Inter Gravissimas
Proclamation of the Gregorian Calendar
by Pope Gregory XIII (Ugo Buoncampagni)
February 24, 1582
GREGORIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM.
INTER gravissimas pastoralis officii nostri
curas, ea postrema non est, ut quæ a sacro Tridentino concilio Sedi
Apostolicæ reservata sunt, illa ad finem optatum, Deo adiutore,
perducantur.
-
Sane eiusdem concilii patres, cum ad reliquas
cogitationes breviarii quoque curam adiungerent, tempore tamen exclusi,
rem totam ex ipsius concilii decreto ad auctoritatem et iudicium Romani
Pontificis retulerunt.
-
Duo autem breviario præcipue continentur, quorum
unum preces laudesque divinas festis profestisque diebus persolvendas
complectitur, alterum pertinet ad annuos Paschæ festorumque ex eo
pendentium recursus, solis et lunæ motu metiendos.
-
Atque illud quidem felicis recordationis
Pius V, prædecessor noster, absolvendum curavit
atque edidit.
-
Hoc vero, quod nimirum exigit legitimam
kalendarii restitutionem, iamdiu a Romanis Pontificibus prædecessoribus
nostris et sæpius tentatum est; verum absolvi et ad exitum perduci ad hoc
usque tempus non potuit, quod rationes emendandi kalendarii, quæ a
coelestium motuum peritis proponebantur, propter magnas et fere
inextricabiles difficultates, quas huiusmodi emendatio semper habuit,
neque perennes erant, neque antiquos ecclesiasticos ritus incolumes (quod
in primis hac in re curandum erat) servabant.
-
Dum itaque nos quoque, credita nobis, licet
indignis, a Deo dispensatione freti, in hac cogitatione curaque
versaremur, allatus est nobis liber a dilecto filio Antonio Lilio, artium
et medicinæ doctore, quem quondam Aloysius eius germanus frater
conscripserat, in quo per novum quemdam epactarum cyclum ab eo
excogitatum, et ad certam ipsius aurei numeri normam directum, atque ad
quamcumque anni solaris magnitudinem accommodatum, omnia quæ in calendario
collapsa sunt, constanti ratione et sæculis omnibus duratura, sic restitui
posse ostendit ut calendarium ipsum nulli umquam mutationi in posterum
expositum esse videatur. Novam hanc restituendi calendarii rationem,
exiguo volumine comprehensam, ad christianos principes celebrioresque
universitates paucos ante annos misimus, ut res quæ omnium communis est,
communi etiam omnium consilio perficeretur; illi cum, quod maxime
optabamus, concordes respondissent, eorum nos omnium consensione adducti,
viros ad calendarii emendationem adhibuimus in alma Urbe harum rerum
peritissimos, quos longe ante ex primariis christiani orbis nationibus
delegeramus. Ii cum multum temporis et diligentiæ ad eam lucubrationem
adhibuissent, et cyclos tam veterum quam recentiorum undique conquisitos
ac diligentissime perpensos inter se contulissent, suo et doctorum
hominum, qui de ea re scripserunt, iudicio, hunc, præ ceteris, elegerunt
epactarum cyclum, cui nonnulla etiam adiecerunt, quæ ex accurata
circumspectione visa sunt ad calendarii perfectionem maxime pertinere.
-
Considerantes igitur nos, ad rectam paschalis
festi celebrationem iuxta sanctorum patrum ac veterum Romanorum
pontificum, præsertim Pii et Victoris primorum, necnon magni illius
oecumenici concilii Nicæni et aliorum sanctiones, tria necessaria
coniungenda et statuenda esse: primum, certam verni æquinoctii sedem;
deinde rectam positionem XIV lunæ primi mensis, quæ
vel in ipsum æquinoctii diem incidit, vel ei proxime succedit; postremo
primum quemque diem dominicum, qui eamdem XIV lunam
sequitur; curavimus non solum æquinoctium vernum in pristinam sedem, a qua
iam a concilio Nicæno decem circiter diebus recessit, restituendum, et
XIV paschalem suo in loco, a quo quatuor et eo
amplius dies hoc tempore distat, reponendam, sed viam quoque tradendam et
rationem, qua cavetur, ut in posterum æquinoctium et
XIV luna a propriis sedibus numquam dimoveantur.
