dixit autem Deus ad Salomonem quia hoc magis placuit cordi
tuo et non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque
animas eorum qui te oderunt sed nec dies vitae plurimos petisti
autem sapientiam et scientiam ut iudicare possis populum meum
super quem constitui te regem
sic fac mecum ut aedificem domum nomini Domini Dei mei et
consecrem eam ad adolendum incensum coram illo et fumiganda
aromata et ad propositionem panum sempiternam et holocaustomata
mane et vespere sabbatis quoque et neomeniis et sollemnitatibus
Domini Dei nostri in sempiternum quae mandata sunt Israheli
filium mulieris de filiabus Dan cuius pater Tyrius fuit qui
noverit operari in auro et argento et aere et ferro et marmore
et lignis in purpura quoque et hyacintho et bysso et coccino et
qui sciat celare omnem scalpturam et adinvenire prudenter
quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis et cum
artificibus domini mei David patris tui
et ipsum mare super duodecim boves inpositum erat quorum
tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem porro tres
alii meridiem et tres qui reliqui erant orientem mare habentes
superpositum posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari
tam Levitae quam cantores id est et qui sub Asaph erant et
qui sub Heman et qui sub Idithun filii et fratres eorum vestiti
byssinis cymbalis et psalteriis et citharis concrepabant
stantes ad orientalem plagam altaris cumque eis sacerdotes
centum viginti canentes tubis
igitur cunctis pariter et tubis et voce et cymbalis et
organis et diversi generis musicorum concinentibus et vocem in
sublime tollentibus longe sonitus audiebatur ita ut cum Dominum
laudare coepissent et dicere confitemini Domino quoniam bonus
quoniam in aeternum misericordia eius impleretur domus Domini
nube
siquidem fecerat Salomon basem aeneam et posuerat eam in
medio basilicae habentem quinque cubitos longitudinis et
quinque cubitos latitudinis et tres cubitos in altum stetitque
super eam et deinceps flexis genibus contra universam
multitudinem Israhel et palmis in caelum levatis
nunc ergo Domine Deus Israhel imple servo tuo patri meo
David quaecumque locutus es dicens non deficiet ex te vir coram
me qui sedeat super thronum Israhel ita tamen si custodierint
filii tui vias suas et ambulaverint in lege mea sicut et tu
ambulasti coram me
tu exaudies de caelo firmissimo habitaculo tuo et facies
cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus ut sciant
omnes populi terrae nomen tuum et timeant te sicut populus tuus
Israhel et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum
hanc quam aedificavi
sed et omnes filii Israhel videbant descendentem ignem et
gloriam Domini super domum et corruentes proni in terram super
pavimentum stratum lapide adoraverunt et laudaverunt Dominum
quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
sacerdotes autem stabant in officiis suis et Levitae in
organis carminum Domini quae fecit David rex ad laudandum
Dominum quoniam in aeternum misericordia eius hymnos David
canentes per manus suas porro sacerdotes canebant tubis ante
eos cunctusque Israhel stabat
Baalath etiam et omnes urbes firmissimas quae fuerunt
Salomonis cunctasque urbes quadrigarum et urbes equitum omnia
quae voluit Salomon atque disposuit aedificavit in Hierusalem
et in Libano et in universa terra potestatis suae
et constituit iuxta dispositionem David patris sui officia
sacerdotum in ministeriis suis et Levitas in ordine suo ut
laudarent et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum
uniuscuiusque diei et ianitores in divisionibus suis per portam
et portam sic enim praeceperat David homo Dei
regina quoque Saba cum audisset famam Salomonis venit ut
temptaret eum enigmatibus in Hierusalem cum magnis opibus et
camelis qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque
pretiosas cumque venisset ad Salomonem locuta est ei quaecumque
erant in corde suo
at illi responderunt ut iuvenes et nutriti cum eo in
deliciis atque dixerunt sic loqueris populo qui dixit tibi
pater tuus adgravavit iugum nostrum tu subleva et sic
respondebis eis minimus digitus meus grossior est lumbis patris
mei
populus autem universus rege duriora dicente sic locutus
est ad eum non est nobis pars in David neque hereditas in filio
Isai revertere in tabernacula tua Israhel tu autem pasce domum
tuam David et abiit Israhel in tabernacula sua
confortatus est igitur rex Roboam in Hierusalem atque
regnavit quadraginta autem et unius anni erat cum regnare
coepisset et decem septemque annis regnavit in Hierusalem urbe
quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis
tribubus Israhel nomenque matris eius Naama Ammanitis
et eiecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas
et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum
quicumque venerit et initiaverit manum suam in tauro in bubus
et in arietibus septem fit sacerdos eorum qui non sunt dii
holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane
