Psalms
Chapter 1
beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via
peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit
sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur
die ac nocte
et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum
quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur
non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus
propterea non resurgent impii in iudicio neque peccatores in
congregatione iustorum
quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit
Chapter 2
quare turbabuntur gentes et tribus meditabuntur inania
consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter
adversum Dominum et adversum christum eius
disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis laqueos
eorum
habitator caeli ridebit Dominus subsannabit eos
tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit
eos
ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum
suum adnuntiabo Dei praeceptum
Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te
postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et
possessionem tuam terminos terrae
pasces eos in virga ferrea ut vas figuli conteres eos
nunc ergo reges intellegite erudimini iudices terrae
servite Domino in timore et exultate in tremore
adorate pure ne forte irascatur et pereatis de via
cum exarserit post paululum furor eius beati omnes qui
sperant in eum
Chapter 3
canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui
Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt
adversus me
multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper
tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans
caput meum
voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto
suo semper
ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus
sustentavit me
non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine
salvum me fac Deus meus
quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes
impiorum confregisti
Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper
Chapter 4
victori in psalmis canticum David
invocante me exaudi me Deus iustitiae meae in tribulatione
dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam
filii viri usquequo incliti mei ignominiose diligitis
vanitatem quaerentes mendacium semper
et cognoscite quoniam mirabilem reddidit Dominus sanctum
suum Dominus exaudiet cum clamavero ad eum
irascimini et nolite peccare loquimini in cordibus vestris
super cubilia vestra et tacete semper
sacrificate sacrificium iustitiae et fidite in Domino multi
dicunt quis ostendit nobis bonum
leva super nos lucem vultus tui Domine dedisti laetitiam in
corde meo
in tempore frumentum et vinum eorum multiplicata sunt
in pace simul requiescam et dormiam
quia tu Domine specialiter securum habitare fecisti me
Chapter 5
victori pro hereditatibus canticum David
verba mea audi Domine intellege murmur meum
rex meus et Deus meus
quia te deprecor Domine mane audies vocem meam
mane praeparabor ad te et contemplabor quoniam non es deus
volens iniquitatem tu
nec habitabit iuxta te malignus non stabunt iniqui in
conspectu oculorum tuorum
odisti omnes operantes iniquitatem perdes loquentes
mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus
ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in
domum tuam adorabo in templo sancto tuo in timore tuo
Domine deduc me in iustitia tua propter insidiatores meos
dirige ante faciem meam viam tuam
non est enim in ore eorum rectum interiora eorum insidiae
sepulchrum patens guttur eorum linguam suam levificant
condemna eos Deus decidant a consiliis suis iuxta multitudinem scelerum eorum expelle eos quoniam provocaverunt te
et laetentur omnes qui sperant in te in perpetuum laudabunt
et proteges eos et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum
quia tu benedices iusto Domine ut scuto placabilitatis
coronabis eum
Chapter 6
victori in psalmis super octava canticum David
Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias
me
miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine
quoniam conturbata sunt ossa mea
et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo
revertere Domine erue animam meam salva me propter
misericordiam tuam
quoniam non est in morte recordatio tui in inferno quis
confitebitur tibi
laboravi in gemitu meo natare faciam tota nocte lectulum
meum lacrimis meis stratum meum rigabo
caligavit prae amaritudine oculus meus consumptus sum ab
universis hostibus meis
recedite a me omnes qui operamini iniquitatem quia audivit
Dominus vocem fletus mei
audivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam
suscipiet
confundantur et conturbentur vehementer omnes inimici mei
revertantur et confundantur subito
Chapter 7
pro ignoratione David quod cecinit Domino super verbis
Aethiopis filii Iemini
Domine Deus meus in te speravi salva me ab omnibus
persequentibus me et libera me
ne forte capiat ut leo animam meam laceret et non sit qui
eruat
Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus
meis
si reddidi retribuentibus mihi malum et dimisi hostes meos
vacuos
persequatur inimicus animam meam et adprehendat et conculcet
in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem conlocet semper
surge Domine in furore tuo elevare indignans super hostes
meos et consurge ad me iudicio quod mandasti
et congregatio tribuum circumdet te et pro hac in altum
revertere
Dominus iudicabit populos iudica me Domine secundum
iustitiam meam et secundum simplicitatem meam quae est in me
consumatur malum iniquorum et confirmetur iustitia probator
cordis et renum Deus iustus
clipeus meus in Deo qui salvat rectos corde
Deus iudex iustus et fortis comminans tota die
non convertenti gladium suum acuet arcum suum tetendit et
paravit illum
et in ipso praeparavit vasa mortis sagittas suas ad
conburendum operatus est
ecce parturit iniquitatem et concepto dolore peperit
mendacium
lacum aperuit et effodit eum et incidet in interitum quem
operatus est
revertetur dolor suus in caput eius et super verticem eius
iniquitas sua descendet
confitebor Domino secundum iustitiam eius et cantabo nomini
Domini altissimi
Chapter 8
victori pro torcularibus canticum David
Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in
universa terra qui posuisti gloriam tuam super caelos
ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter
adversarios meos ut quiescat inimicus et ultor
videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et
stellas quae fundasti
quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis
quoniam visitas eum
minues eum paulo minus a Deo gloria et decore coronabis eum
dabis ei potestatem super opera manuum tuarum
cuncta posuisti sub pedibus eius oves et armenta omnia
insuper et animalia agri
aves caeli et pisces maris qui pertranseunt semitas ponti
Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in
universa terra
Chapter 9
victori pro morte filii canticum David
confitebor Domino in toto corde meo narrabo omnia mirabilia
tua
laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi
cum ceciderint inimici mei retrorsum et corruerint et
perierint a facie tua
fecisti enim iudicium meum et causam meam sedisti super
solium iudex iustitiae
increpuisti gentes periit impius nomen eorum delisti in
sempiternum et iugiter
conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti
periit memoria eorum cum ipsis
Dominus autem in sempiternum sedebit stabilivit ad
iudicandum solium suum
et ipse iudicat orbem in iustitia iudicat populos in
aequitatibus
et erit Dominus elevatio oppresso elevatio oportuna in
angustia
et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non
dereliquisti quaerentes te Domine
cantate Domino habitatori Sion adnuntiate in populis
commutationes eius
quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est nec oblitus
est clamoris pauperum
misertus est mei Dominus vidit adflictionem meam ex
inimicis meis
qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas
in portis filiae Sion
exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu
quem fecerunt in rete quod absconderant captus est pes eorum
agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum
corruit impius sonitu sempiterno
convertantur impii in infernum omnes gentes quae oblitae
sunt Deum
quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper expectatio
pauperum non peribit in perpetuum
surge Domine non confortetur homo iudicentur gentes ante
faciem tuam
pone Domine terrorem eis sciant gentes homines se esse
semper
quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae
in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae
cogitaverunt
quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus
adplaudens sibi
blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris
sui non requiret
nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae
eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit
loquitur in corde suo non movebor in generatione et
generatione ero sine malo
maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub
lingua eius dolor et iniquitas
sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut
interficiat innocentem
oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in
abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum
et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter
dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam
non respiciet in perpetuum
surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum
quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non
requirat
vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu
tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor
contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius
et non invenies
Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de
terra eius
desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum
audiat auris tua
ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra
superbiat homo de terra
Chapter 10
victori David
in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in
montem ut avis
quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam
super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde
quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est
Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius
oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum
Dominus iustum probat impium autem et diligentem
iniquitatem odit anima eius
pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus
tempestatum pars calicis eorum
quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt
facies eorum
Chapter 11
victori pro octava canticum David
salva Domine quoniam defecit sanctus quoniam inminuti sunt
fideles a filiis hominum
frustra loquuntur unusquisque proximo suo labium subdolum
in corde et corde locuti sunt
disperdat Dominus omnia labia dolosa linguam magniloquam
qui dixerunt linguam nostram roboremus labia nostra
nobiscum sunt quis dominus noster est
propter vastitatem inopum et gemitum pauperum nunc
consurgam dicit Dominus ponam in salutari auxilium eorum
eloquia Domini eloquia munda argentum igne probatum
separatum a terra colatum septuplum
tu Domine custodies ea servabis nos a generatione hac in
aeternum
in circuitu impii ambulabunt cum exaltati fuerint vilissimi
filiorum hominum
Chapter 12
victori canticum David usquequo Domine oblivisceris mei
penitus usquequo abscondes faciem tuam a me
usquequo ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo
per diem
usquequo exaltabitur inimicus meus super me
convertere exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos
ne umquam obdormiam in mortem
nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum hostes
mei exultabunt cum motus fuero
ego autem in misericordia tua confido exultabit cor meum in
salutari tuo cantabo Domino quia reddidit mihi
Chapter 13
victori David dixit stultus in corde suo non est Deus
corrupti sunt et abominabiles facti sunt studiose non est qui faciat bonum
Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videret
si esset intellegens requirens Deum
omnes recesserunt simul conglutinati sunt non est qui
faciat bonum non est usque ad unum
nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui
devorant populum meum ut cibum panis
Dominum non invocaverunt ibi timebunt formidine
quoniam Deus in generatione iusta est consilium pauperum
confudistis quoniam Dominus spes eius est
quis dabit de Sion salutem Israhel quando reduxerit Dominus
captivitatem populi sui exultabit Iacob et laetabitur Israhel
Chapter 14
canticum David Domine quis peregrinabitur in tentorio tuo
et quis habitabit in monte sancto tuo
qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam
loquiturque veritatem in corde suo qui non est facilis in
lingua sua neque fecit amico suo malum et obprobrium non sustinuit super vicino suo
dispicitur oculis eius inprobus timentes autem Dominum
glorificat iurat ut se adfligat et non mutat
pecuniam suam non dedit ad usuram et munera adversum
innoxium non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum
Chapter 15
humilis et simplicis David custodi me Deus quoniam speravi
in te
dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te
sanctis qui in terra sunt et magnificis omnis voluntas mea
in eis
multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non
litabo libamina eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis
Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu possessor
sortis meae
lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis et hereditas
speciosissima mea est
benedicam Domino qui dedit consilium mihi insuper et
noctibus erudierunt me renes mei
proponebam in conspectu meo semper quia a dextris meis est
ne commovear
propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea et
caro mea habitavit confidenter
non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis
sanctum tuum videre corruptionem ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos
Chapter 16
oratio David audi Deus iustum intende deprecationem meam
auribus percipe orationem meam absque labiis mendacii
de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant
aequitates
probasti cor meum visitasti nocte conflasti me et non
invenisti
cogitationes meas transire os meum in opere hominum propter
verbum labiorum tuorum ego observavi vias latronis
sustenta gressus meos in callibus tuis et non labentur
vestigia mea
ego invocavi te quia exaudies me Deus inclina aurem tuam
mihi audi eloquium meum
mirabilem fac misericordiam tuam salvator sperantium
a resistentibus dexterae tuae custodi me quasi pupillam
intus in oculo in umbra alarum tuarum protege me
a facie impiorum vastantium me inimici mei animam meam
circumdederunt
adipe suo concluserunt et ore locuti sunt superbe
incedentes adversum me nunc circumdederunt me oculos suos
posuerunt declinare in terram
similitudo eius quasi leonis desiderantis praedam et quasi
catuli leonis sedentis in absconditis
surge Domine praeveni faciem eius incurva eum salva animam
meam ab impio qui est gladius tuus
a viris manus tuae Domine qui mortui sunt in profundo
quorum pars in vita et quorum de absconditis tuis replesti ventrem qui satiabuntur filiis et dimittent reliquias suas parvulis eorum
ego in iustitia videbo faciem tuam implebor cum
evigilavero similitudine tua
Chapter 17
victori servo Domini David quae locutus est Domino verba
cantici huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul et ait
diligam te Domine fortitudo mea
Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus
fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus
laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli
terruerunt me
funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei
mortis
in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum
clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius
commota est et contremuit terra et fundamenta montium
concussa sunt et conquassata quoniam iratus est
ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans
carbones incensi sunt ab eo
inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti
posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius
tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris
prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et
carbones ignis
et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem
suam grandinem et carbones ignis
et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora
multiplicavit et conturbavit illos
et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt
fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui
misit de alto et accepit me extraxit me de aquis multis
liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui
oderant me quoniam robustiores me erant
praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est
Dominus firmamentum meum
et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei
retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum
munditiam manuum mearum reddidit mihi
quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo
omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius
non amovi a me
et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate
mea
et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et
secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius
cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages
cum electo electus eris et cum perverso pervertes
quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos
humiliabis
quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus
inlustrabis tenebras meas
in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum
Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum
scutum est omnium sperantium in se
quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum
nostrum
Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam
viam meam
coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me
docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum
aereum brachia mea
dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua
confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me
dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei
persequar inimicos meos et adprehendam et non revertar
donec consumam eos
caedam eos et non poterunt surgere cadent sub pedibus meis
accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis
resistentes mihi sub me
inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me
disperdidisti
clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non
exaudiet eos
delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum
platearum proiciam eos
salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput
gentium
populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris
oboediet mihi
filii alieni mentientur mihi filii alieni defluent et
contrahentur in angustiis suis
vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus
salutis meae
Deus qui das vindictas mihi et congregas populos sub me
qui servas me ab inimicis meis
et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me
propterea confitebor tibi in gentibus Domine et nomini tuo
cantabo
magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam
christo suo David et semini eius usque in aeternum
Chapter 18
victori canticum David
caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat
firmamentum
dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam
non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox
eorum
in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis
verba eorum
soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus
procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam
a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad
summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius
lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini
fidele sapientiam praestans parvulis
praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini
lucidum inluminans oculos
timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini
vera iustificata in semet ipsis
desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et
dulciora super mel et favum redundantem
unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus
multus
errores quis intelleget ab occultis munda me
a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint
dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo
sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in
conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus
Chapter 19
victori canticum David
exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen
Dei Iacob
mittat tibi auxilium de sancto et de Sion roboret te
memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue
fiat semper
det tibi secundum cor tuum et omnem voluntatem tuam impleat
laudabimus in salutari tuo et in nomine Dei nostri ducemus
choros
impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc scio quoniam
salvabit Dominus christum suum exaudiet eum de caelo sancto suo in fortitudine salutis dexterae suae
hii in curribus et hii in equis nos autem nominis Domini
Dei nostri recordabimur
ipsi incurvati sunt et ceciderunt nos autem resurreximus et
erecti sumus
Domine salva rex exaudiet nos in die qua invocaverimus
Chapter 20
victori canticum David
Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo
exultabit vehementer
desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum
eius non fraudasti eum semper
quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in
capite eius coronam de lapide pretioso
vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in
saeculum et in aeternum
magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones
super eum
pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum
laetitia apud vultum tuum
quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non
decipietur
inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet
odientes te
pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus
in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis
fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis
hominum
quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus
quod non potuerunt
quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies
eorum
exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus
fortitudines tuas
Chapter 21
victori pro cervo matutino canticum
Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea
verba rugitus mei
Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est
silentium mihi
et tu sancte habitator Laus Israhel
in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti
eos
ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non
sunt confusi
ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et
dispectio plebis
omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent
caput
confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum
tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus
matris meae
in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus
meus es tu
ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam
non est adiutor
circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt
me
aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens
sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea
factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei
aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit
palato meo et in pulverem mortis detraxisti me
circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit
me vinxerunt manus meas et pedes meos
numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in
me
diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum
miserunt sortem
tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium
meum festina
erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam
salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me
narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae
laudabo te
qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob
glorificate eum
et metuite eum universum semen Israhel quoniam non
dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit
apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in
conspectu timentium eum
comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum
quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum
recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines
terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium
quia Domini est regnum et dominabitur gentibus
comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem
eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem
et anima eius ipsi vivet semen serviet ei
narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt
iustitias eius populo qui nascetur quas fecit
Chapter 22
canticum David Dominus pascit me nihil mihi deerit
in pascuis herbarum adclinavit me super aquas refectionis
enutrivit me
animam meam refecit duxit me per semitas iustitiae propter
nomen suum
sed et si ambulavero in valle mortis non timebo malum
quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa consolabuntur me
pones coram me mensam ex adverso hostium meorum inpinguasti
oleo caput meum calix meus inebrians
sed et benignitas et misericordia subsequetur me omnibus
diebus vitae meae et habitabo in domo Domini in longitudine dierum
Chapter 23
David canticum Domini est terra et plenitudo eius orbis et
habitatores eius
quia ipse super maria fundavit eum et super flumina
stabilivit illum
quis ascendet in montem Domini et quis stabit in loco
sancto eius
innocens manibus et mundo corde qui non exaltavit frustra
animam suam et non iuravit dolose
accipiet benedictionem a Domino et iustitiam a Deo salutari
suo
haec generatio quaerentium eum quaerentium faciem tuam
Iacob semper
levate portae capita vestra et elevamini ianuae sempiternae
et ingrediatur rex gloriae
quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus
fortis in proelio
levate portae capita vestra et erigite ianuae sempiternae
et ingrediatur rex gloriae
quis est iste rex gloriae Dominus exercituum ipse est rex
gloriae semper
Chapter 24
David ad te Domine animam meam levabo
Deus meus in te confisus sum ne confundar
ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te
non confundantur
confundantur qui iniqua gerunt frustra vias tuas Domine
ostende mihi semitas tuas doce me
deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator
meus te expectavi tota die
recordare miserationum tuarum Domine et misericordiarum
tuarum quia ex sempiterno sunt
peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne
memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine
bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via
deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam
omnes semitae Domini misericordia et veritas his qui
custodiunt pactum eius et testificationem eius
propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam
grandis est
quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam
elegerit
anima eius in bono commorabitur et semen eius hereditabit
terram
secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis
oculi mei semper ad Dominum quia ipse educet de rete pedes
meos
respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum
ego
tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis
meis educ me
vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia
peccata mea
vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo
oderunt me
custodi animam meam et libera me non confundar quia
speravi in te
simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te
redime Deus Israhelem ex omnibus angustiis suis
Chapter 25
David iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea
ambulavi et in Domino confidens non deficiam
proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum
quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et
ambulabo in veritate tua
non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar
odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo
lavabo in innocentia manus meas et circuibo altare tuum
Domine
ut clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia
tua
Domine dilexi habitaculum domus tuae et locum tabernaculi
gloriae tuae
ne auferas cum peccatoribus animam meam cum viris sanguinum
vitam meam
in quorum manibus scelus est et dextera eorum repleta est
muneribus
ego autem in simplicitate mea gradiar redime me et
miserere mei
pes meus stetit in recto in ecclesiis benedicam Domino
Chapter 26
David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus
fortitudo vitae meae quem formidabo
cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam
hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt
si steterint adversus me castra non timebit cor meum si
surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam
unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini
omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius
abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me
in secreto tabernaculi sui
in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum
super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino
audi Domine vocem meam invocantis miserere mei et exaudi me
tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam
Domine et requiram
ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a
servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus
pater enim meus et mater mea dereliquerunt me Dominus
autem collegit me
ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta
propter insidiatores meos
ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam
surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium
ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium
expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et
sustine Dominum
Chapter 27
David ad te Domine clamabo Fortis meus ne obsurdescas mihi
ne forte tacente te mihi conparer his qui descendunt in lacum
audi Domine deprecationem meam cum clamavero ad te cum
levavero manus meas ad oraculum sanctum tuum
ne trahas me cum impiis et cum operantibus iniquitatem qui
loquuntur pacem cum amicis suis et est malum in corde eorum
da eis secundum opus suum et secundum malum adinventionum
suarum iuxta opus manuum suarum da eis redde retributionem suam illis
quoniam non intellegunt opera Domini et opus manuum eius
destrues eos et non aedificabis
benedictus Dominus qui audivit vocem deprecationis meae
Dominus fortitudo mea et scutum meum in ipso confisum est
cor meum et habui adiutorium gavisum est cor meum et in cantico meo confitebor illi
Dominus fortitudo mea et robur salutarium christi sui est
salva populum tuum et benedic hereditati tuae et pasce eos
et subleva eos usque in sempiternum
Chapter 28
canticum David adferte Domino filios arietum
adferte Domino gloriam et imperium adferte Domino gloriam
nomini eius adorate Dominum in decore sancto
vox Domini super aquas Deus gloriae intonuit Dominus super
aquas multas
vox Domini in fortitudine vox Domini in decore
vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus
cedros Libani
et disperget eas quasi vitulus Libani et Sarion quasi
filius rinocerotis
vox Domini dividens flammas ignis
vox Domini parturire faciens desertum Cades
vox Domini obsetricans cervis et revelans saltus et in
templo eius omnis loquetur gloriam
Dominus diluvium inhabitat et sedebit Dominus rex in
aeternum
Dominus fortitudinem populo suo dabit Dominus benedicet
populo suo in pace
Chapter 29
psalmus cantici pro dedicatione domus David
exaltabo te Domine quoniam salvasti me et non delectasti
inimicos meos super me
Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
Domine eduxisti de inferno animam meam vivificasti me ne
descenderem in lacum
cantate Domino sancti eius et confitemini memoriae
sanctitatis eius
quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione
eius ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus
ego autem dixi in abundantia mea non commovebor in
sempiternum
Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem
abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus
ad Dominum clamabo et Dominum deprecabor
quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in
corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam
audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor
convertisti planctum meum in chorum mihi solvisti saccum
meum et accinxisti me laetitia
ut laudet te gloria et non taceat Domine Deus meus in
sempiternum confitebor tibi
Chapter 30
victori canticum David
in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia
tua salva me
inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in
lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me
quia petra mea et munitio mea tu es et propter nomen tuum
dux meus eris et enutries me
educes me de rete quod absconderunt mihi quia tu fortitudo
mea es
in manu tua commendabo spiritum meum redemisti me Domine
Deus veritatis
odisti custodientes vanitates frustra ego autem in Domino
confisus sum
exultabo et laetabor in misericordia tua quia vidisti
adflictionem meam cognovisti tribulationes animae meae
et non conclusisti me in manibus inimici posuisti in
latitudine pedes meos
miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore
oculus meus anima mea et venter meus
quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in
gemitu infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt
apud omnes hostes meos factus sum obprobrium et vicinis
meis nimis et timor notis meis qui videbant me in plateis fugiebant me
oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum
quasi vas perditum
audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu
cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent
ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu
in manu tua tempora mea libera me de manu inimicorum
meorum et persequentium me
ostende faciem tuam super servum tuum salva me in
misericordia tua
Domine ne confundar quia invocavi te confundantur impii
taceant in inferno
muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra iustum
vetera in superbia et despectione
quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te
operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum
abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri
abscondes eos in umbra a contradictione linguarum
benedictus Dominus qui mirabilem fecit misericordiam suam
mihi in civitate munita
ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu
oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te
diligite Dominum omnes sancti eius fideles servat Dominus
et retribuet his qui satis operantur superbiam
confortamini et roboretur cor vestrum omnes qui expectatis
Dominum
Chapter 31
David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et
absconditum est peccatum
beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est
in spiritu eius dolus
quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die
die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum
in miseria mea cum exardesceret messis iugiter
peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non
abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper
pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens ut cum
inundaverint aquae multae ad illum non accedant
tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans
circumdabis me semper
doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo
de te oculo meo
nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est
intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te
multi dolores impii confidentem autem in Domino
misericordia circumdabit
laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes
recti corde
Chapter 32
laudate iusti Dominum rectos decet laudatio
confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo
cantate ei
cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo
quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide
diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est
terra
verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis
ornatus eorum
congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris
abyssos
timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi
habitatores orbis
quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit
Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit
cogitationes populorum
consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis
eius in generatione et generatione
beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in
hereditatem sibi
de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam
de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores
terrae
fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum
non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis
liberabitur in multiplicatione virtutis
fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non
salvabit
ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes
misericordiam eius
ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame
anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et
clipeus noster est
in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto
eius speravimus
sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus
te
Chapter 33
David quando commutavit os suum coram Abimelech et eiecit
eum et abiit
benedicam Domino in omni tempore semper laus eius in ore
meo
in Domino laetabitur anima mea audiant mites et laetentur
magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius pariter
quaesivi Dominum et exaudivit me et de omnibus angustiis
meis liberavit me
respicite ad eum et confluite et vultus vestri non
confundentur
hic pauper clamavit et Dominus exaudivit de omnibus
tribulationibus salvabit eum
circumdat angelus Domini in gyro timentes eum et eruet eos
gustate et videte quoniam bonus Dominus beatus vir qui
sperat in eo
timete Dominum sancti eius quoniam non est inopia
timentibus eum
leones indiguerunt et esurierunt quaerentibus autem
Dominum non deerit omne bonum
venite filii audite me timorem Domini docebo vos
quis est vir qui velit vitam diligens dies videre bonos
custodi linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur
dolum
recede a malo et fac bonum quaere pacem et persequere eam
oculi Domini ad iustos et aures eius ad clamorem eorum
vultus Domini super facientes malum ut perdat de terra
memoriam eorum
clamaverunt et Dominus exaudivit et ex omnibus
tribulationibus eorum liberavit eos
iuxta est Dominus contritis corde et confractos spiritu
salvabit
multae tribulationes iusti et ex omnibus illis liberabit
eum Dominus
custodit omnia ossa eius unum ex eis non confringetur
interficiet impium malitia et odientes iustum superabuntur
redimet Dominus animam servorum suorum et non peccabunt
omnes sperantes in eo
Chapter 34
David iudica Domine adversarios meos pugna contra pugnantes
me
adprehende scutum et hastam et consurge in auxilium meum
evagina gladium et praeoccupa ex adverso persequentem me
dic animae meae salus tua ego sum
confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam
convertantur retrorsum et confundantur qui cogitant malum mihi
fiant sicut pulvis ante faciem venti et angelus Domini
inpellat
sit via eorum tenebrae et lubricum et angelus Domini
persequatur eos
quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui sine
causa foderunt animae meae
veniat ei calamitas quam ignorat et rete suum quod
abscondit conprehendat eum et cadat in laqueum
anima autem mea exultabit in Domino et laetabitur in salute
sua
omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eruens
inopem a validiore et pauperem et mendicum a violento
surgentes testes iniqui quae nesciebam interrogabant me
reddebant mihi mala pro bono sterilitatem animae meae
ego autem cum infirmarer ab eis induebar cilicio
humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea ad sinum meum revertetur
quasi ad amicum quasi ad fratrem meum sic ambulabam quasi
lugens mater tristis incurvabar
et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur
collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam
scindentes et non tacentes in simulatione verborum
fictorum frendebant contra me dentibus suis
Domine quanta aspicies converte animam meam a
calamitatibus suis a leonibus solitariam meam
confitebor tibi in ecclesia grandi in populo forti laudabo
te
non laetentur super me inimici mei mendaces odientes me
frustra coniventes oculo
non enim pacem loquuntur sed in rapina terrae verba
fraudulenta concinnant
et dilataverunt super me os suum dixerunt va va vidit
oculus noster
vidisti Domine ne taceas Domine ne elongeris a me
consurge et evigila in iudicium meum Deus meus et Domine
in causam meam
iudica me secundum iustitiam meam Domine Deus meus et ne
insultent mihi
ne dicant in corde suo va va va animae nostrae ne dicant
absorbuimus eum
confundantur et revereantur pariter qui laetantur in
adflictione mea induantur confusione et verecundia qui magnificantur super me
laudent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant
semper magnificetur Dominus qui vult pacem servi sui
et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem
tuam
Chapter 35
pro victoria servi Domini David
dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem
Dei ante oculos eius
quia dolose egit adversum eum in oculis suis ut inveniret
iniquitatem eius ad odiendum
verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare
benefacere
iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona
malum non abiciet
Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes
iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus
multa homines et iumenta salvos facies Domine
quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in
umbra alarum tuarum sperabunt
inebriabuntur de pinguidine domus tuae et torrente
deliciarum tuarum potabis eos
quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
adtrahe misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam
rectis corde
ne veniat mihi pes superbiae et manus impiorum non me
commoveat
ibi ceciderunt operantes iniquitatem expulsi sunt et non
potuerunt surgere
Chapter 36
David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris
facientes iniquitatem
quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus
viride arescent
beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et
pascere fide
et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et
ipse faciet
et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut
meridiem
deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum
eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat
he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut
malefacias
quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem
Dominum ipsi hereditabunt terram
vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de
loco eius et non subsistet
mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in
multitudine pacis
zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum
dentibus suis
Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius
heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut
percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via
gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum
confringantur
teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae
quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos
Dominus
ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum
aeterna erit
non confundentur in tempore malo et in diebus famis
saturabuntur
caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut
monocerotes consumentur sicut fumus consumitur
lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem
donat et tribuit
quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et
qui maledicti interibunt
mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet
cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum
eius
nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum
neque semen eius quaerens panem
tota die donat et commodat et semen eius in benedictione
samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno
quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos
suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit
iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super
eam
fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur
iudicium
lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius
sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum
Dominus non derelinquet eum in manu eius et non
condemnabit eum cum iudicatur
coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te
ut possideas terram cum interibunt impii videbis
res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam
virentem
et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est
inventus
sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad
extremum viro pax
iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum
peribit
thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore
tribulationis
et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia
speraverunt in eo
Chapter 37
canticum David in commemoratione
Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo
corripias me
quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus
tua
non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non
est pax ossibus meis a facie peccati mei
quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus
grave adgravatae sunt super me
conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie
insipientiae meae
adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens
ambulabam
quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in
carne mea
evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis
mei
Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus
meus a te non est absconditus
cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea et lux
oculorum meorum etiam ipsa non est mecum
cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt
et vicini mei longe steterunt
et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala
mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur
ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non
aperiebam os meum
et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo
redargutiones
te enim Domine expectabam tu exaudies Domine Deus meus
quia dixi ne forte insultent mihi et cum vacillaverint
pedes mei super me magnificentur
quia ego ad plagas paratus et dolor meus contra me est
semper
quia iniquitatem meam adnuntio sollicitus ero pro peccato
meo
inimici autem mei viventes confortati sunt et multiplicati
sunt odientes me mendaciter
et qui reddunt malum pro bono adversabantur mihi quia
sequebar bonum
ne derelinquas me Domine Deus meus ne elongeris a me
festina in auxilium meum Domine salutis meae
Chapter 38
pro victoria Idithun canticum David
dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam
os meum silentio donec est impius contra me
obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus
est
incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus
sum igni
locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et
mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit
ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in
conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper
tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur
congregat et ignorat cui dimittat ea
nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es
ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto
ne ponas me
obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti
tolle a me plagas tuas
a contentione manus tuae ego consumptus sum in
increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper
audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad
lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei
parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam
Chapter 39
pro victoria David canticum
expectans expectavi Dominum et inclinatus est ad me
et audivit clamorem meum et eduxit me de lacu famoso de
luto caeni et statuit super petram pedes meos stabilivit gressus meos
et dedit in ore meo canticum novum laudem Deo nostro
videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino
beatus vir qui posuit Dominum confidentiam suam et non est
aversus ad superbias pompasque mendacii
multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et
cogitationes tuas pro nobis non invenio ordinem coram te si narrare voluero et numerare plura sunt quam ut narrari queant
victima et oblatione non indiges aures fodisti mihi
holocaustum et pro peccato non petisti
tunc dixi ecce venio in volumine libri scriptum est de me
ut facerem placitum tibi Deus meus volui et legem tuam in
medio ventris mei
adnuntiavi iustum in ecclesia multa ecce labia mea non
prohibebo Domine tu nosti
iustitiam tuam non abscondi in medio cordis mei fidem tuam
et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam in ecclesia multa
tu Domine non prohibebis misericordias tuas a me
misericordia tua et veritas iugiter servabunt me
circumdederunt enim me mala quorum non est numerus
conprehenderunt me iniquitates meae et non potui videre plures factae sunt quam capilli capitis mei et cor meum dereliquit me
placeat tibi Domine ut liberes me Domine ad adiuvandum me
festina
confundantur et revereantur simul quaerentes animam meam
ut auferant eam convertantur retrorsum et confundantur qui volunt mala mihi
pereant post confusionem suam qui dicunt mihi va va
gaudeant et laetentur in te qui quaerunt te dicant iugiter
magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum
ego autem sum egens et pauper Dominus sollicitus erit pro
me auxilium meum et salutare meum tu Deus meus ne moreris
Chapter 40
pro victoria canticum David
beatus qui cogitat de paupere in die mala salvabit eum
Dominus
Dominus custodiet eum et vivificabit eum et beatus erit in
terra et non tradet eum animae inimicorum suorum
Dominus confortabit eum in lecto infirmitatis totum stratum
eius vertisti in aegrotatione sua
ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam
peccavi tibi
inimici mei loquentur malum mihi quando morietur et periet
nomen eius
et si venerit ut visitet vana loquetur cor eius congregabit
iniquitatem sibi et egrediens foras detrahet
simul adversum me murmurabant omnes odientes me contra
cogitabant malum mihi
verbum diabuli infundebant sibi qui dormivit non addet ut
resurgat
sed et homo pacificus meus in quo habui fiduciam qui
manducabat panem meum levavit contra me plantam
tu autem Domine miserere mei et leva me ut reddam eis
in hoc cognovi quod velis me quia non insultavit inimicus
meus mihi
ego autem in simplicitate mea adiutus sum a te et statues
me ante faciem tuam in perpetuum
benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in
saeculum amen amen
Chapter 41
pro victoria doctissimi filiorum Core
sicut areola praeparata ad inrigationes aquarum sic anima
mea praeparata est ad te Deus
sitivit anima mea Deum fortem viventem quando veniam et
parebo ante faciem tuam
fuerunt mihi lacrimae meae panis per diem ac noctem cum
diceretur mihi tota die ubi est Deus tuus
horum recordatus sum et effudi in me animam meam quia
veniam ad umbraculum tacebo usque ad domum Dei in voce laudis et confessionis multitudinis festa celebrantis
quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum
quia adhuc confitebor ei salutaribus vultus eius
Deus meus in memet ipso anima mea incurvatur propterea
recordabor tui de terra Iordanis et Hermoniim de monte minimo
abyssus abyssum vocat in voce cataractarum tuarum omnes
gurgites tui et fluctus tui super me transierunt
per diem mandavit Dominus misericordiam suam et in nocte
canticum eius mecum oratio Deo vitae meae
dicam Deo petra mea quare oblitus es mei quare tristis
incedo adfligente inimico
cum me interficerent in ossibus meis exprobraverunt mihi
hostes mei dicentes tota die ubi est Deus tuus
quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum
quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo
Chapter 42
iudica me Deus et discerne causam meam a gente non sancta a
viro doloso et iniquo salva me
tu enim Deus fortitudo mea quare proiecisti me quare
tristis incedo adfligente inimico
mitte lucem tuam et veritatem tuam ipsae ducent me et
introducent ad montem sanctum tuum et ad tabernaculum tuum
et introibo ad altare tuum ad Deum laetitiae et
exultationis meae et confitebor tibi in cithara Deus Deus meus
quare incurvaris anima mea et quare conturbas me expecta
Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo
Chapter 43
pro victoria filiorum Core eruditionis
Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt
nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis
tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti
populos et emisisti eos
non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium
eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibi
tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob
in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo
conculcabimus adversarios nostros
non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit
me
quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant
nos confudisti
in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum
confitebimur semper
verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in
exercitibus nostris
vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt
nos
dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus
dispersisti nos
vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit
commutatio eorum
posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et
inrisum his qui erant in circuitu nostro
posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis
in tribubus
tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae
cooperuit me
a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et
ultoris
omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec
mentiti fuimus in pacto tuo
non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt
gressus nostri a semita tua
quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos
umbra mortis
si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus
nostras ad deum alienum
numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit
cogitationes cordis quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis
consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos
in sempiternum
quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et
angustias nostras
quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit
terrae venter noster
surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam
tuam
Chapter 44
victori pro liliis filiorum Core eruditionis canticum
amantissimi
eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi
lingua mea stilus scribae velocis
decore pulchrior es filiis hominum effusa est gratia in
labiis tuis propterea benedixit tibi Deus in aeternum
accingere gladio tuo super femur fortissime
gloria tua et decore tuo decore tuo prospere ascende
propter veritatem et mansuetudinem iustitiae et docebit te terribilia dextera tua
sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde
inimicorum regis