-
Quo igitur vernum æquinoctium, quod a patribus
concilii Nicæni ad XII Kalendas Aprilis fuit
constitutum, ad eamdem sedem restituatur, præcipimus et mandamus ut de
mense Octobri anni MDLXXXII decem dies inclusive a
tertia Nonarum usque ad pridie Idus eximantur, et dies, qui festum S.
Francisci IV Nonas celebrari solitum sequitur,
dicatur Idus Octobris, atque in eo celebretur festum Ss. Dionysii, Rustici
et Eleutherii martyrum, cum commemoratione S. Marci papæ et confessoris,
et Ss. Sergii, Bacchi, Marcelli et Apuleii martyrum; septimodecimo vero
Kalendas Novembris, qui dies proxime sequitur, celebretur festum S.
Callisti papæ et martyris; deinde XVI Kalendas
Novembris fiat officium et missa de dominica XVIII
post Pentecostem, mutata litera dominicali G in
C; quintodecimo denique Kalendas Novembris dies festus
agatur S. Lucæ evangelistæ, a quo reliqui deinceps agantur festi dies,
prout sunt in calendario descripti.
-
Ne vero ex hac nostra decem dierum subtractione,
alicui, quod ad annuas vel menstruas præstationes pertinet, præiudicium
fiat, partes iudicum erunt in controversis, quæ super hoc exortæ fuerint,
dictæ subtractionis rationem habere, addendo alios X
dies in fine cuiuslibet præstationis.
-
Deinde, ne in posterum a XII
Kalendas Aprilis æquinoctium recedat, statuimus bissextum quarto quoque
anno (uti mos est) continuari debere, præterquam in centesimis annis; qui,
quamvis bissextiles antea semper fuerint, qualem etiam esse volumus annum
MDC, post eum tamen qui deinceps consequentur
centesimi non omnes bissextiles sint, sed in quadringentis quibusque annis
primi quique tres centesimi sine bissexto transigantur, quartus vero
quisque centesimus bissextilis sit, ita ut annus
MDCC, MDCCC,
MDCCCC bissextiles non sint. Anno vero
MM, more consueto dies bissextus intercaletur, Februario
dies XXIX continente, idemque ordo intermittendi
intercalandique bissextum diem in quadringentis quibusque annis perpetuo
conservetur.
-
Quo item XIV paschalis recte
inveniatur, itemque dies lunæ, iuxta antiquum Ecclesiæ morem ex
martyrologio singulis diebus ediscendi, fideli populo vere proponantur,
statuimus ut, amoto aureo numero de calendario, in eius locum substituatur
cyclus epactarum, qui ad certam (uti diximus) aurei numeri normam
directus, efficit ut novilunium et XIV paschalis vera
loca semper retineant. Idque manifeste apparet ex nostri explicatione
calendarii, in quo descriptæ sunt etiam tabulæ paschales secundum priscum
Ecclesiæ ritum, quo certius et facilius sacrosanctum Pascha inveniri
possit.
-
Postremo, quoniam partim ob decem dies de mense
Octobri anni MDLXXXII (qui correctionis annus recte
dici debet) exemptos, partim ob ternos etiam dies quolibet quadringentorum
annorum spatio minime intercalandos, interrumpatur necesse est cyclus
literarum dominicalium XXVIII annorum ad hanc usque
diem usitatus in Ecclesia Romana, volumus in eius locum substitui eumdem
cyclum XXVIII annorum, ab eodem Lilio, tum ad dictam
intercalandi bissexti in centesimis annis rationem, tum ad quamcumque anni
solaris magnitudinem, accommodatum; ex quo litera dominicalis beneficio
cycli solaris, æque facile ac prius, ut in proprio canone explicatur,
reperiri possit in perpetuum.