et vespere et thymiama iuxta legis praecepta confectum et
proponuntur panes in mensa mundissima estque apud nos
candelabrum aureum et lucernae eius ut accendantur semper ad
vesperam nos quippe custodimus praecepta Domini Dei nostri quem
vos reliquistis
dixit autem Iudae aedificemus civitates istas et vallemus
muris et roboremus turribus et portis et seris donec a bellis
quieta sunt omnia eo quod quaesierimus Dominum Deum patrum
nostrorum et dederit nobis pacem per gyrum aedificaverunt
igitur et nullum in extruendo inpedimentum fuit
et invocavit Dominum Deum et ait Domine non est apud te
ulla distantia utrum in paucis auxilieris an in pluribus adiuva
nos Domine Deus noster in te enim et in tuo nomine habentes
fiduciam venimus contra hanc multitudinem Domine Deus noster tu
es non praevaleat contra te homo
quod cum audisset Asa verba scilicet et prophetiam Oded
prophetae confortatus est et abstulit idola de omni terra Iuda
et Beniamin et ex urbibus quas ceperat montis Ephraim et
dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini
et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in
civitate David posueruntque eum super lectulum suum plenum
aromatibus et unguentis meretriciis quae erant pigmentariorum
arte confecta et conbuserunt super eum ambitione nimia
omnem causam quae venerit ad vos fratrum vestrorum qui
habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem
ubicumque quaestio est de lege de mandato de caerimoniis de
iustificationibus ostendite eis ut non peccent in Dominum et ne
veniat ira super vos et super fratres vestros sic ergo agetis
et non peccabitis
Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quae ad
Dominum pertinent praesidebit porro Zabadias filius Ismahel qui
est dux in domo Iuda super ea opera erit quae ad regis officium
pertinent habetisque magistros Levitas coram vobis confortamini
et agite diligenter et erit Dominus cum bonis
Deus noster ergo non iudicabis eos in nobis quidem non
tanta est fortitudo ut possimus huic multitudini resistere quae
inruit super nos sed cum ignoremus quid agere debeamus hoc
solum habemus residui ut oculos nostros dirigamus ad te
cumque mane surrexissent egressi sunt per desertum Thecuae
profectisque eis stans Iosaphat in medio eorum dixit audite me
Iuda et omnes habitatores Hierusalem credite in Domino Deo
vestro et securi eritis credite prophetis eius et cuncta
evenient prospera
venit ergo Iosaphat et omnis populus cum eo ad detrahenda
spolia mortuorum inveneruntque inter cadavera variam
supellectilem vestes quoque et vasa pretiosissima et
diripuerunt ita ut omnia portare non possent nec per tres dies
spolia auferre pro praedae magnitudine
et ascenderunt in terram Iuda et vastaverunt eam
diripueruntque cunctam substantiam quae inventa est in domo
regis insuper et filios eius et uxores nec remansit ei filius
nisi Ioachaz qui minimus natu erat
cumque diei succederet dies et temporum spatia volverentur
duorum annorum expletus est circulus et sic longa consumptus
tabe ita ut egereret etiam viscera sua languore pariter et vita
caruit mortuusque est in infirmitate pessima et non fecit ei
populus secundum morem conbustionis exequias sicut fecerat
maioribus eius
ipsumque perquirens Ochoziam conprehendit latentem in
Samaria adductumque ad se occidit et sepelierunt eum eo quod
esset filius Iosaphat qui quaesierat Dominum in toto corde suo
nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe regnaret Ochoziae
porro Iosabeth filia regis tulit Ioas filium Ochoziae et
furata est eum de medio filiorum regis cum interficerentur
absconditque cum nutrice sua in cubiculo lectulorum Iosabeth
autem quae absconderat eum erat filia regis Ioram uxor Ioiadae
pontificis soror Ochoziae et idcirco Otholia non interfecit eum
anno autem septimo confortatus Ioiadae adsumpsit
centuriones Azariam videlicet filium Hieroam et Ismahel filium
Iohanan Azariam quoque filium Oded et Maasiam filium Adaiae et
Elisaphat filium Zechri et iniit cum eis foedus
fecerunt igitur Levitae et universus Iuda iuxta omnia quae
praeceperat Ioiadae pontifex et adsumpserunt singuli viros qui
sub se erant et veniebant per ordinem sabbati cum his qui iam
impleverant sabbatum et egressuri erant siquidem Ioiadae
pontifex non dimiserat abire turmas quae sibi per singulas
ebdomadas succedere consueverant
et eduxerunt filium regis et inposuerunt ei diadema
dederuntque in manu eius tenendam legem et constituerunt eum
regem unxit quoque illum Ioiadae pontifex et filii eius
inprecatique sunt atque dixerunt vivat rex
cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu et
principes turmasque circa eum omnem quoque populum terrae
gaudentem atque clangentem tubis et diversi generis organis
concinentem vocemque laudantium scidit vestimenta sua et ait
insidiae insidiae
constituit autem Ioiadae praepositos in domo Domini et sub
manibus sacerdotum ac Levitarum quos distribuit David in domo
Domini ut offerrent holocausta Domino sicut scriptum est in