thronus tuus Deus in saeculum et in aeternum sceptrum
aequitatis sceptrum regni tui
dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit
te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis
zmyrna et stacte et cassia in cunctis vestimentis tuis de
domibus eburneis quibus laetificaverunt te
filiae regum in honore tuo stetit coniux in dextera tua in
diademate aureo
audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere
populi tui et domus patris tui
et concupiscet rex decorem tuum quia ipse est dominus tuus
et adora eum
et o filia fortissimi in muneribus faciem tuam
deprecabuntur divites populi
omnis gloria filiae regis intrinsecus fasceis aureis
vestita est
in scutulatis ducetur ad regem virgines sequentur eam
amicae eius ducentur illuc
ducentur in laetitiis et exultatione ingredientur thalamum
regis
pro patribus tuis erunt filii tibi pones eos principes in
universa terra
recordabor nominis tui in omni generatione et generatione
propterea populi confitebuntur tibi in saeculum et in aeternum
Chapter 45
victori filiorum Core pro iuventutibus canticum
Deus nostra spes et fortitudo auxilium in tribulationibus
inventus es validum
ideo non timebimus cum fuerit translata terra et concussi
montes in corde maris
sonantibus et intumescentibus gurgitibus eius et agitatis
montibus in potentia eius semper
fluminis divisiones laetificant civitatem Dei sanctum
tabernaculum Altissimi
Dominus in medio eius non commovebitur auxiliabitur ei Deus
in ipso ortu matutino
conturbatae sunt gentes concussa sunt regna dedit vocem
suam prostrata est terra
Dominus exercituum nobiscum protector noster Deus Iacob
semper
venite et videte opera Domini quantas posuerit solitudines
in terra
conpescuit bella usque ad extremum terrae arcum confringet
et concidet hastam plaustra conburet igni
cessate et cognoscite quoniam ego sum Deus exaltabor in
gentibus exaltabor in terra
Dominus exercituum nobiscum fortitudo nostra Deus Iacob
semper
Chapter 46
victori filiorum Core canticum
omnes populi plaudite manibus iubilate Deo in voce laudis
quoniam Dominus altissimus terribilis rex magnus super
omnem terram
congregavit populos subter nos et tribus sub pedibus
nostris
elegit nobis hereditatem nostram gloriam Iacob quam dilexit
semper
ascendit Deus in iubilo Deus in voce bucinae
canite Deo canite canite regi nostro canite
quia rex universae terrae Deus canite erudite
regnavit Deus super gentes Deus sedet super thronum sanctum
suum
principes populorum congregati sunt populus Dei Abraham
quoniam Dei scuta terrae vehementer elevata sunt
Chapter 47
canticum psalmi filiorum Core
magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri
in monte sancto suo
specioso germini gaudio universae terrae monti Sion
lateribus aquilonis civitatulae regis magni
Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando
quia ecce reges congregati sunt venerunt simul
ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati
sunt
horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis
in vento uredinis confringes naves maris
sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in
civitate Dei nostri Deus fundavit eam usque in aeternum semper
aestimavimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui
secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum
terrae iustitia repleta est dextera tua
laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia
tua
circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius
ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut
narretis in generatione novissima
quia ipse Deus Deus noster in saeculum et in perpetuum
ipse erit dux noster in morte
Chapter 48
victori filiorum Core canticum
audite hoc omnes populi auribus percipite universi
habitatores occidentis
tam filii Adam quam filii singulorum simul dives et pauper
os meum loquitur sapientias et meditatio cordis mei
prudentias
inclino ad parabulam aurem meam aperiam in cithara enigma
meum
quare timebo in diebus mali iniquitas calcanei mei
circumdabit me
qui fiduciam habent in fortitudine sua et in multitudine
divitiarum suarum superbiunt
fratrem redimens non redimet vir nec dabit Deo
propitiationem pro eo
neque pretium redemptionis animae eorum sed quiescet in
saeculo
et vivet ultra in sempiternum
et non videbit interitum cum viderit sapientes morientes
simul insipiens et indoctus peribunt et derelinquent alienis divitias suas
interiora sua domus suas in saeculo tabernacula sua in
generatione et generatione vocaverunt nominibus suis terras suas
et homo in honore non commorabitur adsimilatus est
iumentis et exaequatus est
haec est via insipientiae eorum et post eos iuxta os eorum
current semper
quasi grex in inferno positi sunt mors pascet eos et
subicient eos recti in matutino et figura eorum conteretur in inferno post habitaculum suum
verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum
adsumpserit me semper
noli timere cum ditatus fuerit vir cum multiplicata fuerit
gloria domus eius
neque enim moriens tollet omnia nec descendet post eum
gloria eius
quia animae suae in vita sua benedicet laudabunt inquient
te cum benefeceris tibi
intrabit usque ad generationes patrum suorum usque ad
finem non videbunt lucem
homo cum in honore esset non intellexit conparavit se
iumentis et silebitur
Chapter 49
canticum Asaph fortis Deus Dominus locutus est et vocavit
terram ab ortu solis usque ad occasum eius
de Sion perfecta decore Deus apparuit
veniet Deus noster et non tacebit ignis coram eo vorabit et
in circuitu eius tempestas valida
vocabit caelum desursum et terram ut iudicet populum suum
congregate mihi sanctos meos qui feriunt pactum meum in
sacrificio
et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quia Deus iudex est
semper
audi popule meus et loquar Israhel et contestabor te Deus
Deus tuus ego sum
non propter victimas tuas arguam te et holocaustomata tua
coram me sunt semper
non accipiam de domo tua vitulum neque de gregibus tuis
hircos
mea sunt enim omnia animalia silvarum pecudes in montibus
milium
scio omnes aves montium et universitas agri mecum est
si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis et
plenitudo eius
numquid comedam carnem taurorum aut sanguinem hircorum
bibam
immola Deo laudem et redde Altissimo vota tua
et invoca me in die tribulationis liberabo te et
glorificabis me
impio autem dixit Deus quid tibi est cum narratione
praeceptorum meorum et ut adsumas pactum meum in ore tuo
qui odisti disciplinam et proiecisti verba mea post te
si videbas furem consentiebas ei et cum adulteris erat
pars tua
os tuum dimisisti ad malitiam et lingua tua concinnavit
dolum
sedens adversum fratrem tuum loquebaris et adversum filium
matris tuae fabricabaris obprobrium
haec fecisti et tacui existimasti futurum me similem tui
arguam te et proponam te ante oculos tuos
intellegite hoc qui obliviscimini Deum ne forte capiam et
non sit qui liberet
qui immolat confessionem glorificat me et qui ordinate
ambulat ostendam ei salutare Dei
Chapter 50
victori canticum David
cum venisset ad eum Nathan propheta quando ingressus est ad
Bethsabee
miserere mei Deus secundum misericordiam tuam iuxta
multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas
multum lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me
quoniam iniquitates meas ego novi et peccatum meum contra
me est semper
tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in
sermonibus tuis et vincas cum iudicaveris
ecce in iniquitate conceptus sum et in peccato peperit me
mater mea
ecce enim veritatem diligis absconditum et arcanum
sapientiae manifestasti mihi
asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem
dealbabor
auditum mihi facies gaudium et laetitiam ut exultent ossa
quae confregisti
absconde faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates
meas dele
cor mundum crea mihi Deus et spiritum stabilem renova in
visceribus meis
ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne
auferas a me
redde mihi laetitiam Iesu tui et spiritu potenti confirma
me
docebo iniquos vias tuas et peccatores ad te revertentur
libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae laudabit
lingua mea iustitiam tuam
Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem
tuam
non enim vis ut victimam feriam nec holocaustum tibi
placet
sacrificium Dei spiritus contribulatus cor contritum et
humiliatum Deus non dispicies
benefac Domine in voluntate tua Sion et aedificentur muri
Hierusalem
tunc suscipies sacrificium iustitiae oblationes et
holocausta tunc inponent super altare tuum vitulos
Chapter 51
victori ab erudito David
cum venisset Doec Idumeus et adnuntiasset Saul dicens ei
venit David in domum Achimelech
quid gloriaris in malitia potens misericordia Dei tota est
die
insidias cogitat lingua tua quasi novacula acuta faciens
dolum
dilexisti malum magis quam bonum mendacium magis quam loqui
iustitiam semper
dilexisti omnia verba ad devorandum lingua dolosa
sed Deus destruet te in sempiternum terrebit et evellet te
de tabernaculo et eradicabit te de terra viventium semper
videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt
ecce vir qui non posuit Deum fortitudinem suam sed speravit
in multitudine divitiarum suarum confortatus est in insidiis suis
ego sicut oliva virens in domo Dei speravi in misericordia
Dei in saeculum sempiternum
confitebor tibi in saeculo quoniam fecisti et expectabo
nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum
Chapter 52
victori per chorum eruditi David dixit stultus in corde suo
non est Deus
corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitate non
est qui faciat bonum
Deus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si
esset intellegens requirens Deum
omnes aversi sunt pariter adheserunt non est qui faciat
bonum non est usque ad unum
numquid non cognoverunt qui operantur iniquitatem qui
comedunt populum meum ut cibum panis
Deum non invocaverunt ibi timuerunt timore ubi non est
timor quoniam Deus dispersit ossa circumdantium te confunderis quia Deus proiecit eos
quis dabit ex Sion salutare Israhel cum reduxerit Deus
captivitatem populi sui exultabit Iacob laetabitur Israhel
Chapter 53
victori in psalmis eruditi David
quando venerunt Ziphei et dixerunt Saul nonne David
absconditus est apud nos
Deus in nomine tuo salva me et in fortitudine tua ulciscere
me
Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei
quia alieni insurrexerunt adversus me et fortes quaesierunt
animam meam et non posuerunt Deum in conspectu suo semper
ecce Deus auxiliatur mihi Dominus sustentans animam meam
reddet malum insidiatoribus meis in veritate tua disperde
eos
voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine
quoniam bonum est
quoniam ex omni tribulatione liberavit me et inimicos meos
dispexit oculus meus
Chapter 54
victori in psalmis eruditi David
exaudi Deus orationem meam et ne dispicias deprecationem
meam
adtende mihi et exaudi me humiliatus sum in meditatione mea
et conturbatus
a voce inimici a facie persequentis impii quoniam
proiecerunt super me iniquitatem et in furore adversabantur mihi
cor meum doluit in vitalibus meis et terrores mortis
ceciderunt super me
timor et tremor venit super me et operuit me caligo
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et
requiescam
ut procul abeam et commorer in deserto semper
festinabo ut salver ab spiritu tempestatis et turbinis
praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi
iniquitatem et contradictionem in civitate
die et nocte circumeuntes muros eius scelus et dolorem in
medio eius
insidiae in vitalibus eius et non recedet de plateis eius
damnum et fraudulentia
non enim inimicus exprobravit mihi ut sustineam neque is
qui me oderat super me magnificatus est ut abscondar ab eo
sed tu homo unianimis meus dux meus et notus meus
qui simul habuimus dulce secretum in domo Dei ambulavimus
in terrore
veniat mors super eos descendant in infernum viventes quia
nequitiae in congregatione eorum et in medio eorum
ego ad Deum clamabo et Dominus salvabit me
vespere et mane et meridie eloquar et resonabo et exaudiet
vocem meam
redimet in pace animam meam ab adpropinquantibus mihi
multi enim fuerunt adversum me
exaudiet Deus et humiliabit eos qui iudex est ab initio
semper non enim mutantur neque timent Deum
extendit manum suam ad pacifica sua contaminabit pactum
suum
nitidius butyro os eius pugnat autem cor illius molliores
sermones eius oleo cum sint lanceae
proice super Dominum caritatem tuam et ipse enutriet te
non dabit in aeternum fluctuationem iusto
tu autem Deus deduces eos in puteum interitus viri
sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem fiduciam habeo tui
Chapter 55
victori pro columba muta eo quod procul abierit David
humilis et simplex quando tenuerunt eum Palestini in Geth
miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die
pugnans tribulavit me
conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui
pugnant contra me Altissime
quacumque die territus fuero ego in te confidam
in Deo laudavi verbum in Deo speravi non timebo quid faciat
caro mihi
tota die sermonibus me adfligebant contra me omnes
cogitationes eorum in malum
congregabuntur abscondite plantas meas observabunt
expectantes animam meam
quia nullus est salvus in eis in furore populos detrahet
Deus
secretiora mea numerasti pone lacrimam meam in conspectu
tuo sed non in narratione tua
tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die
invocavero hoc scio quia Deus meus es
in Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem in Deo
speravi non timebo quid faciat homo mihi
in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi
quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu
ut ambulem coram Deo in luce viventium
Chapter 56
pro victoria ut non disperdas David humilem et simplicem
quando fugit a facie Saul in spelunca
miserere mei Deus miserere mei quoniam in te sperat anima
mea in umbra alarum tuarum sperabo donec transeant insidiae
invocabo Deum altissimum Deum ultorem meum
mittet de caelo et salvabit me exprobrabit conculcantibus
me semper mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam
anima mea in medio leonum dormivit ferocientium filii
hominum dentes eorum lancea et sagittae et lingua eorum gladius acutus
exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua
rete paraverunt gressibus meis ad incurvandam animam meam
foderunt ante me foveam ceciderunt in medium eius semper
paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam
surge gloria mea surge psalterium et cithara surgam mane
confitebor tibi in populis Domine cantabo tibi in gentibus
quia magna usque ad caelos misericordia tua et usque ad
nubes veritas tua
exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua
Chapter 57
victori ut non disperdas David humilem et simplicem
si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii
hominum
etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis
manus vestras adpendite
alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero
loquentes mendacium
furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi
obturantis aurem suam
ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris
incantationes callidas
Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum
confringe Domine
dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum
donec conterantur
quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum
mulieris quod non vidit solem
antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes
quasi in ira tempestas rapiet eas
laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit
in sanguinem impii
et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus
iudicans in terra
Chapter 58
victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando
misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum
erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi
protege me
libera me ab operariis iniquitatis et a viris sanguinum
salva me
quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum
me fortissimi
absque iniquitate mea et absque peccato meo Domine non egi
inique et illi currunt et praeparantur
surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus
exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem semper
revertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant
civitatem
ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo
audiat
tu autem Domine deridebis eos subsannabis omnes gentes
fortitudinem meam ad te servabo quoniam tu Deus elevator
meus
Dei mei misericordia praeveniet me
Deus ostendit mihi in insidiatoribus meis ne occidas eos
ne forte obliviscantur populi mei disperge eos in fortitudine tua et destrue eos protector noster Domine
in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et
capiantur in superbia sua maledictionem et mendacium narrantes
consume in furore consume ut non subsistant et sciant
quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae semper
et convertantur ad vesperam et latrent ut canis et
circumeant civitatem
ipsi vagabuntur ut comedant et cum saturati non fuerint
murmurabunt
ego autem cantabo imperium tuum et laudabo mane
misericordiam tuam quoniam factus es fortitudo mea et refugium in die tribulationis meae
tibi cantabo quoniam Deus adiutor meus fortitudo mea Deus
misericordia mea
Chapter 59
victori pro liliis testimonium humilis et perfecti David ad
docendum
quando pugnavit adversum Syriam Mesopotamiae et adversum
Syriam Suba et reversus est Ioab et percussit Edom in valle Salinarum duodecim milia
Deus proiecisti nos et scidisti iratus convertisti nos
commovisti terram et disrupisti eam sana contritiones eius
quoniam commota est
ostendisti populo tuo duritiam potasti nos vino consopiente
dedisti timentibus te signum ut fugerent a facie arcus
semper ut liberentur amici tui
salva dextera tua et exaudi me
Deus locutus est in sanctuario suo laetabor dividam Sicimam
et vallem Soccoth dimetiar
meus est Galaad et meus Manasse et Efraim fortitudo capitis
mei Iudas legifer meus
Moab olla lavacri mei super Idumeam incedam calciamento
meo mihi Palestina foederata est
quis deducet me ad civitatem munitam quis deducet me usque
ad Idumeam
nonne tu Deus qui proiecisti nos et non egredieris Deus in
exercitibus nostris
da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab
homine
in Deo faciemus virtutem et ipse conculcabit tribulantes
nos
Chapter 60
victori in psalmis David
