et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris et
carpasini et hyacinthini sustentata funibus byssinis atque
purpureis qui eburneis circulis inserti erant et columnis
marmoreis fulciebantur lectuli quoque aurei et argentei super
pavimentum zmaragdino et pario stratum lapide dispositi erant
quod mira varietate pictura decorabat
et si tibi placet egrediatur edictum a facie tua et
scribatur iuxta legem Persarum atque Medorum quam praeteriri
inlicitum est ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem
sed regnum illius altera quae melior illa est accipiat
et mittantur qui considerent per universas provincias
puellas speciosas et virgines et adducant eas ad civitatem
Susan et tradant in domum feminarum sub manu Aegaei eunuchi qui
est praepositus et custos mulierum regiarum et accipiant mundum
muliebrem et cetera ad usus necessaria
cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum
ut intrarent ad regem expletis omnibus quae ad cultum muliebrem
pertinebant mensis duodecimus vertebatur ita dumtaxat ut sex
menses oleo unguerentur myrtino et aliis sex quibusdam
pigmentis et aromatibus uterentur
et quae intraverat vespere egrediebatur mane atque inde in
secundas aedes deducebatur quae sub manu Sasagazi eunuchi erant
qui concubinis regis praesidebat nec habebat potestatem ad
regem ultra redeundi nisi voluisset rex et eam venire iussisset
ex nomine
evoluto autem tempore per ordinem instabat dies quo Hester
filia Abiahil fratris Mardochei quam sibi adoptaverat in filiam
intrare deberet ad regem quae non quaesivit muliebrem cultum
sed quaecumque voluit Aegaeus eunuchus custos virginum haec ei
ad ornatum dedit erat enim formonsa valde et incredibili
pulchritudine omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur
dixitque Aman regi Asuero est populus per omnes provincias
regni tui dispersus et a se mutuo separatus novis utens legibus
et caerimoniis insuper et regis scita contemnens et optime
nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam
vocatique sunt scribae regis mense primo nisan tertiadecima
die eius et scriptum est ut iusserat Aman ad omnes satrapas
regis et iudices provinciarum diversarumque gentium ut quaeque
gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine
regis Asueri et litterae ipsius signatae anulo
omnes servi regis et cunctae quae sub dicione eius sunt
norunt provinciae quod sive vir sive mulier invocatus interius
atrium regis intraverit absque ulla cunctatione statim
interficiatur nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit
pro signo clementiae atque ita possit vivere ego igitur quomodo
ad regem intrare potero quae triginta iam diebus non sum vocata
ad eum
vade et congrega omnes Iudaeos quos in Susis reppereris et
orate pro me non comedatis et non bibatis tribus diebus ac
noctibus et ego cum ancillulis meis similiter ieiunabo et tunc
ingrediar ad regem contra legem faciens invocata tradensque me
morti et periculo
responderuntque ei Zares uxor eius et ceteri amici iube
parari excelsam trabem habentem altitudinem quinquaginta
cubitos et dic mane regi ut adpendatur super eam Mardocheus et
sic ibis cum rege laetus ad convivium placuit ei consilium et
iussit excelsam parari crucem
narravitque Zares uxori suae et amicis omnia quae
evenissent sibi cui responderunt sapientes quos habebat in
consilio et uxor eius si de semine Iudaeorum est Mardocheus
ante quem cadere coepisti non poteris ei resistere sed cades in
conspectu eius
traditi enim sumus ego et populus meus ut conteramur
iugulemur et pereamus atque utinam in servos et famulas
venderemur esset tolerabile malum et gemens tacerem nunc autem
hostis noster est cuius crudelitas redundat in regem
qui cum reversus esset de horto nemoribus consito et
intrasset convivii locum repperit Aman super lectulum corruisse
in quo iacebat Hester et ait etiam reginam vult opprimere me
praesente in domo mea necdum verbum de ore regis exierat et
statim operuerunt faciem eius
et ait si placet regi et inveni gratiam coram oculis eius et
deprecatio mea non ei videtur esse contraria obsecro ut novis
epistulis veteres Aman litterae insidiatoris et hostis
Iudaeorum quibus eos in cunctis regis provinciis perire
praeceperat corrigantur
accitisque scribis et librariis regis erat autem tempus
tertii mensis qui appellatur siban vicesima et tertia illius
die scriptae sunt epistulae ut Mardocheus voluerat ad Iudaeos
et ad principes procuratoresque et iudices qui centum viginti
septem provinciis ab India usque Aethiopiam praesidebant
provinciae atque provinciae populo et populo iuxta linguas et
litteras suas et Iudaeis ut legere poterant et audire
quibus imperavit rex ut convenirent Iudaeos per singulas
civitates et in unum praeciperent congregari ut starent pro
animabus suis et omnes inimicos suos cum coniugibus ac liberis
et universis domibus interficerent atque delerent
apud omnes populos urbes atque provincias quocumque regis
iussa veniebant mira exultatio epulae atque convivia et festus
dies in tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum
religioni et caerimoniis iungerentur grandis enim cunctos
iudaici nominis terror invaserat
sed et per omnes provincias quae dicioni regis subiacebant
pro animabus suis stetere Iudaei interfectis hostibus ac
persecutoribus suis in tantum ut septuaginta quinque milia
occisorum implerentur et nullus de substantiis eorum quicquam
contingeret
quia in ipsis diebus se ulti sunt Iudaei de inimicis suis
et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa
sint essentque istae dies epularum atque laetitiae et mitterent
sibi invicem ciborum partes et pauperibus munuscula largirentur
quaeque sustinuerint et quae deinceps inmutata sint
suscepere Iudaei super se et semen suum et super cunctos qui
religioni eorum voluerint copulari ut nulli liceat duos hos
dies absque sollemnitate transigere quam scriptura testatur et
certa expetunt tempora annis sibi iugiter succedentibus
isti sunt dies quos nulla umquam delebit oblivio et per
singulas generationes cunctae in toto orbe provinciae
celebrabunt nec est ulla civitas in qua dies Phurim id est
Sortium non observentur a Iudaeis et ab eorum progenie quae his
caerimoniis obligata est