lege Mosi in gaudio et canticis iuxta dispositionem David
congregavitque sacerdotes et Levitas et dixit eis
egredimini ad civitates Iuda et colligite de universo Israhel
pecuniam ad sarta tecta templi Dei vestri per singulos annos
festinatoque hoc facite porro Levitae egere neglegentius
cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per
manus Levitarum videbant enim multam pecuniam ingrediebatur
scriba regis et quem primus sacerdos constituerat
effundebantque pecuniam quae erat in arca porro arcam
reportabant ad locum suum sicque faciebant per singulos dies et
congregata est infinita pecunia
quam dederunt rex et Ioiada his qui praeerant operibus
domus Domini at illi conducebant ex ea caesores lapidum et
artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini fabros
quoque ferri et aeris ut quod cadere coeperat fulciretur
cumque conplessent omnia opera detulerunt coram rege et
Ioiadae reliquam partem pecuniae de qua facta sunt vasa templi
in ministerium et ad holocausta fialae quoque et cetera vasa
aurea et argentea et offerebantur holocausta in domo Domini
iugiter cunctis diebus Ioiadae
spiritus itaque Dei induit Zacchariam filium Ioiadae
sacerdotem et stetit in conspectu populi et dixit eis haec
dicit Dominus quare transgredimini praeceptum Domini quod vobis
non proderit et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos
et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis
surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis
filii Ioiadae sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo et
mortuus est sepelieruntque eum in civitate David sed non in
sepulchris regum
congregavit igitur Amasias Iudam et constituit eos per
familias tribunosque et centuriones in universo Iuda et
Beniamin et recensuit a viginti annis sursum invenitque
triginta milia iuvenum qui egrederentur ad pugnam et tenerent
hastam et clypeum
extruxit etiam turres in solitudine et fodit cisternas
plurimas eo quod haberet multa pecora tam in campestribus quam
in heremi vastitate vineas quoque habuit et vinitores in
montibus et in Carmelo erat quippe homo agriculturae deditus
et fecit in Hierusalem diversi generis machinas quas in
turribus conlocavit et in angulis murorum ut mitterent sagittas
et saxa grandia egressumque est nomen eius procul eo quod
auxiliaretur ei Dominus et corroborasset illum
restiterunt regi atque dixerunt non est tui officii Ozia
ut adoleas incensum Domino sed sacerdotum hoc est filiorum
Aaron qui consecrati sunt ad huiuscemodi ministerium egredere
de sanctuario ne contempseris quia non reputabitur tibi in
gloriam hoc a Domino Deo
ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos
dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta
argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei
haec ei praebuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio
ea tempestate erat ibi propheta Domini nomine Oded qui
egressus obviam exercitui venientium in Samariam dixit eis ecce
iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Iudam tradidit eos
manibus vestris et occidistis illos atrociter ita ut caelum
pertingeret vestra crudelitas
steteruntque viri quos supra memoravimus et adprehendentes
captivos omnesque qui nudi erant vestierunt de spoliis cumque
vestissent eos et calciassent et refecissent cibo ac potu
unxissent quoque propter laborem et adhibuissent eis curam
quicumque ambulare non poterant et erant inbecillo corpore
inposuerunt eos iumentis et adduxerunt Hierichum civitatem
Palmarum ad fratres eorum ipsique reversi sunt Samariam
sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut
sanctificarent illud extulerunt omnem inmunditiam quam intro
reppererant in vestibulum domus Domini quam tulerunt Levitae et
asportaverunt ad torrentem Cedron foras
mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes
sanguinem et fuderunt illud super altare mactaverunt etiam
arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt immolaverunt
agnos et fuderunt super altare sanguinem
sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere ut
pelles holocaustorum detraherent unde et Levitae fratres eorum
adiuverunt eos donec impleretur opus et sanctificarentur
antistites Levitae quippe faciliori ritu sanctificantur quam
sacerdotes
perrexeruntque cursores cum epistulis ex regis imperio et
principum eius in universum Israhel et Iudam iuxta quod rex
iusserat praedicantes filii Israhel revertimini ad Dominum Deum
Abraham et Isaac et Israhel et revertetur ad reliquias quae
effugerunt manum regis Assyriorum
si enim vos reversi fueritis ad Dominum fratres vestri et
filii habebunt misericordiam coram dominis suis qui illos
duxere captivos et revertentur in terram hanc pius enim et
clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a
vobis si reversi fueritis ad eum
et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui
habebant intellegentiam bonam super Domino et comederunt septem
diebus sollemnitatis immolantes victimas pacificorum et