exaudi Deus laudationem meam intende orationi meae
de novissimo terrae ad te clamabo cum triste fuerit cor
meum cum fortis elevabitur adversum me tu eris ductor meus
fuisti spes mea turris munitissima a facie inimici
habitabo in tabernaculo tuo iugiter sperabo in protectione
alarum tuarum semper
tu enim Deus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem
timentibus nomen tuum
dies super dies regis adicies annos eius donec est
generatio et generatio
sedebit semper ante faciem Dei misericordia et veritas
servabunt eum
sic canam nomini tuo iugiter reddens vota mea per singulos
dies
Chapter 61
victori per Idithun canticum David
attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea
attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non
commovebor amplius
usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi
murus inclinus et maceria corruens
partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in
mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper
verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio
mea
ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non
timebo
in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae
salus mea in Deo
sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor
vestrum Deus spes nostra est semper
verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in
stateris dolosis fraudulenter agunt simul
nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini
divitiae si fluxerint ne adponatis cor
unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei
est
et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique
secundum opus suum
Chapter 62
canticum David cum esset in deserto Iuda
Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te
anima mea desideravit te caro mea
in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto
apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam
melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea
laudabunt te
sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus
meas
quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis
laudantibus canet os meum
recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor
tibi
quia fuisti auxilium meum in umbra alarum tuarum laudabo
adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in
extrema terrae
congregentur in manus gladii pars vulpium erunt
rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in
eo quia obstruetur os loquentium mendacium
Chapter 63
victori canticum David
audi Deus vocem meam loquentis a timore inimici serva vitam
meam
absconde me a consilio malignorum a tumultu operantium
iniquitatem
qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt
sagittam suam verbum amarissimum
ut sagittarent in absconditis simplicem
subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi
sermonem pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos
scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio
cogitationibus singulorum et corde profundo
sagittabit ergo eos Deus iaculo repentino inferentur plagae
eorum
et corruent in semet ipsos linguis suis fugient omnes qui
viderint eos
et timebunt omnes homines et adnuntiabunt opus Dei et
opera eius intellegent
laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et
exultabunt omnes recti corde
Chapter 64
victori carmen David cantici
tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum
exaudi orationem donec ad te omnis caro veniat
verba iniquitatum praevaluerunt adversum me sceleribus
nostris tu propitiaberis
beatus quem elegeris et susceperis habitabit enim in atriis
tuis replebimur bonis domus tuae sanctificatione templi tui
terribilis in iustitia exaudi nos Deus salvator noster
confidentia omnium finium terrae et maris longinqui
praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine
conpescens sonitum maris fremitum fluctuum eius et
multitudinem gentium
et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis egressus
matutinos et vespere laudantes facies
visita terram et inriga eam ubertate dita eam rivus Dei
plenus aqua praeparabis frumentum eorum quia sic fundasti eam
sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga
eam et germini eius benedic
volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt
pinguidine
pinguescent pascua deserti et exultatione colles
accingentur
vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento
coaequabuntur et canent
Chapter 65
victori canticum psalmi iubilate Deo omnis terra
cantate gloriam nomini eius date gloriam laudi eius
dicite Deo quam terribile opus tuum in multitudine
fortitudinis tuae mentientur tibi inimici tui
omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini tuo
semper
venite et videte opera Dei terribilia consilia super filiis
hominum
convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi
laetabimur in eo
qui dominatur in fortitudine sua saeculo oculi eius gentes
aspiciunt qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis semper
benedicite populi Deo nostro et auditam facite vocem laudis
eius
qui posuit animam nostram in vitam et non dedit in
commotione pedes nostros
probasti enim nos Deus igne nos conflasti sicut conflatur
argentum
introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem in dorso
nostro
inposuisti homines super caput nostrum transivimus per
ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium
ingrediar domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea
quae promiserunt tibi labia mea et locutum est os meum cum
tribularer
holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum
faciam boves cum hircis semper
venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta
fecerit animae meae
ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua mea
iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat Dominus
ideo exaudivit Deus et adtendit vocem deprecationis meae
benedictus Deus qui non abstulit orationem meam et
misericordiam suam a me
Chapter 66
victori in psalmis canticum carminis
Deus misereatur nostri et benedicat nobis inlustret faciem
suam super nos semper
ut nota fiat in terra via tua in universis gentibus salus
tua
confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi
omnes
laetentur et laudent gentes quoniam iudicas populos in
aequitate et gentium quae in terra sunt ductor es sempiternus
confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi
omnes
terra dedit germen suum benedicat nobis Deus Deus noster
benedicat nobis Deus et timeant eum omnes fines terrae
Chapter 67
victori David psalmus cantici
exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui
oderunt eum a facie eius
sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie
ignis pereant impii a facie Dei
iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant
in laetitia
cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti
per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo
patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo
sancto suo
Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in
fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus
Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per
desertum semper
terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus
hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel
pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam
laborantem tu confortasti
animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate
tua pauperi Deus
Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis
plurimae
reges exercituum foederabuntur foederabuntur et
pulchritudo domus dividet spolia
si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae
deargentatae et posteriora eius in virore auri
cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est
in Selmon
mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis
quare contenditis montes excelsi adversum montem quem
dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper
currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis
in Sina in sancto
ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem
accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum
benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus
salutis nostrae semper
Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus
verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum
verticem crinis ambulantis in delictis suis
dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis
maris
ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex
inimicis a temet ipso
viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in
sancto
praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in
medio puellarum tympanistriarum
in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel
ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in
purpura sua principes Zabulon principes Nepthali
praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc
quod operatus es nobis
de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges
munera
increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis
populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt
offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare
manus Deo
regna terrae cantate Deo canite Domino semper
qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit
voci suae vocem fortitudinis
date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et
fortitudo eius in caelis
terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit
fortitudinem et robur populo benedictus Deus
Chapter 68
victori pro liliis David
salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam
infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni
in profundum aquarum et flumen operuit me
laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt
oculi mei expectantes Deum meum
multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me
gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam
Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt
abscondita
non confundantur in me qui expectant te Domine Deus
exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel
quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem
meam
alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis
matris meae
quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium
exprobrantium tibi cecidit super me
et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria
mihi
et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in
parabulam
contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant
bibentes vinum
mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est
Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui
erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui
oderunt me et de profundis aquis
ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum
et non coronet super me puteus os suum
exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua
secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me
et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor
cito exaudi me
accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos
libera me
tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam
meam
coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor
meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni
et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me
aceto
sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones
ad corruendum
contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum
semper incurva
effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui
conprehendat eos
fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non
sit qui habitet
quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut
adfligerent vulneratos tuos narrabant
da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in
iustitia tua
deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur
ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me
laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in
confessione
et placebit Domino super vitulum novellum cornua
efferentem et ungulas
videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet
anima vestra
quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non
dispexit
laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in
eis
quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et
habitabunt ibi et possidebunt eam
et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt
nomen eius habitabunt in ea
Chapter 69
victori David ad recordandum
Deus ut liberes me Domine ut auxilieris mihi festina
confundantur et erubescant qui quaerunt animam meam
convertantur retrorsum et erubescant qui volunt malum mihi
revertantur ad vestigium confusionis suae qui dicunt va va
gaudeant et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant
semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum
ego autem egenus et pauper Deus festina pro me auxilium
meum et salvator meus tu Domine ne moreris
Chapter 70
in te Domine speravi ne confundar in aeternum
iustitia tua erue me et libera inclina ad me aurem tuam et
salva me
esto mihi robustum habitaculum ut ingrediar iugiter
praecepisti ut salvares me quia petra mea et fortitudo mea es tu
Deus meus salva me de manu impii de manu iniqui et nocentis
quia tu es expectatio mea Deus Domine fiducia mea ab
adulescentia mea
a te sustentatus sum ex utero de ventre matris meae tu es
protector meus in te laus mea semper
quasi portentum factus sum multis et tu spes mea fortissima
impleatur os meum laude tua tota die magnitudine tua
ne proicias me in tempore senectutis cum defecerit
fortitudo mea ne derelinquas me
quia dixerunt inimici mei mihi et qui observabant animam
meam inierunt consilium pariter
dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite
eum quia non est qui eruat
Deus ne elongeris a me Deus meus ad auxiliandum mihi
festina
confundantur et consumantur adversarii animae meae
operiantur obprobrio et confusione qui quaerunt malum mihi
ego autem iugiter expectabo et adiciam super omnes
laudationes tuas
os meum narrabit iustitiam tuam tota die salutare tuum
quia non cognovi litteraturas
ingrediar in fortitudine Domini Dei recordabor iustitiae
tuae solius
Deus docuisti me ab adulescentia mea et usque nunc
adnuntiabo mirabilia tua
insuper et usque ad senectutem et canos Deus ne
derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi cunctisque qui venturi sunt fortitudines tuas
et iustitiam tuam Deus usque in excelsum quanta fecisti
magnalia Deus quis similis tibi
qui ostendisti mihi tribulationes plurimas et adflictiones
conversus vivificabis nos et de abyssis terrae rursum educes nos
multiplicabis magnitudinem meam et conversus consolaberis
me
ego autem confitebor tibi in vasis psalterii veritatem
tuam Deus meus cantabo tibi in cithara Sancte Israhel
laudabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam
redemisti
insuper et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam
quia confusi sunt et dehonestati quaerentes malum mihi
Chapter 71
Salomonis
Deus iudicium regi da et iustitiam tuam filio regis
iudicabit populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio
adsument montes pacem populo et colles iustitiam
iudicabit pauperes populi salvabit filios pauperis et
confringet calumniatorem
et timebunt te quamdiu erit sol et ultra lunam in
generatione generationum
descendet ut pluvia super vellus ut stillae inrorantes
terram
germinabit in diebus eius iustitia et multitudo pacis donec
non sit luna
et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad
terminos terrae
ante eum procident Aethiopes et inimici eius pulverem
lingent
reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabiae et
Saba tributum conferent
et adorabunt eum omnes reges universae nationes servient
ei
quia eruet pauperem a potente et inopem cui non est
adiutor
parcet inopi et pauperi et animas pauperum salvabit
ab usura et iniquitate redimet animam eorum et pretiosus
erit sanguis eorum coram oculis eius
et vivet et dabitur ei de auro Saba et orabunt de eo
iugiter tota die benedicent ei
erit memorabile triticum in terra in capite montium
elevabitur sicut Libani fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae
erit nomen eius in aeternum ultra solem perseverabit nomen
eius et benedicentur in eo omnes gentes et beatificabunt eum
benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia
solus
et benedictum nomen gloriae eius in sempiternum et
implebitur gloria eius universa terra amen amen
conpletae sunt orationes David filii Iesse
Chapter 72
canticum Asaph attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo
sunt corde
mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt
gressus mei
quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns
quod non recogitaverint de morte sua et firma sint
vestibula eorum
in labore hominum non sunt et cum hominibus non
flagellabuntur
ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem
sibi
processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt
cogitationes cordis
inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso
loquentes
posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in
terra
propterea convertetur populus eius hic et quis plenus
invenietur in eis
et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in
Excelso
ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt
divitias
ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia
manus meas
et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis
dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum
reliqui
et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis
donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo
eorum
verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad
interitum
quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt
quasi non sint
quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem
eorum ad nihilum rediges
quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis
fumigans
et ego insipiens et nescius
quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum
et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces
me et postea in gloria suscipies me
quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra
consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et
pars mea Deus in aeternum
quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem
fornicantem a te
mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo
spem meam ut narrem omnes adnuntiationes tuas
Chapter 73
eruditionis Asaph ut quid Deus reppulisti in finem fumavit
furor tuus in gregem pascuae tuae
recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et
redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti
sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia
mala egit inimicus in sanctuario
fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa
sua in tropeum
manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures
et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis
deraserunt
miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram
contaminaverunt habitaculum nominis tui
dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt
omnes sollemnitates Dei in terra
signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est
nobiscum qui sciat usquequo
usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit
inimicus nomen tuum in finem
quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium
sinum tuum consume
Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio
terrae
tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita
draconum in aquis
tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam
populo Aethiopum
tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina
fortia
tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et
solem
tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu
plasmasti
memento huius inimicus exprobravit Domino et populus
insipiens blasphemavit nomen tuum
ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum
tuorum ne obliviscaris in perpetuum
respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae
habitationes iniquae subrutae
ne revertatur confractus et confusus egenus et pauper
laudabunt nomen tuum
surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab
insipiente tota die
ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus adversariorum
tuorum ascendit iugiter
Chapter 74
victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici
confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum
narrabunt mirabilia tua
cum accepero tempus ego iustitias iudicabo
dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis ego
adpendi columnas eius semper
dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite
exaltare cornu
nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in
cervice veteri
quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine
montium
sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit
quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad
plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae
ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob
et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua
iusti
Chapter 75
victori in psalmis canticum Asaph carminis
cognoscetur in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius
et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in
Sion
ibi confringet volatilia arcus scutum et gladium et bellum
semper
lumen tu es Magnifice a montibus captivitatis
spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et
non invenerunt omnes viri exercitus manus suas
ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et
equus
tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua
de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit
cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes
mites terrae semper
quia ira hominis confitebitur tibi reliquiis irae
accingeris
vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu
eius sunt offerent dona terribili
auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae
Chapter 76
victori per Idithun psalmus Asaph
voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum et
exaudivit me
in die tribulationis meae Dominum requisivi manus mea nocte
extenditur et non quiescit noluit consolari anima mea
recordans Dei conturbabar loquebar in memet ipso et
deficiebat spiritus meus semper
prohibebam suspectum oculorum meorum stupebam et non
loquebar
recogitabam dies antiquos annos pristinos
recordabar psalmorum meorum in nocte cum corde meo loquebar
et scobebam spiritum meum
ergone in aeternum proiciet Dominus et non repropitiabitur
ultra
ergone conplebit usque in finem misericordiam suam
consummabit verbum de generatione et generatione
numquid oblitus est misereri Deus aut conplebit in furore
misericordias suas semper
et dixi inbecillitas mea est haec commutatio dexterae
Excelsi
recordabor cogitationum Domini reminiscens antiqua
mirabilia tua
et meditabor in omni opere tuo et adinventiones tuas
loquar
Deus in sanctuario via tua quis deus magnus ut Deus
tu es Deus faciens mirabilia ostendens in populis
potentiam tuam
redemisti in brachio populum tuum filios Iacob et Ioseph
semper
videntes te aquae Deus videntes te aquae parturierunt et
commotae sunt abyssi
excusserunt aquas nubila vocem dederunt nubes et sagittae
tuae discurrebant
vox tonitrui tui in rota apparuerunt fulgora tua orbi
concussa est et commota est terra
in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et
vestigia tua non sunt agnita
deduxisti quasi gregem populum tuum in manu Mosi et Aaron
Chapter 77
eruditionis Asaph ausculta populus meus legem meam
inclinate aurem vestram ad verba oris mei
aperiam in parabula os meum loquar enigmata antiqua
quae audivimus et cognovimus et patres nostri narraverunt
nobis
non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti
narrante laudes Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit
statuit contestationem Iacob et legem posuit in Israhel
quae mandavit patribus nostris ut docerent filios suos
ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent
et narrabunt filiis suis
ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur
cogitationum eius et mandata eius custodiant
ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et
provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius
filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt
in die belli
non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt
ingredi
et obliti sunt commutationum eius et mirabilium eius quae
ostendit eis
coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypto in
regione Taneos
divisit mare et transduxit eos et stare fecit aquas quasi
acervum
et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine
ignis
scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis
magnis
et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas
et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in
invio
et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum
animae suae
et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus
ponere mensam in solitudine
ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes
inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo
ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est
in Iacob et furor ascendit in Israhel
quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in
salutari eius
et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit
et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli
dedit eis
panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem
abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua
africum
et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam
maris volatilia pinnata
et ceciderunt in medio castrorum eius in circuitu
tabernaculorum eius
et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum
adtulit eis
non indiguerunt de cupiditate sua cum adhuc cibus esset in
ore eorum
furor ergo Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum
et electos Israhel incurvavit
in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt
mirabilibus eius
et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum
velociter
si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et
diluculo consurgebant ad Deum
et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus
excelsus redemptor eorum
et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt
ei
cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in
pacto eius
ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non
disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum
sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non
revertens
quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in
solitudine
et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel
concitaverunt
non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a
tribulante
qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione
Taneos
qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut
non biberent
qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et
ranas ut disperderent eos
qui dedit brucho germen eorum et laborem eorum lucustae
qui occidit in grandine vineas eorum et sycomoros eorum in
frigore
qui tradidit grandini pascua eorum et iumenta eorum
volucribus
qui misit in eos iram furoris sui indignationem et
comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum
munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum
et animantia eorum pesti tradidit
et percussit omne primogenitum in Aegypto principium
partus in tabernaculis Cham
et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut
gregem in deserto
et duxit eos cum fiducia et absque timore inimicos autem
eorum operuit mare
et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum
quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem
et conlocavit in tabernaculis eorum tribus Israhel
et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum et
testimonia eius non custodierunt
et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum
incurvati sunt quasi arcus inutilis
et provocaverunt eum in excelsis suis et in sculptilibus
suis ad aemulandum concitaverunt
audivit Deus et non distulit et proiecit vehementer
Israhel
et reliquit tabernaculum Selo tentorium quod conlocavit
inter homines
tradidit in captivitatem gloriam suam et decorem suum in
manu hostis
et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua
non distulit
iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit
sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt
fletae
et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post
crapulam vini
et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum
dedit eos
et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non
elegit
sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit
et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium
suum quasi terram fundavit illud in saeculum
et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium
sequentem fetas adduxit eum
ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius
qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia
manuum suarum dux eorum fuit
Chapter 78
canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam
polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum
dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli
carnes sanctorum tuorum bestiis terrae
effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu
Hierusalem et non erat qui sepeliret
facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et
derisio his qui in circuitu nostro sunt
usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis
zelus tuus
effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te
et super regna quae nomen tuum non invocaverunt
quia comederunt Iacob et decorem eius desolaverunt
ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum cito occupent
nos misericordiae tuae quia adtenuati sumus nimis
auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis
tui et libera nos et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum
quare dicunt gentes ubi est Deus eorum nota fiat in
gentibus ante oculos nostros ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est
ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine
brachii tui relinque filios interitus
et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum
obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine
nos enim populus tuus et grex pascuae tuae confitebimur
tibi in sempiternum in generatione et generatione narrabimus laudes tuas
Chapter 79
victori pro liliis testimonii Asaph canticum
qui pascis Israhel ausculta qui ducis quasi gregem Ioseph
qui sedes super cherubin ostendere
ante Efraim et Beniamin et Manasse suscita fortitudinem
tuam et veni ut salvos facias nos
Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
Domine Deus exercituum usquequo fumabis ad orationem populi
tui
cibasti nos pane flebili et potasti nos in lacrimis
tripliciter
posuisti nos contentionem vicinis nostris et inimici nostri
subsannaverunt nos
Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et
salvi erimus
vineam de Aegypto tulisti eiecisti gentes et plantasti eam
praeparasti ante faciem eius et stabilisti radices eius et
implevit terram
operti sunt montes umbra eius et ramis illius cedri Dei
expandit comas suas usque ad mare et usque ad Flumen
germina sua
quare dissipasti maceriam eius et vindemiaverunt eam omnes
qui transeunt per viam
vastavit eam aper de silva et omnes bestiae agri depastae
sunt eam
Deus exercituum revertere obsecro respice de caelo et vide
et visita vineam hanc
et radicem quam plantavit dextera tua et filium quem
confirmasti tibi
succensam igni et deramatam ab increpatione faciei tuae
pereant
fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium
hominis quem confirmasti tibi
et non recedemus a te vivificabis nos et nomine tuo
vocabimur
Domine Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam
et salvi erimus
Chapter 80
victori in torcularibus Asaph
laudate Deum fortitudinem nostram iubilate Deo Iacob
adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum
psalterio
clangite in neomenia bucina et in medio mense die
sollemnitatis nostrae
quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob
testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti
labium quod nesciebam audivi
amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt
in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in
abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper
audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me
non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum
ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti
dilata os tuum et implebo illud
et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non
credidit mihi
et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in
consiliis suis
utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis
ambulasset
quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes
eorum vertissem manum meam
qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in
saeculo
et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis
saturavit eos
Chapter 81
canticum Asaph Deus stetit in coetu Dei in medio Deus
iudicat
usquequo iudicatis iniquitatem et facies impiorum
suscipitis semper
iudicate pauperi et pupillo egeno et inopi iuste facite
salvate inopem et pauperem de manu impiorum liberate
non cognoscunt nec intellegunt in tenebris ambulant
movebuntur omnia fundamenta terrae
ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes vos
ergo quasi Adam moriemini et quasi unus de principibus
cadetis
surge Domine iudica terram quoniam hereditabis omnes gentes
Chapter 82
canticum psalmi Asaph
Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus
quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te
levaverunt caput
contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt
consilium adversum arcanum tuum
dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit
memoria nominis Israhel ultra
quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt
tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni
Gebal et Ammon et Amalech Palestina cum habitatoribus Tyri
sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum
Loth semper
fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente
Cison
contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae
pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana
omnes principes eorum
qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei
Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem
venti
quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat
montes
sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo
conturba eos
imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine
confundantur et conturbentur usque in saeculum et
erubescant et pereant
et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus
super omnem terram
Chapter 83
victori pro torculari filiorum Core canticum
quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum
desiderat et defecit anima mea in atria Domini cor meum et
caro mea laudabunt Deum viventem
siquidem avis invenit domum et passer nidum sibi ubi ponat
pullos suos altaria tua Domine exercituum rex meus et Deus meus
beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te semper
beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius
transeuntes in valle fletus fontem ponent eam
benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine
in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion
Domine Deus exercituum exaudi orationem meam ausculta Deus
Iacob semper
clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui
quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi
abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis
quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit
Dominus
nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione
Domine exercituum beatus homo qui confidet in te
Chapter 84
victori filiorum Core canticum
placatus es Domine terrae tuae reduxisti captivitatem Iacob
dimisisti iniquitatem populo tuo operuisti omnes
iniquitates eorum semper
continuisti omnem indignationem tuam conversus es ab ira
furoris tui
converte nos Deus Iesus noster et solve iram tuam adversum
nos
noli in aeternum irasci nobis extendens iram tuam in
generationem et generationem
nonne tu revertens vivificabis nos et populus tuus
laetabitur in te
ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da
nobis
audiam quid loquatur Dominus Deus loquetur enim pacem ad
populum suum et ad sanctos suos ut non convertantur ad stultitiam
verumtamen prope est his qui timent eum salutare eius ut
habitet gloria in terra nostra
misericordia et veritas occurrerunt iustitia et pax
