Acts of the Apostles
Chapter 1
primum quidem sermonem feci de omnibus o Theophile quae
coepit Iesus facere et docere
usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum Sanctum
quos elegit adsumptus est
quibus et praebuit se ipsum vivum post passionem suam in
multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei
et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent
sed expectarent promissionem Patris quam audistis per os meum
quia Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini
Spiritu Sancto non post multos hos dies
igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si
in tempore hoc restitues regnum Israhel
dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel momenta
quae Pater posuit in sua potestate
sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in
vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae
et cum haec dixisset videntibus illis elevatus est et nubes
suscepit eum ab oculis eorum
cumque intuerentur in caelum eunte illo ecce duo viri
adstiterunt iuxta illos in vestibus albis
qui et dixerunt viri galilaei quid statis aspicientes in
caelum hic Iesus qui adsumptus est a vobis in caelum sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum
tunc reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur Oliveti
qui est iuxta Hierusalem sabbati habens iter
et cum introissent in cenaculum ascenderunt ubi manebant
Petrus et Iohannes Iacobus et Andreas Philippus et Thomas Bartholomeus et Mattheus Iacobus Alphei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi
hii omnes erant perseverantes unianimiter in oratione cum
mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius
et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit
erat autem turba nominum simul fere centum viginti
viri fratres oportet impleri scripturam quam praedixit
Spiritus Sanctus per os David de Iuda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Iesum
quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem
ministerii huius
et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et
suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera eius
et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem ita ut
appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach hoc est ager Sanguinis
scriptum est enim in libro Psalmorum fiat commoratio eius
deserta et non sit qui inhabitet in ea et episcopatum eius accipiat alius
oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in
omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus
incipiens a baptismate Iohannis usque in diem qua adsumptus
est a nobis testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis
et statuerunt duos Ioseph qui vocabatur Barsabban qui
cognominatus est Iustus et Matthiam
et orantes dixerunt tu Domine qui corda nosti omnium
ostende quem elegeris ex his duobus unum
accipere locum ministerii huius et apostolatus de quo
praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum
et dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et
adnumeratus est cum undecim apostolis
Chapter 2
et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in
eodem loco
et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis
spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes
et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis
seditque supra singulos eorum
et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui
aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis
erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi
ex omni natione quae sub caelo sunt
facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est
quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes
stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes
ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt
et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua
nati sumus
Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et
Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam
Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est
circa Cyrenen et advenae romani
Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus
loquentes eos nostris linguis magnalia Dei
stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes
quidnam hoc vult esse
alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti
stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et
locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea
non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora
diei tertia
sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel
et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de
Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt
et quidem super servos meos et super ancillas meas in
diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt
et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum
sanguinem et ignem et vaporem fumi
sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam
veniat dies Domini magnus et manifestus
et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus
erit
viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum
adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis
hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per
manus iniquorum adfigentes interemistis
quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod
inpossibile erat teneri illum ab eo
David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper
quoniam a dextris meis est ne commovear
propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea
insuper et caro mea requiescet in spe
quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis
Sanctum tuum videre corruptionem
notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum
facie tua
viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha
David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem
propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando
iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius
providens locutus est de resurrectione Christi quia neque
derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem
hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus
dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti
accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis
non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit
Dominus Domino meo sede a dextris meis
donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum
eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis
his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et
ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres
Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et
baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus
vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui
longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster
aliis etiam verbis pluribus testificatus est et
exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava
qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et
adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia
erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et
communicatione fractionis panis et orationibus
fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et
signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis
omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia
communia
possessiones et substantias vendebant et dividebant illa
omnibus prout cuique opus erat
cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et
frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis
conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem
Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum
Chapter 3
Petrus autem et Iohannes ascendebant in templum ad horam
orationis nonam
et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae
baiulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab introeuntibus in templum
is cum vidisset Petrum et Iohannem incipientes introire in
templum rogabat ut elemosynam acciperet
intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit respice in nos
at ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab
eis
Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem
habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula
et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus
consolidatae sunt bases eius et plantae
et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in
templum ambulans et exiliens et laudans Dominum
et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum
cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad
elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi
cum teneret autem Petrum et Iohannem concurrit omnis
populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes
videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae
quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare
Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum
nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti
vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum
homicidam donari vobis
auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a
mortuis cuius nos testes sumus
et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis
confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum
et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et
principes vestri
Deus autem quae praenuntiavit per os omnium prophetarum
pati Christum suum implevit sic
paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra
peccata
ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et
miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum
quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora
restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum
Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus
Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis
erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum
exterminabitur de plebe
et omnes prophetae a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et
adnuntiaverunt dies istos
vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit
Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae
vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum
benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua
Chapter 4
loquentibus autem illis ad populum supervenerunt sacerdotes
et magistratus templi et Sadducaei
dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu
resurrectionem ex mortuis
et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam in
crastinum erat enim iam vespera
multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus
est numerus virorum quinque milia
factum est autem in crastinum ut congregarentur principes
eorum et seniores et scribae in Hierusalem
et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et
Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali
et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut
in quo nomine fecistis hoc vos
tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes
populi et seniores
si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo
iste salvus factus est
notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in
nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus
hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui
factus est in caput anguli
et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est
sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri
videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod
homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant
hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat
nihil poterant contradicere
iusserunt autem eos foras extra concilium secedere et
conferebant ad invicem
dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum
signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare
sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne
ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum
et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque
docerent in nomine Iesu
Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si
iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicate
non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui
at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo
punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod acciderat
annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum
erat signum istud sanitatis
dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta
ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent
qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et
dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt
qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui
dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania
adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum
adversus Dominum et adversus Christum eius
convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum
puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel
facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri
et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum
omni fiducia loqui verbum tuum
in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et
prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Iesu
et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et
repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia
multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec
quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia
et virtute magna reddebant apostoli testimonium
resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis
neque enim quisquam egens erat inter illos quotquot enim
possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia eorum quae vendebant
et ponebant ante pedes apostolorum dividebantur autem
singulis prout cuique opus erat
Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis
quod est interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius genere
cum haberet agrum vendidit illum et adtulit pretium et
posuit ante pedes apostolorum
Chapter 5
vir autem quidam nomine Ananias cum Saffira uxore sua
vendidit agrum
et fraudavit de pretio agri conscia uxore sua et adferens
partem quandam ad pedes apostolorum posuit
dixit autem Petrus Anania cur temptavit Satanas cor tuum
mentiri te Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri
nonne manens tibi manebat et venundatum in tua erat
potestate quare posuisti in corde tuo hanc rem non es mentitus hominibus sed Deo
audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit et
factus est timor magnus in omnes qui audierant
surgentes autem iuvenes amoverunt eum et efferentes
sepelierunt
factum est autem quasi horarum trium spatium et uxor ipsius
nesciens quod factum fuerat introiit
respondit autem ei Petrus dic mihi si tanti agrum
vendidistis at illa dixit etiam tanti
Petrus autem ad eam quid utique convenit vobis temptare
Spiritum Domini ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium et efferent te
confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit intrantes
autem iuvenes invenerunt illam mortuam et extulerunt et sepelierunt ad virum suum
et factus est timor magnus in universa ecclesia et in omnes
qui audierunt haec
per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa
in plebe et erant unianimiter omnes in porticu Salomonis
ceterorum autem nemo audebat coniungere se illis sed
magnificabat eos populus
magis autem augebatur credentium in Domino multitudo
virorum ac mulierum
ita ut in plateas eicerent infirmos et ponerent in lectulis
et grabattis ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret quemquam eorum
concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum
Hierusalem adferentes aegros et vexatos ab spiritibus inmundis qui curabantur omnes
exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes qui cum illo
erant quae est heresis Sadducaeorum repleti sunt zelo
et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in
custodia publica
angelus autem Domini per noctem aperiens ianuas carceris et
educens eos dixit
ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae
huius
qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et
docebant adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israhel et miserunt in carcerem ut adducerentur
cum venissent autem ministri et aperto carcere non
invenissent illos reversi nuntiaverunt
dicentes carcerem quidem invenimus clausum cum omni
diligentia et custodes stantes ad ianuas aperientes autem neminem intus invenimus
ut audierunt autem hos sermones magistratus templi et
principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret
adveniens autem quidam nuntiavit eis quia ecce viri quos
posuistis in carcere sunt in templo stantes et docentes populum
tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine
vi timebant enim populum ne lapidarentur
et cum adduxissent illos statuerunt in concilio et
interrogavit eos princeps sacerdotum
dicens praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in
nomine isto et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius
respondens autem Petrus et apostoli dixerunt oboedire
oportet Deo magis quam hominibus
Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum quem vos
interemistis suspendentes in ligno
hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad
dandam paenitentiam Israhel et remissionem peccatorum
et nos sumus testes horum verborum et Spiritus Sanctus quem
dedit Deus omnibus oboedientibus sibi
haec cum audissent dissecabantur et cogitabant interficere
illos
surgens autem quidam in concilio Pharisaeus nomine
Gamalihel legis doctor honorabilis universae plebi iussit foras ad breve homines fieri
dixitque ad illos viri israhelitae adtendite vobis super
hominibus istis quid acturi sitis
ante hos enim dies extitit Theodas dicens esse se aliquem
cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum qui occisus est et omnes quicumque credebant ei dissipati sunt et redactus est ad nihilum
post hunc extitit Iudas Galilaeus in diebus professionis et
avertit populum post se et ipse periit et omnes quotquot consenserunt ei dispersi sunt
et nunc itaque dico vobis discedite ab hominibus istis et
sinite illos quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus dissolvetur
si vero ex Deo est non poteritis dissolvere eos ne forte et
Deo repugnare inveniamini consenserunt autem illi
et convocantes apostolos caesis denuntiaverunt ne
loquerentur in nomine Iesu et dimiserunt eos
et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam
digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati
omni autem die in templo et circa domos non cessabant
docentes et evangelizantes Christum Iesum
Chapter 6
in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus
est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduae eorum
convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum
dixerunt non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis
considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii
septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus
nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus
et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt
Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum
hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes
inposuerunt eis manus
et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus
discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei
Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat
prodigia et signa magna in populo
surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur
Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano
et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo
loquebatur
tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem
verba blasphemiae in Mosen et Deum
commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et
concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium
et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat
loqui verba adversus locum sanctum et legem
audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic
destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses
et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt
faciem eius tamquam faciem angeli
Chapter 7
dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habent
qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriae apparuit
patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram
et dixit ad illum exi de terra tua et de cognatione tua et
veni in terram quam tibi monstravero
tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et
inde postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis
et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et
repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum cum non haberet filium
locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra
aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis
et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post
haec exibunt et deservient mihi in loco isto
et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac
et circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchas
et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum et
erat Deus cum eo
et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei
gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam
venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et
tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri
cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit
patres nostros primum
et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et
manifestatum est Pharaoni genus eius
mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem
cognationem in animabus septuaginta quinque
et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et
patres nostri
et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro
quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem
cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam
confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto
quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat
Ioseph
hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut
exponerent infantes suos ne vivificarentur
eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui
nutritus est tribus mensibus in domo patris sui
exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et
enutrivit eum sibi in filium
et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat
potens in verbis et in operibus suis
cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit
in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israhel
et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum
et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio
existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per
manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt
sequenti vero die apparuit illis litigantibus et
reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum
qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens
quis te constituit principem et iudicem super nos
numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri
Aegyptium
fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in
terra Madiam ubi generavit filios duos
et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto
montis Sina angelus in igne flammae rubi
Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut
consideraret facta est vox Domini
ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus
Iacob tremefactus autem Moses non audebat considerare
dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum
locus enim in quo stas terra sancta est
videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et
gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Aegyptum
hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit
principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo
hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti
et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta
hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis
suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me
hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui
loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare nobis
cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et
aversi sunt cordibus suis in Aegyptum
dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos Moses
enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum sit ei
et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam
simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum
convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli
sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israhel
et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri
Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem
tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto
sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat
quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in
possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David
qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret
tabernaculum Deo Iacob
Salomon autem aedificavit illi domum
sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit
caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum
quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae est
nonne manus mea fecit haec omnia
dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper
Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos
quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et
occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis
qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non
custodistis
audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et
stridebant dentibus in eum
cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum
vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei
exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et
impetum fecerunt unianimiter in eum
et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes
deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus
et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu
suscipe spiritum meum
positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas
illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Saulus autem erat consentiens neci eius
Chapter 8
facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia
quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos
curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt
planctum magnum super illum
Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et
trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam
igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes
verbum
Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat
illis Christum
intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur
unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat
multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes
voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt
factum est ergo magnum gaudium in illa civitate
vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate
magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum
cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes
hic est virtus Dei quae vocatur Magna
adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis
suis dementasset eos
cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei
et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres
tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset
adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur
cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia
recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem
qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent
Spiritum Sanctum
nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati
tantum erant in nomine Domini Iesu
tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum
Sanctum
cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus
apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam
dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero
manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum
pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei
existimasti pecunia possideri
non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum
non est rectum coram Deo
paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si
forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui
in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video
te esse
respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad
Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis
et illi quidem testificati et locuti verbum Domini
rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant
angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge
et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam haec est deserta
et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens
Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Hierusalem
et revertebatur sedens super currum suum legensque
prophetam Esaiam
dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad
currum istum
adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam
prophetam et dixit putasne intellegis quae legis
qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi
rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum
locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis
ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum
in humilitate iudicium eius sublatum est generationem
illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita eius
respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo
propheta dicit hoc de se an de alio aliquo
aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura
ista evangelizavit illi Iesum
et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait
eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari
[]
et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam
Philippus et eunuchus et baptizavit eum
cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit
Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens
Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens
evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream
Chapter 9
Saulus autem adhuc inspirans minarum et caedis in discipulos
Domini accessit ad principem sacerdotum
et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas ut si
quos invenisset huius viae viros ac mulieres vinctos perduceret in Hierusalem
et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco et
subito circumfulsit eum lux de caelo
et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi Saule Saule
quid me persequeris
qui dixit quis es Domine et ille ego sum Iesus quem tu
persequeris
[]
sed surge et ingredere civitatem et dicetur tibi quid te
oporteat facere viri autem illi qui comitabantur cum eo stabant stupefacti audientes quidem vocem neminem autem videntes
surrexit autem Saulus de terra apertisque oculis nihil
videbat ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum
et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque
bibit
erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias et
dixit ad illum in visu Dominus Anania at ille ait ecce ego Domine
et Dominus ad illum surgens vade in vicum qui vocatur
Rectus et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem ecce enim orat
et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et inponentem
sibi manus ut visum recipiat
respondit autem Ananias Domine audivi a multis de viro hoc
quanta mala sanctis tuis fecerit in Hierusalem
et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi
omnes qui invocant nomen tuum
dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est
mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israhel
ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo
pati
et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus
dixit Saule frater Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto
et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae et
visum recepit et surgens baptizatus est
et cum accepisset cibum confortatus est fuit autem cum
discipulis qui erant Damasci per dies aliquot
et continuo in synagogis praedicabat Iesum quoniam hic est
Filius Dei
stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant nonne hic
est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum
Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos qui
habitabant Damasci adfirmans quoniam hic est Christus
cum implerentur autem dies multi consilium fecerunt Iudaei
ut eum interficerent
notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum custodiebant
autem et portas die ac nocte ut eum interficerent
accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt
eum submittentes in sporta
cum autem venisset in Hierusalem temptabat iungere se
discipulis et omnes timebant eum non credentes quia esset discipulus
Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos et
narravit illis quomodo in via vidisset Dominum et quia locutus est ei et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu
et erat cum illis intrans et exiens in Hierusalem et
fiducialiter agens in nomine Domini
loquebatur quoque et disputabat cum Graecis illi autem
quaerebant occidere eum
quod cum cognovissent fratres deduxerunt eum Caesaream et
dimiserunt Tarsum
ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam
habebat pacem et aedificabatur ambulans in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus replebatur
factum est autem Petrum dum pertransiret universos devenire
et ad sanctos qui habitabant Lyddae
invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis
octo iacentem in grabatto qui erat paralyticus
et ait illi Petrus Aeneas sanat te Iesus Christus surge et
sterne tibi et continuo surrexit
et viderunt illum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae
qui conversi sunt ad Dominum
in Ioppe autem fuit quaedam discipula nomine Tabitas quae
interpretata dicitur Dorcas haec erat plena operibus bonis et elemosynis quas faciebat
factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur
quam cum lavissent posuerunt eam in cenaculo
cum autem prope esset Lydda ab Ioppe discipuli audientes
quia Petrus esset in ea miserunt duos viros ad eum rogantes ne pigriteris venire usque ad nos
exsurgens autem Petrus venit cum illis et cum advenisset
duxerunt illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas
eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et
conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit
dans autem illi manum erexit eam et cum vocasset sanctos et
viduas adsignavit eam vivam
notum autem factum est per universam Ioppen et crediderunt
multi in Domino
factum est autem ut dies multos moraretur in Ioppe apud
quendam Simonem coriarium
Chapter 10
vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius centurio
cohortis quae dicitur Italica
religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens
elemosynas multas plebi et deprecans Deum semper
vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei
introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli
at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine
dixit autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei
et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam
qui cognominatur Petrus
hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cuius est
domus iuxta mare
et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit
duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant
quibus cum narrasset omnia misit illos in Ioppen
postera autem die iter illis facientibus et
adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam
et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis
cecidit super eum mentis excessus
et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut
linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo in terram
in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et
volatilia caeli
et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manduca
ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne
commune et inmundum
et vox iterum secundo ad eum quae Deus purificavit ne tu
commune dixeris
hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas in
caelum
et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam
vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad ianuam
et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur
Petrus illic haberet hospitium
Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce
viri tres quaerunt te
surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans
quia ego misi illos
descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem
quaeritis quae causa est propter quam venistis
qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum
et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te
introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die
surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum
altera autem die introivit Caesaream Cornelius vero
expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis
et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et
procidens ad pedes adoravit
Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum
et loquens cum illo intravit et invenit multos qui
convenerant
dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro
iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem
propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo
ergo quam ob causam accersistis me
et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam
orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida et ait
Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae
commemoratae sunt in conspectu Dei
mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur
Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare
confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo
nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino
aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam
non est personarum acceptor Deus
sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam
acceptus est illi
verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum
Christum hic est omnium Dominus
vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam
incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Iohannes
Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et
virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo
et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum
et Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in ligno
hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum
fieri
non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui
manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis
et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia
ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum
huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem
peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum
adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus
super omnes qui audiebant verbum
et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum
Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est
audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes
Deum
tunc respondit Petrus numquid aquam quis prohibere potest
ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos
et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari tunc
rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus
Chapter 11
audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Iudaea
quoniam et gentes receperunt verbum Dei
cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant
adversus illum qui erant ex circumcisione
dicentes quare introisti ad viros praeputium habentes et
manducasti cum illis
incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicens
ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis
visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me
in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et
bestias et reptilia et volatilia caeli
audivi autem et vocem dicentem mihi surgens Petre occide et
manduca
dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum
numquam introivit in os meum
respondit autem vox secundo de caelo quae Deus mundavit tu
ne commune dixeris
hoc autem factum est per ter et recepta sunt rursum omnia
in caelum
et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo in qua
eram missi a Caesarea ad me
dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil
haesitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri
narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua
stantem et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus
qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et
universa domus tua
cum autem coepissem loqui decidit Spiritus Sanctus super
eos sicut et in nos in initio
recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Iohannes
quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto
si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui
credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum
his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes
ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit
et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae
facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Foenicen et Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Iudaeis
erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum
introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum Iesum
et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium
conversus est ad Dominum
pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat
Hierosolymis super istis et miserunt Barnaban usque Antiochiam
qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et
hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino
quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et
adposita est turba multa Domino
profectus est autem Tarsum ut quaereret Saulum quem cum
invenisset perduxit Antiochiam
et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt
turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani
in his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis
prophetae Antiochiam
et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per
Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae facta est sub Claudio
discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli
eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus
quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabae
et Sauli
Chapter 12
eodem autem tempore misit Herodes rex manus ut adfligeret
quosdam de ecclesia
occidit autem Iacobum fratrem Iohannis gladio
videns autem quia placeret Iudaeis adposuit adprehendere et
Petrum erant autem dies azymorum
quem cum adprehendisset misit in carcerem tradens quattuor
quaternionibus militum custodire eum volens post pascha producere eum populo
et Petrus quidem servabatur in carcere oratio autem fiebat
sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo
cum autem producturus eum esset Herodes in ipsa nocte erat
Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus et custodes ante ostium custodiebant carcerem
et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in
habitaculo percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenae de manibus eius
dixit autem angelus ad eum praecingere et calcia te
gallicas tuas et fecit sic et dixit illi circumda tibi vestimentum tuum et sequere me
et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est quod
fiebat per angelum aestimabat autem se visum videre
transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad
portam ferream quae ducit ad civitatem quae ultro aperta est eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo
et Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit
Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis Iudaeorum
consideransque venit ad domum Mariae matris Iohannis qui
cognominatus est Marcus ubi erant multi congregati et orantes
pulsante autem eo ostium ianuae processit puella ad
audiendum nomine Rhode
et ut cognovit vocem Petri prae gaudio non aperuit ianuam
sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam
at illi dixerunt ad eam insanis illa autem adfirmabat sic
se habere illi autem dicebant angelus eius est
Petrus autem perseverabat pulsans cum autem aperuissent
viderunt eum et obstipuerunt
annuens autem eis manu ut tacerent enarravit quomodo
Dominus eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Iacobo et fratribus haec et egressus abiit in alium locum
facta autem die erat non parva turbatio inter milites
quidnam de Petro factum esset
Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset
inquisitione facta de custodibus iussit eos duci descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commoratus est
erat autem iratus Tyriis et Sidoniis at illi unianimes
venerunt ad eum et persuaso Blasto qui erat super cubiculum regis postulabant pacem eo quod alerentur regiones eorum ab illo
statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro
tribunali et contionabatur ad eos
populus autem adclamabat dei voces et non hominis
confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non
dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit
verbum autem Domini crescebat et multiplicabatur
Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Hierosolymis
expleto ministerio adsumpto Iohanne qui cognominatus est Marcus
Chapter 13
erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et
doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus et Saulus
ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit
Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos
tunc ieiunantes et orantes inponentesque eis manus
dimiserunt illos
et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam
et inde navigaverunt Cyprum
et cum venissent Salamina praedicabant verbum Dei in
synagogis Iudaeorum habebant autem et Iohannem in ministerio
et cum perambulassent universam insulam usque Paphum
invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum cui nomen erat Bariesu
qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic
accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei
resistebat autem illis Elymas magus sic enim interpretatur
nomen eius quaerens avertere proconsulem a fide
Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens
in eum
dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli
inimice omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini rectas
et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non
videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et circumiens quaerebat qui ei manum daret
tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super
doctrinam Domini
et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt
Pergen Pamphiliae Iohannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam
illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam
Pisidiae et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt
post lectionem autem legis et prophetarum miserunt
principes synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite
surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri
israhelitae et qui timetis Deum audite
Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem
exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea
et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in
deserto
et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte
distribuit eis terram eorum
quasi post quadringentos et quinquaginta annos et post
haec dedit iudices usque ad Samuhel prophetam
et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul
filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta
et amoto illo suscitavit illis David regem cui et
testimonium perhibens dixit inveni David filium Iesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas
huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel
salvatorem Iesum
praedicante Iohanne ante faciem adventus eius baptismum
paenitentiae omni populo Israhel
cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat quem me
arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cuius non sum dignus calciamenta pedum solvere
viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent
Deum vobis verbum salutis huius missum est
qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc
ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt
et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a
Pilato ut interficerent eum
cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant
deponentes eum de ligno posuerunt in monumento
Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies
multos his
qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui
usque nunc sunt testes eius ad plebem
et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros
repromissio facta est
quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans
Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te
quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non
reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia
ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre
corruptionem
David enim sua generatione cum administrasset voluntati
Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem
quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem
notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis
remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari
in hoc omnis qui credit iustificatur
videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis
videte contemptores et admiramini et disperdimini quia
opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis
exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato
loquerentur sibi verba haec
cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Iudaeorum
et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei
sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit
audire verbum Domini
videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et
contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes
tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis
oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes
sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen
gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae
audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant
verbum Domini et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam
disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem
Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas
et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et eiecerunt eos de finibus suis
at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium
discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto
Chapter 14
factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam
Iudaeorum et loquerentur ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo
qui vero increduli fuerunt Iudaei suscitaverunt et ad
iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres
multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in
Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et prodigia fieri per manus eorum
divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant
cum Iudaeis quidam vero cum apostolis
cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum
principibus suis ut contumeliis adficerent et lapidarent eos
intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et
Derben et universam in circuitu regionem et ibi evangelizantes erant
et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus
ex utero matris suae qui numquam ambulaverat
hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns
quia haberet fidem ut salvus fieret
dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et exilivit
et ambulabat
turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt
vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus descenderunt ad nos
et vocabant Barnaban Iovem Paulum vero Mercurium quoniam
ipse erat dux verbi
sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et
coronas ante ianuas adferens cum populis volebat sacrificare
quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis
tunicis suis exilierunt in turbas clamantes
et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus
similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt
qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes
ingredi in vias suas
et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit
benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et laetitia corda vestra
et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent
supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei
et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem aestimantes eum mortuum esse
circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit
civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in Derben
cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos
reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam
confirmantes animas discipulorum exhortantes ut
permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei
et cum constituissent illis per singulas ecclesias
presbyteros et orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos Domino in quem crediderunt
transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphiliam
et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in
Attaliam
et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi gratiae
Dei in opus quod conpleverunt
cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt
quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei
morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis
Chapter 15
et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia nisi
circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri
facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversum
illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quaestione
illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Foenicen et
Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus
cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia
et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset cum illis
surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui
crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos praecipere quoque servare legem Mosi
conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc
cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad
eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere
et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis
Spiritum Sanctum sicut et nobis
et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda
eorum
nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum super
cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus
sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum
et illi
tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et
Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos
et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens viri
fratres audite me
Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere
ex gentibus populum nomini suo
et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est
post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod
decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud
ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super
quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec
notum a saeculo est Domino opus suum
propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus
convertuntur ad Deum
sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus
simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine
Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis
civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur
tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia
eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribus
scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres
his qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus salutem
quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes
turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimus
placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere
ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo
hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini
nostri Iesu Christi
misimus ergo Iudam et Silam qui et ipsi vobis verbis
referent eadem
visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra
inponere vobis oneris quam haec necessario
ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine
suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis valete
illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et congregata
multitudine tradiderunt epistulam
quam cum legissent gavisi sunt super consolatione
Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae verbo
plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt
facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a fratribus
ad eos qui miserant illos
[]
Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes
et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini
post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus
revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus verbum Domini quomodo se habeant
Barnabas autem volebat secum adsumere et Iohannem qui
cognominatur Marcus
Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a
Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum
facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et
Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum
Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiae
Domini a fratribus
perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias
Chapter 16
pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus
quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili
huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii
fratres
hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit
eum propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset
cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire
dogmata quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis
et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant
numero cotidie
transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt
a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia
cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et
non permisit eos Spiritus Iesu
cum autem pertransissent Mysiam descenderunt Troadem
et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam
erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos
ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in
Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis
navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam
et sequenti die Neapolim
et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae civitas
colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes
die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta
flumen ubi videbatur oratio esse et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant
et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis
Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo
cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est
dicens si iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et coegit nos
factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam
quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando
haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines
servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis
hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et
conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora
videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum
adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes
et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines
conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei
et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque
facere cum simus Romani
et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis
tunicis eorum iusserunt virgis caedi
et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in
carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos
qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem
carcerem et pedes eorum strinxit in ligno
media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum
et audiebant eos qui in custodia erant
subito vero terraemotus factus est magnus ita ut
moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt
expergefactus autem custos carceris et videns apertas
ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos
clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi
mali universi enim hic sumus
petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit
Paulo et Silae
et producens eos foras ait domini quid me oportet facere
ut salvus fiam
at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et
domus tua
et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in
domo eius
et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et
baptizatus est ipse et omnes eius continuo
cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam
et laetatus est cum omni domo sua credens Deo
et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores
dicentes dimitte homines illos
nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo quia
miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace
Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos
homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant
et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus
lictores verba haec timueruntque audito quod Romani essent
et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut
egrederentur urbem
exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et visis
fratribus consolati sunt eos et profecti sunt
Chapter 17
cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam venerunt
Thessalonicam ubi erat synagoga Iudaeorum
secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per
sabbata tria disserebat eis de scripturis
adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et
resurgere a mortuis et quia hic est Christus Iesus quem ego adnuntio vobis
et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et
Silae et de colentibus gentilibusque multitudo magna et mulieres nobiles non paucae
zelantes autem Iudaei adsumentesque de vulgo viros quosdam
malos et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populum
et cum non invenissent eos trahebant Iasonem et quosdam
fratres ad principes civitatis clamantes quoniam hii qui orbem concitant et huc venerunt
quos suscepit Iason et hii omnes contra decreta Caesaris
faciunt regem alium dicentes esse Iesum
concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes
haec
et accepto satis ab Iasone et a ceteris dimiserunt eos
fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et
Silam in Beroeam qui cum advenissent in synagogam Iudaeorum introierunt
hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae
qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si haec ita se haberent
et multi quidem crediderunt ex eis et gentilium mulierum
honestarum et viri non pauci
cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et
Beroeae praedicatum est a Paulo verbum Dei venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem
statimque tunc Paulum dimiserunt fratres ut iret usque ad
mare Silas autem et Timotheus remanserunt ibi
qui autem deducebant Paulum perduxerunt usque Athenas et
accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum profecti sunt
Paulus autem cum Athenis eos expectaret incitabatur
spiritus eius in ipso videns idolatriae deditam civitatem
disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et
in foro per omnes dies ad eos qui aderant
quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum
eo et quidam dicebant quid vult seminiverbius hic dicere alii vero novorum daemoniorum videtur adnuntiator esse quia Iesum et resurrectionem adnuntiabat eis
et adprehensum eum ad Ariopagum duxerunt dicentes possumus
scire quae est haec nova quae a te dicitur doctrina
nova enim quaedam infers auribus nostris volumus ergo
scire quidnam velint haec esse
Athenienses autem omnes et advenae hospites ad nihil aliud
vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi
stans autem Paulus in medio Ariopagi ait viri athenienses
per omnia quasi superstitiosiores vos video
praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram
in qua scriptum erat ignoto deo quod ergo ignorantes colitis hoc ego adnuntio vobis
Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt hic caeli
et terrae cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat
nec manibus humanis colitur indigens aliquo cum ipse det
omnibus vitam et inspirationem et omnia
fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super
universam faciem terrae definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum
quaerere Deum si forte adtractent eum aut inveniant
quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum
in ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam
vestrum poetarum dixerunt ipsius enim et genus sumus
genus ergo cum simus Dei non debemus aestimare auro aut
argento aut lapidi sculpturae artis et cogitationis hominis divinum esse simile
et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus nunc
adnuntiat hominibus ut omnes ubique paenitentiam agant
eo quod statuit diem in qua iudicaturus est orbem in
aequitate in viro in quo statuit fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis
cum audissent autem resurrectionem mortuorum quidam quidem
inridebant quidam vero dixerunt audiemus te de hoc iterum
sic Paulus exivit de medio eorum
quidam vero viri adherentes ei crediderunt in quibus et
Dionisius Ariopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis
Chapter 18
post haec egressus ab Athenis venit Corinthum
et inveniens quendam Iudaeum nomine Aquilam Ponticum genere
qui nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem eius eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma accessit ad eos
et quia eiusdem erat artis manebat apud eos et operabatur
erat autem scenofactoriae artis
[]
cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus
instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum
contradicentibus autem eis et blasphemantibus excutiens
vestimenta dixit ad eos sanguis vester super caput vestrum mundus ego ex hoc ad gentes vadam
et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi
Iusti colentis Deum cuius domus erat coniuncta synagogae
Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo
sua et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur
dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo noli timere
sed loquere et ne taceas
propter quod ego sum tecum et nemo adponetur tibi ut
noceat te quoniam populus est mihi multus in hac civitate
sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei
Gallione autem proconsule Achaiae insurrexerunt uno animo
Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal
dicentes quia contra legem hic persuadet hominibus colere
Deum
incipiente autem Paulo aperire os dixit Gallio ad Iudaeos
si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum o viri iudaei recte vos sustinerem
si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et legis
vestrae vos ipsi videritis iudex ego horum nolo esse
et minavit eos a tribunali
adprehendentes autem omnes Sosthenen principem synagogae
percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni curae erat
Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus
valefaciens navigavit Syriam et cum eo Priscilla et Aquila qui sibi totonderat in Cencris caput habebat enim votum
devenitque Ephesum et illos ibi reliquit ipse vero
ingressus synagogam disputavit cum Iudaeis
rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret non
consensit
sed valefaciens et dicens iterum revertar ad vos Deo
volente profectus est ab Epheso
et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam et
descendit Antiochiam
et facto ibi aliquanto tempore profectus est perambulans
ex ordine galaticam regionem et Frygiam confirmans omnes discipulos
Iudaeus autem quidam Apollo nomine Alexandrinus natione
vir eloquens devenit Ephesum potens in scripturis
hic erat edoctus viam Domini et fervens spiritu loquebatur
et docebat diligenter ea quae sunt Iesu sciens tantum baptisma Iohannis
hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga quem cum
audissent Priscilla et Aquila adsumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei
cum autem vellet ire Achaiam exhortati fratres scripserunt
discipulis ut susciperent eum qui cum venisset contulit multum his qui crediderant
vehementer enim Iudaeos revincebat publice ostendens per
scripturas esse Christum Iesum
Chapter 19
factum est autem cum Apollo esset Corinthi ut Paulus
peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos
dixitque ad eos si Spiritum Sanctum accepistis credentes at
illi ad eum sed neque si Spiritus Sanctus est audivimus
ille vero ait in quo ergo baptizati estis qui dixerunt in
Iohannis baptismate
dixit autem Paulus Iohannes baptizavit baptisma
paenitentiae populum dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent hoc est in Iesum
his auditis baptizati sunt in nomine Domini Iesu
et cum inposuisset illis manum Paulus venit Spiritus
Sanctus super eos et loquebantur linguis et prophetabant
erant autem omnes viri fere duodecim
introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per
tres menses disputans et suadens de regno Dei
cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes
viam coram multitudine discedens ab eis segregavit discipulos cotidie disputans in scola Tyranni
hoc autem factum est per biennium ita ut omnes qui
habitabant in Asia audirent verbum Domini Iudaei atque gentiles
virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli
ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius
sudaria vel semicintia et recedebant ab eis languores et spiritus nequam egrediebantur
temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus iudaeis
exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Iesu dicentes adiuro vos per Iesum quem Paulus praedicat
erant autem quidam Scevae Iudaei principis sacerdotum
septem filii qui hoc faciebant
respondens autem spiritus nequam dixit eis Iesum novi et
Paulum scio vos autem qui estis
et insiliens homo in eos in quo erat daemonium pessimum et
dominatus amborum invaluit contra eos ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa
hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque
gentilibus qui habitabant Ephesi et cecidit timor super omnes illos et magnificabatur nomen Domini Iesu
multique credentium veniebant confitentes et adnuntiantes
actus suos
multi autem ex his qui fuerant curiosa sectati contulerunt
libros et conbuserunt coram omnibus et conputatis pretiis illorum invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta milium
ita fortiter verbum Dei crescebat et confirmabatur
his autem expletis posuit Paulus in Spiritu transita
Macedonia et Achaia ire Hierosolymam dicens quoniam postquam fuero ibi oportet me et Romam videre
mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi
Timotheum et Erastum ipse remansit ad tempus in Asia
facta est autem in illo tempore turbatio non minima de via
Demetrius enim quidam nomine argentarius faciens aedes
argenteas Dianae praestabat artificibus non modicum quaestum
quos convocans et eos qui eiusmodi erant opifices dixit
viri scitis quia de hoc artificio adquisitio est nobis
et videtis et auditis quia non solum Ephesi sed paene
totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii qui manibus fiunt
non solum autem haec periclitabitur nobis pars in
redargutionem venire sed et magnae deae Dianae templum in nihilum reputabitur sed et destrui incipiet maiestas eius quam tota Asia et orbis colit
his auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes
magna Diana Ephesiorum
et impleta est civitas confusione et impetum fecerunt uno
animo in theatrum rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus comitibus Pauli
Paulo autem volente intrare in populum non permiserunt
discipuli
quidam autem et de Asiae principibus qui erant amici eius
miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum
alii autem aliud clamabant erat enim ecclesia confusa et
plures nesciebant qua ex causa convenissent
de turba autem detraxerunt Alexandrum propellentibus eum
Iudaeis Alexander ergo manu silentio postulato volebat rationem reddere populo
quem ut cognoverunt Iudaeum esse vox facta est una omnium
quasi per horas duas clamantium magna Diana Ephesiorum
et cum sedasset scriba turbas dixit viri ephesii quis enim
est hominum qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae Iovisque prolis
cum ergo his contradici non possit oportet vos sedatos
esse et nihil temere agere
adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque
blasphemantes deam vestram
quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices habent
adversus aliquem causam conventus forenses aguntur et pro consulibus sunt accusent invicem
si quid autem alterius rei quaeritis in legitima ecclesia
poterit absolvi
nam et periclitamur argui seditionis hodiernae cum nullus
obnoxius sit de quo non possimus reddere rationem concursus istius et cum haec dixisset dimisit ecclesiam
Chapter 20
postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus discipulis
et exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in Macedoniam
cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos
fuisset multo sermone venit ad Graeciam
ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a
Iudaeis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam
comitatus est autem eum Sopater Pyrri Beroensis
Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus Asiani vero Tychicus et Trophimus
hii cum praecessissent sustinebant nos Troade
nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et
venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem
in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem
Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem
erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus
congregati
sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super
fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus
ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et
conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est
ascendens autem frangensque panem et gustans satisque
adlocutus usque in lucem sic profectus est
adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non
minime
nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde
suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus
cum autem convenisset nos in Asson adsumpto eo venimus
Mytilenen
et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium et
alia adplicuimus Samum et sequenti venimus Miletum
proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum ne qua mora
illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut diem pentecosten faceret Hierosolymis
a Mileto autem mittens Ephesum vocavit maiores natu
ecclesiae
qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos
scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerim
serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et
temptationibus quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum
quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem
vobis et docerem vos publice et per domos
testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam
et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum
et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quae
in ea eventura sint mihi ignorans
nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur
mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent
sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam
me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari evangelium gratiae Dei
et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem
meam vos omnes per quos transivi praedicans regnum Dei
quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a
sanguine omnium
non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium
Dei vobis
adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus
Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo
ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi
graves in vos non parcentes gregi
et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut
abducant discipulos post se
propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per
triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum
et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui
potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus
argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi
ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui
mecum sunt ministraverunt manus istae
omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet
suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere
et cum haec dixisset positis genibus suis cum omnibus
illis oravit
magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes
super collum Pauli osculabantur eum
dolentes maxime in verbo quo dixerat quoniam amplius
faciem eius non essent visuri et deducebant eum ad navem
Chapter 21
cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis
recto cursu venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patara
et cum invenissemus navem transfretantem in Foenicen
ascendentes navigavimus
cum paruissemus autem Cypro et relinquentes eam ad
sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum ibi enim navis erat expositura onus
inventis autem discipulis mansimus ibi diebus septem qui
Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Hierosolymam
et explicitis diebus profecti ibamus deducentibus nos
omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem et positis genibus in litore oravimus
et cum valefecissemus invicem ascendimus in navem illi
autem redierunt in sua
nos vero navigatione explicita a Tyro descendimus
Ptolomaida et salutatis fratribus mansimus die una apud illos
alia autem die profecti venimus Caesaream et intrantes in
domum Philippi evangelistae qui erat de septem mansimus apud eum
huic autem erant filiae quattuor virgines prophetantes
et cum moraremur per dies aliquot supervenit quidam a
Iudaea propheta nomine Agabus
is cum venisset ad nos tulit zonam Pauli et alligans sibi
pedes et manus dixit haec dicit Spiritus Sanctus virum cuius est zona haec sic alligabunt in Hierusalem Iudaei et tradent in manus gentium
quod cum audissemus rogabamus nos et qui loci illius erant
ne ascenderet Hierosolymam
tunc respondit Paulus et dixit quid facitis flentes et
adfligentes cor meum ego enim non solum alligari sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu
et cum ei suadere non possemus quievimus dicentes Domini
voluntas fiat
post dies autem istos praeparati ascendebamus Hierusalem
venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum
adducentes apud quem hospitaremur Mnasonem quendam Cyprium antiquum discipulum
et cum venissemus Hierosolymam libenter exceperunt nos
fratres
sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum
omnesque collecti sunt seniores
quos cum salutasset narrabat per singula quae fecisset
Deus in gentibus per ministerium ipsius
at illi cum audissent magnificabant Deum dixeruntque ei
vides frater quot milia sint in Iudaeis qui crediderunt et omnes aemulatores sunt legis
audierunt autem de te quia discessionem doceas a Mose