-
Nos igitur, ut quod proprium pontificis maximi
esse solet exequamur, calendarium immensa Dei erga Ecclesiam suam
benignitate iam correctum atque absolutum hoc nostro decreto probamus, et
Romæ una cum martyrologio imprimi, impressumque divulgari iussimus.
-
Ut vero utrumque ubique terrarum incorruptum ac
mendis et erroribus purgatum servetur, omnibus in nostro et sanctæ Romanæ
Ecclesiæ dominio mediate vel immediate subiecto commorantibus
impressoribus, sub amissionis librorum ac centum ducatorum auri Cameræ
Apostolicæ ipso facto applicandorum; aliis vero, in quacumque orbis parte
consistentibus, sub excommunicationis latæ sententiæ ac aliis arbitrii
nostri poenis, ne sine nostra licentia calendarium aut martyrologium, simul
vel separatim, imprimere vel proponere, aut recipere ullo modo audeant vel
præsumant, prohibemus.
-
Tollimus autem et abolemus omnino vetus
calendarium, volumusque ut omnes patriarchæ, primates, archiepiscopi,
episcopi, abbates et ceteri ecclesiarum præsides novum calendarium (ad
quod etiam accomodata est ratio martyrologii), pro divinis officiis
recitandis et festis celebrandis, in suas quisque ecclesias, monasteria,
conventus, ordines, militias et dioeceses introducant, et eo solo utantur,
tam ipsi quam ceteri omnes presbyteri et clerici sæculares et regulares
utriusque sexus, necnon milites et omnes christifideles, cuius usus
incipiet post decem illos dies ex mense Octobri anni
MDLXXXII exemptos. Iis vero, qui adeo longinquas incolunt
regiones, ut ante præscriptum a nobis tempus harum literarum notitiam
habere non possint, liceat, eodem tamen Octobri mense insequentis anni
MDLXXXIII vel alterius, cum primum scilicet ad eos hæ
nostræ literæ pervenerint, modo a nobis paulo ante tradito, eiusmodi
mutationem facere, ut copiosius in nostro calendario anni correctionis
explicabitur.
-
Pro data autem nobis a Domino auctoritate
hortamur et rogamus carissimum in Christo filium nostrum Rodulphum
Romanorum regem illustrem in imperatorem electum, ceterosque reges,
principes ac respublicas, iisdemque mandamus ut quo studio illi a nobis
contenderunt, ut hoc tam præclarum opus perficeremus, eodem, immo etiam
maiore, ad conservandam in celebrandis festivitatibus inter christianas
nationes concordiam, nostrum hoc calendarium et ipsi suscipiant, et a
cunctis sibi subiectis populis religiose suscipiendum inviolateque
observandum curent.
-
Verum, quia difficile foret præsentes literas ad
universa christiani orbis loca deferri, illas ad basilicæ Principis
Apostolorum et Cancellariæ Apostolicæ valvas, et in acie Campi Floræ
publicari et affigi; et earumdem literarum exemplis, etiam impressis, et
voluminibus calendarii et martyrologii insertis et præpositis, sive manu
tabellionis publici subscriptis, necnon sigillo personæ in dignitate
ecclesiastica constitutæ obsignatis, eamdem prorsus indubitatam fidem
ubique gentium et locorum haberi præcipimus, quæ originalibus literis
exhibitis omnino haberetur.
-
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam
nostrorum præceptorum, mandatorum, statutorum, voluntatis, probationis,
prohibitionis, sublationis, abolitionis, hortationis et rogationis
infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare
præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli
apostolorum eius se noverit incursurum.
Datum Tusculi, anno Incarnationis dominicæ
MDLXXXI, sexto Kalendas Martii, pontificatus nostri
anno X.
Cae. Glorierius
A. de Alexijs
February 24, 1582
Transcription by Rodolphe Audette.