deosculatae sunt
veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit
sed et Dominus dabit bonum et terra nostra dabit germen
suum
iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus suos
Chapter 85
oratio David inclina Domine aurem tuam exaudi me quia
egenus et pauper ego sum
custodi animam meam quia sanctus sum salva servum tuum tu
Deus meus qui confidit in te
miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die
laetifica animam servi tui quia ad te animam meam levo
tu enim es Domine bonus et propitiabilis et multus
misericordia omnibus qui invocant te
exaudi Domine orationem meam et ausculta vocem
deprecationum mearum
in die tribulationis meae invocabo te quia exaudies me
non est similis tui in diis Domine non est iuxta opera tua
omnes gentes quas fecisti venient et adorabunt coram te
Domine et glorificabunt nomen tuum
quia magnus tu et faciens mirabilia tu Deus solus
doce me Domine viam tuam ut ambulem in veritate tua unicum
fac cor meum ut timeat nomen tuum
confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et
glorificabo nomen tuum in sempiternum
quia misericordia tua magna super me et eruisti animam
meam de inferno extremo
Deus superbi surrexerunt adversus me et coetus robustorum
quaesivit animam meam et non posuerunt te in conspectu suo
tu autem Domine Deus misericors et clemens patiens et
multae misericordiae et verus
respice ad me et miserere mei da fortitudinem tuam servo
tuo et salva filium ancillae tuae
fac mecum signum in bonitate et videant qui oderunt me et
confundantur quia tu Domine auxiliatus es mihi et consolatus es me
Chapter 86
filiorum Core psalmus cantici fundamentum eius in montibus
sanctuarii
diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob
gloriosa dicta sunt in te civitas Dei semper
commemorabo superbiae et Babylonis scientes me ecce
Palestina et Tyrus cum Aethiopia iste natus est ibi
ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea et ipse
fundavit eam Excelsus
Dominus numerabit scribens populos ipse natus est in ea
semper
et cantabunt quasi in choris omnes fontes mei in te
Chapter 87
canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad
praecinendum eruditionis Eman Ezraitae
Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te
ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad
laudationem meam
quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum
descendit
reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi
homo invalidus
inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in
sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt
posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis
super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus
tuis adflixisti me semper
longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis
clausum et non prodeuntem
oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te
Domine tota die expandi ad te palmas meas
numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et
confitebuntur tibi semper
numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et
veritas tua in perditione
numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia
tua in terra quae oblivioni tradita est
ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea
praeveniet te
quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me
pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem
tuum et conturbatus sum
per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me
circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me
pariter
longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti
Chapter 88
eruditionis Aethan Ezraitae
misericordias Domini in aeternum cantabo in generatione et
generatione adnuntiabo veritatem tuam in ore meo
quia dixisti sempiterna misericordia aedificabitur caelos
fundabis et veritas tua in eis
percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo
usque in aeternum stabiliam semen tuum et aedificabo in
generationem et generationem thronum tuum semper
confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam
in ecclesia sanctorum
quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur
Domino de filiis Dei
Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in
cunctis qui circum eum sunt
Domine Deus exercituum quis similis tui fortissime Domine
et veritas tua in circuitu tuo
tu dominaris superbiae maris et elationes gurgitum eius tu
conprimis
tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti
tuo dispersisti inimicos tuos
tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius
tu fundasti
aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen
tuum laudabunt
tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua
exaltetur dextera tua
iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia
et veritas praecedent faciem tuam
beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus
tui ambulabunt
in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua
exaltabuntur
quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia
tua elevabis cornu nostrum
quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel
rege nostro
tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui
adiutorium super robustum exaltavi electum de populo
inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum
cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit
eum
non decipiet inimicus eum et filius iniquitatis non
adfliget eum
sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum
oderunt percutiam
veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in
nomine meo exaltabitur cornu eius
et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius
ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo
salutis meae
ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae
in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum
fidele ei erit
et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies
caeli
si autem dereliquerint filii eius legem meam et in
iudiciis meis non ambulaverint
si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non
custodierint
visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem
eorum
misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in
veritate mea
non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis
meis non mutabo
semel iuravi in sancto meo ne David mentiar
semen eius in sempiternum erit
et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna
stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper
tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum
christum tuum
adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema
eius
dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius
pavorem
diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est
obprobrium vicinis suis
elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos
illius
avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in
proelio
quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in
terram detraxisti
adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum
ignominia sempiterna
usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi
ignis indignatio tua
memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti
filios hominum
quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam
suam de manu inferi semper
ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti
David in veritate tua
recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in
sinu meo omnes iniquitates populorum
quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus
exprobraverunt vestigia christi tui
benedictus Dominus in sempiternum amen et amen
Chapter 89
oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis
in generatione et generatione
antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis
a saeculo et usque in saeculum tu es
convertes hominem usque ad contritionem et dices
revertimini filii Adam
quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae
pertransiit et vigilia nocturna
percutiente te eos somnium erunt
mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad
vesperam conteretur atque siccabitur
consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua
conturbati sumus
posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras
in luce vultus tui
omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo
consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens
dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem
multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus
quis novit fortitudinem irae tuae et secundum timorem tuum
indignationem tuam
ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde
sapienti
revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis
tuis
imple nos matutina misericordia tua et laudabimus et
laetabimur in cunctis diebus nostris
laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos et annis in
quibus vidimus mala
appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super
filios eorum
et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum
nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma
Chapter 90
qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini
commorabitur
dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam
in eum
quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte
insidiarum
in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis
scutum et protectio veritas eius non timebis a timore
nocturno
a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a
morsu insanientis meridie
cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad
te autem non adpropinquabit
verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes
tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum
tuum
non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit
tabernaculo tuo
quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in
omnibus viis tuis
in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes
tuus
super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et
draconem
quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam
cognovit nomen meum
invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione
eruam eum et glorificabo
longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare
meum
Chapter 91
psalmus cantici in die sabbati
bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime
ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in
nocte
in decacordo et in psalterio in cantico in cithara
quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis
manuum tuarum laudabo
quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae
factae sunt cogitationes tuae
vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud
germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui
operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum
tu autem Excelsus in aeternum Domine
ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et
dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem
et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea
in oleo uberi
et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his
qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea
iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano
multiplicabitur
transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri
germinabunt
adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes
erunt
adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est
iniquitas in eo
Chapter 92
Dominus regnavit gloria indutus est indutus est Dominus
fortitudine et accinctus est insuper adpendit orbem qui non commovebitur
firmum solium tuum ex tunc ab aeterno tu es
levaverunt flumina Domine levaverunt flumina voces suas
levaverunt flumina gurgites suos
a vocibus aquarum multarum grandes fluctus maris grandis in
excelso Dominus
testimonia tua fidelia facta sunt nimis domum tuam decet
sanctitas Domine in longitudine dierum
Chapter 93
Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere
elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis
usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt
fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur
iniquitatem
populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent
viduam et advenam interficient et pupillos occident
et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus
Iacob
intellegite stulti in populo et insipientes aliquando
discite
qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non
videbit
qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam
Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt
beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris
eum
ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio
interitus
non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatem
suam non deseret
quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur
illud omnes recti corde
quis stabit pro me adversum malos quis stabit pro me
adversum operarios iniquitatis
nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset
in inferno anima mea
si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine
sustentabat me
in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me
intrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam
numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens
laborem in praecepto
copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentem
condemnabunt
erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi
petra spei meae
et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia sua
perdes eos perdet eos Dominus Deus noster
Chapter 94
venite laudemus Dominum iubilemus petrae Iesu nostro
praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum in canticis
iubilemus ei
quoniam fortis et magnus Dominus et rex magnus super omnes
deos
in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius
sunt
cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius
plasmaverunt
venite adoremus et curvemur flectamus genua ante faciem
Domini factoris nostri
quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et
grex manus eius
hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra
sicut in contradictione sicut in die temptationis in
deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum
quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi
populus errans corde est
et non cognoscens vias meas et iuravi in furore meo ut non
introirent in requiem meam
Chapter 95
canite Domino canticum novum canite Domino omnis terra
canite Domino benedicite nomini eius adnuntiate de die in
diem salutare eius
narrate in gentibus gloriam eius in universis populis
mirabilia eius
quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est
super omnes deos
omnes enim dii populorum sculptilia Dominus autem caelos
fecit
gloria et decor ante vultum eius fortitudo et exultatio in
sanctuario eius
adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et
fortitudinem
adferte Domino gloriam nomini eius levate munera et
introite in atria eius
adorate Dominum in decore sanctuarii paveat a facie eius
omnis terra
dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit
orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate
laetamini caeli et exultet terra tonet mare et plenitudo
eius
gaudeat ager et omnia quae in eo sunt tunc laudabunt
universa ligna saltus
ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare
terram iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua
Chapter 96
Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multae
nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium
firmamentum solii eius
ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes
eius
apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terra
montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie
dominatoris omnis terrae
adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes
populi gloriam eius
confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur
in idolis adorate eum omnes dii
audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae
propter iudicia tua Domine
tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer
elevatus es super universos deos
qui diligitis Dominum odite malum custodit animas
sanctorum suorum de manu impiorum eruet eos
lux orta est iusto et rectis corde laetitia
laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae
eius
Chapter 97
canticum cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit
salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius
notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium
revelavit iustitiam suam
recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui
Iacob viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri
iubilate Domino omnis terra vociferamini et laudate et
canite
cantate Domino in cithara in cithara et voce carminis
in tubis et clangore bucinae iubilate coram rege Domino
tonet mare et plenitudo eius orbis et habitatores eius
flumina plaudent manu simul montes laudabunt
ante Dominum quia venit iudicare terram iudicabit orbem in
iustitia et populos in aequitatibus
Chapter 98
Dominus regnavit commoveantur populi sessor cherubin
concutiatur terra
Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos
confiteantur nomini tuo magno et terribili sanctoque
imperium regis iudicium diligit tu fundasti aequitates
iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti
exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum
eius quia sanctus est
Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel in his qui
invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudivit eos
in columna nubis loquebatur ad eos custodierunt testimonia
eius et praeceptum dedit eis
Domine Deus noster tu exaudisti eos Domine propitius fuisti
eis et ultor super commutationibus eorum
exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto
eius quia sanctus Dominus Deus noster
Chapter 99
canticum in gratiarum actione
iubilate Domino omnis terra servite Domino in laetitia
ingredimini coram eo in laude
scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et
ipsius sumus populus eius et grex pascuae eius
ingredimini portas eius in gratiarum actione atria eius in
laude confitemini ei benedicite nomini eius
quia bonus Dominus in sempiternum misericordia eius et
usque ad generationem et generationem fides eius
Chapter 100
David canticum misericordiam et iudicium cantabo tibi
Domine psallam
erudiar in via perfecta quando venies ad me ambulabo in