eorum qui per gentes sunt Iudaeorum dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudinem ingredi
quid ergo est utique oportet convenire multitudinem
audient enim te supervenisse
hoc ergo fac quod tibi dicimus sunt nobis viri quattuor
votum habentes super se
his adsumptis sanctifica te cum illis et inpende in illis
ut radant capita et scient omnes quia quae de te audierunt falsa sunt sed ambulas et ipse custodiens legem
de his autem qui crediderunt ex gentibus nos scripsimus
iudicantes ut abstineant se ab idolis immolato et sanguine et suffocato et fornicatione
tunc Paulus adsumptis viris postera die purificatus cum
illis intravit in templum adnuntians expletionem dierum purificationis donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio
dum autem septem dies consummarentur hii qui de Asia erant
Iudaei cum vidissent eum in templo concitaverunt omnem populum et iniecerunt ei manus clamantes
viri israhelitae adiuvate hic est homo qui adversus
populum et legem et locum hunc omnes ubique docens insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum locum istum
viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso quem
aestimaverunt quoniam in templum induxisset Paulus
commotaque est civitas tota et facta est concursio populi
et adprehendentes Paulum trahebant eum extra templum et statim clausae sunt ianuae
quaerentibus autem eum occidere nuntiatum est tribuno
cohortis quia tota confunditur Hierusalem
qui statim adsumptis militibus et centurionibus decucurrit
ad illos qui cum vidissent tribunum et milites cessaverunt percutere Paulum
tunc accedens tribunus adprehendit eum et iussit alligari
catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset
alii autem aliud clamabant in turba et cum non posset
certum cognoscere prae tumultu iussit duci eum in castra
et cum venisset ad gradus contigit ut portaretur a
militibus propter vim populi
sequebatur enim multitudo populi clamans tolle eum
et cum coepisset induci in castra Paulus dicit tribuno si
licet mihi loqui aliquid ad te qui dixit graece nosti
nonne tu es Aegyptius qui ante hos dies tumultum
concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum
et dixit ad eum Paulus ego homo sum quidem iudaeus a Tarso
Ciliciae non ignotae civitatis municeps rogo autem te permitte mihi loqui ad populum
et cum ille permisisset Paulus stans in gradibus annuit
manu ad plebem et magno silentio facto adlocutus est hebraea lingua dicens
Chapter 22
viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo
rationem
cum audissent autem quia hebraea lingua loquitur ad illos
magis praestiterunt silentium
et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus
autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta veritatem paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes estis hodie
qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et
tradens in custodias viros ac mulieres
sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes
maiores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur
factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media
die subito de caelo circumfulsit me lux copiosa
et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule
Saule quid me persequeris
ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum
Iesus Nazarenus quem tu persequeris
et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non
audierunt eius qui loquebatur mecum
et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me
surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere
et cum non viderem prae claritate luminis illius ad manum
deductus a comitibus veni Damascum
Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens
ab omnibus habitantibus Iudaeis
veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice
et ego eadem hora respexi in eum
at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut
cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius
quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae
vidisti et audisti
et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata
tua invocato nomine ipsius
factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti
in templo fieri me in stupore mentis
et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex
Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me
et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in
carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te
et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam
et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum
et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam
te
audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt
vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere
vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua
et pulverem iactantibus in aerem
iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et
torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei
et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi
centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare
quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit
dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est
accedens autem tribunus dixit illi dic mihi tu Romanus es
at ille dixit etiam
et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc
consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum
protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant
tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum
postera autem die volens scire diligentius qua ex causa
accusaretur a Iudaeis solvit eum et iussit sacerdotes convenire et omne concilium et producens Paulum statuit inter illos
Chapter 23
intendens autem concilium Paulus ait viri fratres ego omni
conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem
princeps autem sacerdotum Ananias praecepit adstantibus
sibi percutere os eius
tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate
et tu sedens iudicas me secundum legem et contra legem iubes me percuti
et qui adstabant dixerunt summum sacerdotem Dei maledicis
dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est
sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledices
sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum et
altera Pharisaeorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisaeus sum filius Pharisaeorum de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor
et cum haec dixisset facta est dissensio inter Pharisaeos
et Sadducaeos et soluta est multitudo
Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum
neque spiritum Pharisaei autem utrumque confitentur
factus est autem clamor magnus et surgentes quidam
Pharisaeorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus
et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne
discerperetur Paulus ab ipsis iussit milites descendere et rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castra
sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans
esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romae testificari
facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis et
devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros donec occiderent Paulum
erant autem plus quam quadraginta qui hanc coniurationem
fecerant
qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et
dixerunt devotione devovimus nos nihil gustaturos donec occidamus Paulum
nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio ut
producat illum ad vos tamquam aliquid certius cognituri de eo nos vero priusquam adpropiet parati sumus interficere illum
quod cum audisset filius sororis Pauli insidias venit et
intravit in castra nuntiavitque Paulo
vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait
adulescentem hunc perduc ad tribunum habet enim aliquid indicare illi
et ille quidem adsumens eum duxit ad tribunum et ait
vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te habentem aliquid loqui tibi
adprehendens autem tribunus manum illius secessit cum eo
seorsum et interrogavit illum quid est quod habes indicare mihi
ille autem dixit Iudaeis convenit rogare te ut crastina
die Paulum producas in concilium quasi aliquid certius inquisituri sint de illo
tu vero ne credideris illis insidiantur enim ei ex eis
viri amplius quadraginta qui se devoverunt non manducare neque bibere donec interficiant eum et nunc parati sunt expectantes promissum tuum
tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens ne cui
loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset
et vocatis duobus centurionibus dixit illis parate milites
ducentos ut eant usque Caesaream et equites septuaginta et lancearios ducentos a tertia hora noctis
et iumenta praeparate ut inponentes Paulum salvum
perducerent ad Felicem praesidem
[]
scribens epistulam continentem haec Claudius Lysias optimo
praesidi Felici salutem
virum hunc conprehensum a Iudaeis et incipientem interfici
ab eis superveniens cum exercitu eripui cognito quia Romanus est
volensque scire causam quam obiciebant illi deduxi eum in
concilium eorum
quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum nihil
vero dignum morte aut vinculis habentem crimen
et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverunt ei
misi ad te denuntians et accusatoribus ut dicant apud te
milites ergo secundum praeceptum sibi adsumentes Paulum
duxerunt per noctem in Antipatridem
et postera die dimissis equitibus ut irent cum eo reversi
sunt ad castra
qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam
praesidi statuerunt ante illum et Paulum
cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset
et cognoscens quia de Cilicia
audiam te inquit cum et accusatores tui venerint iussitque
in praetorio Herodis custodiri eum
Chapter 24
post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum
Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt praesidem adversus Paulum
et citato Paulo coepit accusare Tertullus dicens cum in
multa pace agamus per te et multa corrigantur per tuam providentiam
semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni gratiarum
actione
ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro
tua clementia
invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones
omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae Nazarenorum
qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus
[]
a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere de
quibus nos accusamus eum
adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere
respondit autem Paulus annuente sibi praeside dicere ex
multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo pro me satisfaciam
potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam
duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem
et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem
aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate
neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me
confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt
heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt
spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant
resurrectionem futuram iustorum et iniquorum
in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere
ad Deum et ad homines semper
post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam
veni et oblationes et vota
in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum
turba neque cum tumultu
quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto
esse et accusare si quid haberent adversum me
aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis
cum stem in concilio
nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans
quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis
distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens
cum tribunus Lysias descenderit audiam vos
iussitque centurioni custodiri eum et habere requiem nec
quemquam prohibere de suis ministrare ei
post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore
sua quae erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae est in Iesum Christum
disputante autem illo de iustitia et castitate et de
iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te
simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod
et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo
biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium
Festum volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit Paulum vinctum
Chapter 25
Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum
ascendit Hierosolymam a Caesarea
adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum
adversus Paulum et rogabant eum
postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum
Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via
Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea se autem
maturius profecturum
qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si
quod est in viro crimen accusent eum
demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut
decem descendit Caesaream et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci
qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab
Hierosolyma descenderant Iudaei multas et graves causas obicientes quas non poterant probare
Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem
Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quicquam peccavi
Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare respondens
Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me
dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto ubi me oportet
iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nosti
si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso
mori si vero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest me illis donare Caesarem appello
tunc Festus cum consilio locutus respondit Caesarem
appellasti ad Caesarem ibis
et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et
Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum
et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit
de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctus
de quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes
sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationem
ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare
aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina
cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die
sedens pro tribunali iussi adduci virum
de quo cum stetissent accusatores nullam causam deferebant
de quibus ego suspicabar malum
quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant
adversus eum et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivere
haesitans autem ego de huiusmodi quaestione dicebam si
vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis
Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti
cognitionem iussi servari eum donec mittam eum ad Caesarem
Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire
cras inquit audies eum
altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa
ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis et iubente Festo adductus est Paulus
et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis
nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere amplius
ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso
autem hoc appellante Augustum iudicavi mittere
de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod
produxi eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione facta habeam quid scribam
sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas
eius non significare
Chapter 26
Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet
ipso tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere
de omnibus quibus accusor a Iudaeis rex Agrippa aestimo me
beatum apud te cum sim defensurus me hodie
maxime te sciente omnia quae apud Iudaeos sunt
consuetudines et quaestiones propter quod obsecro patienter me audias
et quidem vitam meam a iuventute quae ab initio fuit in
gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudaei
praescientes me ab initio si velint testimonium perhibere
quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus
et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta
est a Deo sto iudicio subiectus
in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes
sperant devenire de qua spe accusor a Iudaeis rex
quid incredibile iudicatur apud vos si Deus mortuos
suscitat
et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni
debere multa contraria agere
quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in
carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam
et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam
blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates
in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu
principum sacerdotum
die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis
circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant
omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem
loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare
ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum
Iesus quem tu persequeris
sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui
tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi
eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto
te
aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem
et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me
unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionis
sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in
omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes
hac ex causa me Iudaei cum essem in templo conprehensum
temptabant interficere
auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto
testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt locuti futura esse et Moses
si passibilis Christus si primus ex resurrectione
mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus
haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce
dixit insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt
at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et
sobrietatis verba eloquor
scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere
enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est
credis rex Agrippa prophetis scio quia credis
Agrippa autem ad Paulum in modico suades me Christianum
fieri
et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non
tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his
et exsurrexit rex et praeses et Bernice et qui adsidebant
eis
et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia
nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste
Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat homo hic si non
appellasset Caesarem
Chapter 27
ut autem iudicatum est eum navigare in Italiam et tradi
Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustae
ascendentes autem navem hadrumetinam incipientem navigare
circa Asiae loca sustulimus perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicense
sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem tractans
Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere
et inde cum sustulissemus subnavigavimus Cypro propterea
quod essent venti contrarii
et pelagus Ciliciae et Pamphiliae navigantes venimus
Lystram quae est Lyciae
et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem in
Italiam transposuit nos in eam
et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus
contra Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretae secundum Salmonem
et vix iuxta navigantes venimus in locum quendam qui
vocatur Boni portus cui iuxta erat civitas Thalassa
multo autem tempore peracto et cum iam non esset tuta
navigatio eo quod et ieiunium iam praeterisset consolabatur Paulus
dicens eis viri video quoniam cum iniuria et multo damno
non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio
centurio autem gubernatori et nauclerio magis credebat
quam his quae a Paulo dicebantur
et cum aptus portus non esset ad hiemandum plurimi
statuerunt consilium navigare inde si quo modo possent devenientes Phoenice hiemare portum Cretae respicientem ad africum et ad chorum
adspirante autem austro aestimantes propositum se tenere
cum sustulissent de Asson legebant Cretam
non post multum autem misit se contra ipsam ventus
typhonicus qui vocatur euroaquilo
cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum
data nave flatibus ferebamur
insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam
potuimus vix obtinere scapham
qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem
timentes ne in Syrtim inciderent submisso vase sic ferebantur
valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum
fecerunt
et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt
neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures
dies et tempestate non exigua inminente iam ablata erat spes omnis salutis nostrae
et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio
eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam
et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius
animae erit ex vobis praeterquam navis
adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cuius sum ego et
cui deservio
dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere et
ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum
propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia
sic erit quemadmodum dictum est mihi
in insulam autem quandam oportet nos devenire
sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus
nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem
qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum
inde separati invenerunt passus quindecim
timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi
mittentes anchoras quattuor optabant diem fieri
nautis vero quaerentibus fugere de navi cum misissent
scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras extendere
dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi
manserint vos salvi fieri non potestis
tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam
excidere
et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere
cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil accipientes
propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra
quia nullius vestrum capillus de capite peribit
et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in
conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare
animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum
eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta
sex
et satiati cibo adleviabant navem iactantes triticum in
mare
cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum
vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem
et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul
laxantes iuncturas gubernaculorum et levato artemone secundum flatum aurae tendebant ad litus
et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem
et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi maris
militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne
quis cum enatasset effugeret
centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri
iussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram exire
et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quae
de navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad terram
Chapter 28
et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene insula
vocatur barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis
accensa enim pyra reficiebant nos omnes propter imbrem qui
inminebat et frigus
cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam
multitudinem et inposuisset super ignem vipera a calore cum processisset invasit manum eius
ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad
invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere
et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus
est
at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito
casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deum
in locis autem illis erant praedia principis insulae nomine
Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit
contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum
iacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei manus salvavit eum
quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates
accedebant et curabantur
qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et
navigantibus inposuerunt quae necessaria erant
post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina
quae in insula hiemaverat cui erat insigne Castorum
et cum venissemus Syracusam mansimus ibi triduo
inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem
flante austro secunda die venimus Puteolos
ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies
septem et sic venimus Romam
et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad
Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam
cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere
sibimet cum custodiente se milite
post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque
convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum
qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me
dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me
contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare
Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare
propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui
propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum
at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te
a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum
rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac
notum est nobis quia ubique ei contradicitur
cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in
hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam
et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non
credebant
cumque invicem non essent consentientes discedebant
dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros
dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non
intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis
incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter
audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos
notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc
salutare Dei ipsi et audient
[]
mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat
omnes qui ingrediebantur ad eum
praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu
Christo cum omni fiducia sine prohibitione
Next:
Romans
Prev:
John
Up
This book in:
English