laudantes Dominum Deum patrum suorum
cumque haec fuissent rite celebrata egressus est omnis
Israhel qui inventus fuerat in urbibus Iuda et fregerunt
simulacra succideruntque lucos demoliti sunt excelsa et altaria
destruxerunt non solum de universo Iuda et Beniamin sed de
Ephraim quoque et Manasse donec penitus everterent reversique
sunt omnes filii Israhel in possessiones et civitates suas
Ezechias vero constituit turmas sacerdotales et leviticas
per divisiones suas unumquemque in officio proprio tam
sacerdotum videlicet quam Levitarum ad holocausta et pacifica
ut ministrarent et confiterentur canerentque in portis
castrorum Domini
respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc
dicens ex quo coeperunt offerri primitiae in domo Domini
comedimus et saturati sumus remanseruntque plurima eo quod
benedixerit Dominus populo suo reliquiarum autem copia est ista
quam cernis
post quem Ieihel et Azazias et Naath et Asahel et Ierimoth
Iozabath quoque et Helihel et Iesmachias et Maath et Banaias
praepositi sub manibus Choneniae et Semei fratris eius ex
imperio Ezechiae regis et Azariae pontificis domus Domini ad
quos omnia pertinebant
non vos ergo decipiat Ezechias nec vana persuasione
deludat neque credatis ei si enim nullus potuit deus cunctarum
gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea et de
manu patrum meorum consequenter nec Deus vester poterit eruere
vos de hac manu
epistulas quoque scripsit plenas blasphemiae in Dominum
Deum Israhel et locutus est adversus eum sicut dii gentium
ceterarum non potuerunt liberare populos suos de manu mea sic
et Deus Ezechiae eruere non poterit populum suum de manu ista
et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum
robustum et bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum
reversusque est cum ignominia in terram suam cumque ingressus
esset domum dei sui filii qui egressi fuerant de utero eius
interfecerunt eum gladio
post haec aedificavit murum extra civitatem David ad
occidentem Gion in convalle ab introitu portae Piscium per
circuitum usque ad Ophel et exaltavit illum vehementer
constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iuda
munitis
qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum acceptamque ab eo
pecuniam quae inlata fuerat in domum Domini et quam
congregaverant Levitae ianitores de Manasse et Ephraim et
universis reliquiis Israhel ab omni quoque Iuda et Beniamin et
habitatoribus Hierusalem
ite et orate Dominum pro me et pro reliquiis Israhel et
Iuda super universis sermonibus libri istius qui reppertus est
magnus enim furor Domini stillavit super nos eo quod non
custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia quae
scripta sunt in isto volumine
atque emollitum est cor tuum et humiliatus es in conspectu
Dei super his quae dicta sunt contra locum hunc et habitatores
Hierusalem reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua et
flevisti coram me ego quoque exaudivi te dicit Dominus
iam enim colligam te ad patres tuos et infereris in
sepulchrum tuum in pace nec videbunt oculi tui omne malum quod
ego inducturus sum super locum istum et super habitatores eius
rettulerunt itaque regi cuncta quae dixerat
ascendit domum Domini unaque omnes viri Iuda et
habitatores Hierusalem sacerdotes et Levitae et cunctus populus
a minimo usque ad maximum quibus audientibus in domo Domini
legit rex omnia verba voluminis
et stans in tribunali suo percussit foedus coram Domino ut
ambularet post eum et custodiret praecepta et testimonia et
iustificationes eius in toto corde suo et in tota anima sua
faceretque quae scripta sunt in volumine illo quem legerat
Levitis quoque ad quorum eruditionem omnis Israhel
sanctificabatur Domino locutus est ponite arcam in sanctuario
templi quod aedificavit Salomon filius David rex Israhel
nequaquam enim eam ultra portabitis nunc autem ministrate
Domino Deo vestro et populo eius Israhel
duces quoque eius sponte quod voluerant obtulerunt tam
populo quam sacerdotibus et Levitis porro Helcias et Zaccharias
et Iehihel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad
faciendum phase pecora commixtim duo milia sescenta et boves
trecentos
porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo iuxta
praeceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis
ianitores vero per portas singulas observabant ita ut ne puncto
quidem discederent a ministerio quam ob rem et fratres eorum
Levitae paraverunt eis cibos
non fuit phase simile huic in Israhel a diebus Samuhelis
prophetae sed nec quisquam de cunctis regibus Israhel fecit
phase sicut Iosias sacerdotibus et Levitis et omni Iuda et
Israhel qui reppertus fuerat et habitantibus in Hierusalem
haec dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terrae dedit
mihi Dominus Deus caeli et ipse praecepit mihi ut aedificarem
ei domum in Hierusalem quae est in Iudaea quis ex vobis est in
omni populo eius sit Dominus Deus suus cum eo et ascendat