oleum
confusi sunt agricolae ululaverunt vinitores super frumento
et hordeo quia periit messis agri
vinea confusa est et ficus elanguit malogranatum et palma
et malum et omnia ligna agri aruerunt quia confusum est gaudium a filiis hominum
accingite vos et plangite sacerdotes ululate ministri
altaris ingredimini cubate in sacco ministri Dei mei quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio
sanctificate ieiunium vocate coetum congregate senes omnes
habitatores terrae in domum Dei vestri et clamate ad Dominum
a a a diei quia prope est dies Domini et quasi vastitas a
potente veniet
numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo
Dei nostri laetitia et exultatio
conputruerunt iumenta in stercore suo demolita sunt horrea
dissipatae sunt apothecae quoniam confusum est triticum
quid ingemuit animal mugierunt greges armenti quia non est
pascua eis sed et greges pecorum disperierunt
ad te Domine clamabo quia ignis comedit speciosa deserti et
flamma succendit omnia ligna regionis
sed et bestiae agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt
ad te quoniam exsiccati sunt fontes aquarum et ignis devoravit speciosa deserti
Chapter 2
canite tuba in Sion ululate in monte sancto meo conturbentur
omnes habitatores terrae quia venit dies Domini quia prope est
dies tenebrarum et caliginis dies nubis et turbinis quasi
mane expansum super montes populus multus et fortis similis ei non fuit a principio et post eum non erit usque in annos generationis et generationis
ante faciem eius ignis vorans et post eum exurens flamma
quasi hortus voluptatis terra coram eo et post eum solitudo deserti neque est qui effugiat eum
quasi aspectus equorum aspectus eorum et quasi equites sic
current
sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient
sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam velut populus fortis praeparatus ad proelium
a facie eius cruciabuntur populi omnes vultus redigentur in
ollam
sicut fortes current quasi viri bellatores ascendent murum
vir in viis suis gradietur et non declinabunt a semitis suis
unusquisque fratrem suum non coartabit singuli in calle suo
ambulabunt sed et per fenestras cadent et non demolientur
urbem ingredientur in muro current domos conscendent per
fenestras intrabunt quasi fur
a facie eius contremuit terra moti sunt caeli sol et luna
obtenebrati sunt et stellae retraxerunt splendorem suum
et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui quia
multa sunt nimis castra eius quia fortia et facientia verbum eius magnus enim dies Domini et terribilis valde et quis sustinebit eum
nunc ergo dicit Dominus convertimini ad me in toto corde
vestro in ieiunio et in fletu et in planctu
et scindite corda vestra et non vestimenta vestra et
convertimini ad Dominum Deum vestrum quia benignus et misericors est patiens et multae misericordiae et praestabilis super malitia
quis scit si convertatur et ignoscat et relinquat post se
benedictionem sacrificium et libamen Domino Deo nostro
canite tuba in Sion sanctificate ieiunium vocate coetum
congregate populum sanctificate ecclesiam coadunate senes
congregate parvulos et sugentes ubera egrediatur sponsus de cubili suo et sponsa de thalamo suo
inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri
Domini et dicent parce Domine populo tuo et ne des hereditatem tuam in obprobrium ut dominentur eis nationes quare dicunt in populis ubi est Deus eorum
zelatus est Dominus terram suam et pepercit populo suo
et respondit Dominus et dixit populo suo ecce ego mittam
vobis frumentum et vinum et oleum et replebimini eo et non dabo vos ultra obprobrium in gentibus
et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis et
expellam eum in terram inviam et desertam faciem eius contra mare orientale et extremum eius ad mare novissimum et ascendet fetor eius et ascendet putredo eius quia superbe egit
noli timere terra exulta et laetare quoniam magnificavit
Dominus ut faceret
nolite timere animalia regionis quia germinaverunt speciosa
deserti quia lignum adtulit fructum suum ficus et vinea dederunt virtutem suam
et filii Sion exultate et laetamini in Domino Deo vestro
quia dedit vobis doctorem iustitiae et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum in principio
et implebuntur areae frumento et redundabunt torcularia
vino et oleo
et reddam vobis annos quos comedit lucusta bruchus et
rubigo et eruca fortitudo mea magna quam misi in vos
et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen
Domini Dei vestri qui fecit vobiscum mirabilia et non confundetur populus meus in sempiternum
et scietis quia in medio Israhel ego sum et ego Dominus
Deus vester et non est amplius et non confundetur populus meus in aeternum
et erit post haec effundam spiritum meum super omnem carnem
et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae senes vestri somnia somniabunt et iuvenes vestri visiones videbunt
sed et super servos et ancillas in diebus illis effundam
spiritum meum
et dabo prodigia in caelo et in terra sanguinem et ignem et
vaporem fumi
sol vertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam
veniat dies Domini magnus et horribilis
et erit omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit quia
in monte Sion et in Hierusalem erit salvatio sicut dixit Dominus et in residuis quos Dominus vocaverit
Chapter 3
quia ecce in diebus illis et in tempore illo cum convertero
captivitatem Iuda et Hierusalem
congregabo omnes gentes et deducam eas in valle Iosaphat et
disceptabo cum eis ibi super populo meo et hereditate mea Israhel quos disperserunt in nationibus et terram meam diviserunt
et super populum meum miserunt sortem et posuerunt puerum in
prostibulum et puellam vendiderunt pro vino ut biberent
verum quid vobis et mihi Tyrus et Sidon et omnis terminus
Palestinorum numquid ultionem vos redditis mihi et si ulciscimini vos contra me cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum
argentum enim meum et aurum tulistis et desiderabilia mea et
pulcherrima intulistis in delubra vestra
et filios Iuda et filios Hierusalem vendidistis filiis
Graecorum ut longe faceretis eos de finibus suis
ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos et
convertam retributionem vestram in caput vestrum
et vendam filios vestros et filias vestras in manibus
filiorum Iuda et venundabunt eos Sabeis genti longinquae quia Dominus locutus est
clamate hoc in gentibus sanctificate bellum suscitate
robustos accedant ascendant omnes viri bellatores
concidite aratra vestra in gladios et ligones vestros in
lanceas infirmus dicat quia fortis ego sum
erumpite et venite omnes gentes de circuitu et congregamini
ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos
consurgant et ascendant gentes in vallem Iosaphat quia ibi
sedebo ut iudicem omnes gentes in circuitu
mittite falces quoniam maturavit messis venite et
descendite quia plenum est torcular exuberant torcularia quia multiplicata est malitia eorum
populi populi in valle concisionis quia iuxta est dies
Domini in valle concisionis
sol et luna obtenebricata sunt et stellae retraxerunt
splendorem suum
et Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam
et movebuntur caeli et terra et Dominus spes populi sui et fortitudo filiorum Israhel
et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion in
monte sancto meo et erit Hierusalem sancta et alieni non transibunt per eam amplius
et erit in die illa stillabunt montes dulcedinem et colles
fluent lacte et per omnes rivos Iuda ibunt aquae et fons de domo Domini egredietur et inrigabit torrentem Spinarum
Aegyptus in desolatione erit et Idumea in desertum
perditionis pro eo quod inique egerint in filios Iuda et effuderint sanguinem innocentem in terra sua
et Iudaea in aeternum habitabitur et Hierusalem in
generatione et generationem
et mundabo sanguinem eorum quem non mundaveram et Dominus
commorabitur in Sion
Next:
Amos
Prev:
Hosea
Up
This book in:
English
עברית