simplicitate cordis mei in medio domus meae
non ponam coram oculis meis verbum Belial facientem
declinationes odivi nec adhesit mihi
cor pravum recedet a me malum nesciam
loquentem in abscondito contra proximum suum hunc
interficiam superbum oculis et altum corde cum hoc esse non potero
oculi mei ad fideles terrae ut habitent mecum ambulans in
via simpliciter hic ministrabit mihi
non habitabit in medio domus meae faciens dolum loquens
mendacium non placebit in conspectu oculorum meorum
mane perdam omnes impios terrae ut interficiam de civitate
Domini universos qui operantur iniquitatem
Chapter 101
oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino
fuderit eloquium suum
Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat
ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae
inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me
quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea
quasi frixa contabuerunt
percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia
oblitus sum comedere panem meum
a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo
solitudinum
vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum
tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me
iurabant
quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu
miscui
a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et
adlisisti me
dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum
arui
tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in
generatione et generatione
tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut
miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum
quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et
pulverem eius miserabilem
et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae
gloriam tuam
quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua
respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem
eorum
scribatur hoc in generatione novissima et populus qui
creabitur laudabit Dominum
quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de
caelo terram contemplatus est
ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis
ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in
Hierusalem
cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant
Domino
adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos
dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in
generatione generationum anni tui
a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli
ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum
adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur
tu autem ipse es et anni tui non deficient
filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante
faciem eorum perseverabit
Chapter 102
David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini
sancto eius
benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium
retributionum eius
qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes
infirmitates tuas
qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te
misericordia et miserationibus
qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae
iuventus tua
faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam
sustinent
notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes
suas
misericors et clemens Dominus patiens et multae
miserationis
non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur
non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum
iniquitates nostras retribuit nobis
quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata
est misericordia eius super timentes eum
quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit
a nobis scelera nostra
sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus
timentibus se
ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia
pulvis sumus
homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit
quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non
cognoscet eum ultra locus eius
misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum
super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum
his qui custodiunt pactum eius et recordantur
praeceptorum eius ad facienda ea
Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius
omnium dominatur
benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes
verbum eius oboedientes voci sermonis eius
benedicite Domino omnes exercitus eius ministri eius qui
facitis placitum illius
benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis
potestatis eius benedic anima mea Domino
Chapter 103
benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es
nimis gloria et decore indutus es
amictus luce quasi vestimento extendens caelos ut pellem
qui tegis aquis cenacula eius qui ponis nubes currum tuum
qui ambulas super pinnas venti
qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem
urentem
qui fundasti terram super basem suam non commovebitur in
saeculum et in saeculum
abysso quasi vestimento operuisti eam super montes stabunt
aquae
ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui
formidabunt
ascendent montes et descendent campi ad locum quem
fundasti eis
terminum posuisti quem non pertransibunt nec revertentur
ut operiant terram
qui emittis fontes in convallibus ut inter medios montes
fluant
ut bibant omnia animalia regionum et reficiat onager
sitim suam
super ea volucres caeli morabuntur de medio nemorum
dabunt vocem
qui inrigas montes de cenaculis tuis de fructu operum
tuorum implebitur terra
germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum ut
educat panem de terra
et vinum laetificat cor hominis ad exhilarandam faciem
oleo panis autem cor hominis roborat
saturabuntur ligna Domini cedri Libani quas plantasti
ibi aves nidificabunt milvo abies domus eius
montes excelsi cervis petra refugium ericiis
fecit lunam per tempora sol cognovit occubitum suum
posuisti tenebras et facta est nox in ipsa moventur omnes
bestiae silvae
leones rugientes ad praedam et quaerentes a Deo escam
sibi
oriente sole recedent et in speluncis suis cubabunt
egreditur homo ad opus suum et ad servitutem suam usque
ad vesperam
quam multa sunt opera tua Domine omnia in sapientia
fecisti impleta est terra possessione tua
hoc mare magnum et latum manibus ibi reptilia
innumerabilia animalia parva cum grandibus
ibi naves pertranseunt Leviathan istum plasmasti ut
inluderet ei
omnia in te sperant ut des cibum eis in tempore suo
dante te illis colligent aperiente manum tuam replebuntur
bono
abscondes vultum tuum et turbabuntur auferes spiritum
eorum et deficient et in pulverem suum revertentur
emittes spiritum tuum et creabuntur et instaurabis faciem
terrae
sit gloria Domini in sempiternum laetabitur Dominus in
operibus suis
qui respicit terram et tremet tangit montes et fumabunt
cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu sum
placeat ei eloquium meum ego autem laetabor in Domino
deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint
benedic anima mea Domino
Chapter 104
alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas
facite populis cogitationes eius
canite ei et psallite illi loquimini in universis
mirabilibus eius
exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium
Dominum
quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius
iugiter
recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et
iudiciorum oris eius
semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit
in mille generationes
quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac
et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum
sempiternum
dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis
vestrae
cum essent viri pauci modici et advenae in ea
et transierunt de gente in gentem de regno ad populum
alterum
non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis
reges
nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite
adfligere
et vocavit famem super terram omnem virgam panis
contrivit
misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est
Ioseph
adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima
eius
usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini
probavit eum
misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit
illum
posuit eum dominum domus suae et principem in omni
possessione sua
ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et
senes eius sapientiam doceret
et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in
terra Ham
et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum
super hostes eius
convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut
dolose agerent contra servos illius
misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi
posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in
terra Ham
misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli
verbis eius
commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces
eorum
ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum
dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis
terminis eorum
dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra
eorum
et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit
lignum finium eorum
dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum
terrae eorum
et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias
universi partus eorum
et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus
eorum infirmus
laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat
terror eorum super eos
expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte
petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti
saturavit eos
aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis
flumina
quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo
suo
et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos
et dedit eis terras gentium et laborem tribuum
possederunt
ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent
alleluia
Chapter 105
alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in
aeternum misericordia eius
quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes
laudes eius
beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni
tempore
recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita
me in salutari tuo
ut videam bona electorum tuorum et laeter in laetitia
gentis tuae et exultem cum hereditate tua
peccavimus cum patribus nostris inique fecimus impie
egimus
patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua
non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro
salvavit autem eos propter nomen suum ut ostenderet
fortitudinem suam
et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos
per abyssos quasi in deserto
et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu
inimici
et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit
et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius
cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt
voluntatem eius
et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt
Deum in solitudine
dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in
animam eorum
et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini
aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam
Abiram
et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit
impios
fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile
et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis
comedentis faenum
obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in
Aegypto
mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum
dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius
stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret
et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt
sermoni eius
et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem
Domini
et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in
deserto
et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos
in terris
et consecrati sunt Beelphegor et comederunt victimas
mortuorum
et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos
plaga
stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta
percussio
et reputatum est ei in iustitia in generatione et
generatione usque in aeternum
et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus
est Moses propter eos
quia provocaverunt spiritum eius et praecepit labiis suis
non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis
et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum
et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in
scandalum
et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus
et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum
suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus
et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in
studiis suis
iratus est itaque furor Domini in populum suum et
abominatus est hereditatem suam
et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui
oderant eos
et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu
eorum
multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in
consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas
et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes
et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum
secundum multitudinem misericordiae suae
et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos
salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus
ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te
benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in
aeternum et dicet omnis populus amen alleluia
Chapter 106
confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum
misericordia eius
dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu
hostis et de terris congregavit eos
ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari
erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae
habitaretur non reppererunt
esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat
et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de
adflictione eorum eripuit eos
et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem
habitabilem
confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius
in filios hominum
quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit
bonis
habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia
et ferro
quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi
blasphemaverunt
et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat
qui adiuvaret
et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de
angustiis eorum salvavit eos
et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula
eorum disrupit
confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius
in filios hominum
quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit
stultos propter viam sceleris eorum et propter
iniquitates adflictos
omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad
portas mortis
et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de
angustiis eorum salvavit eos
misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu
confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius
in filios hominum
et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in
laude
qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis
multis
ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo
dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites
eius
ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum
in adflictione consumitur
obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa
sapientia eorum absorta est
clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de
angustia educet eos
statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus
eius
laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum
quem voluerunt
confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius
in filios hominum
et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra
seniorum laudent eum
ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim
terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum
eius
ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in
fontes aquarum
et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad
habitandum
et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges
genimina
et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora
eorum non inminuet
inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et
doloris
et effundet despectionem super principes et errare eos
faciet in solitudine devia
et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem
familias
videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas
contrahet os suum
quis sapiens et custodiet haec et intellegent
misericordias Domini
Chapter 107
canticum psalmi David
paratum cor meum Deus cantabo et psallam sed et gloria mea
consurge psalterium et cithara consurgam mane
confitebor tibi in populis Domine et cantabo te in
nationibus
quoniam magna super caelos misericordia tua et usque ad
aethera veritas tua
exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria
tua
ut liberentur dilecti tui salva dextera tua et exaudi me
Deus locutus est in sanctuario suo gaudebo dividam Sychem
et vallem Socchoth dimetiar
meus est Galaad et meus est Manasse et Efraim hereditas
capitis mei Iuda dux meus
Moab lebes pelvis meae super Idumeam proiciam
calciamentum meum cum Philisthim foederabor
quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me
usque in Idumeam
nonne tu Deus qui proieceras nos et non exieras Deus in
exercitibus nostris
da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab
homine
in Deo erimus fortes et ipse conculcabit hostes nostros
Chapter 108
pro victoria David canticum
Deus laudabilis mihi ne taceas quia os impii et os dolosi
contra me apertum est
locuti sunt de me lingua mendacii verbis odii
circumdederunt me et expugnaverunt me frustra
pro eo quod eos diligebam adversabantur mihi ego autem
orabam
et posuerunt contra me malum pro bono et odium pro
dilectione mea
constitue super eum impium et Satan astet a dextris eius
cum fuerit iudicatus exeat condemnatus et oratio eius sit
in peccatum
fiant dies eius parvi episcopatum eius accipiat alter
sint filii eius pupilli et uxor eius vidua
instabiles vagentur liberi eius et mendicent et
quaerantur in parietinis suis
scrutetur exactor universa quae habet et diripiant alieni
laborem eius
non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in
pupillos eius
fiat novissimum eius interitus in generatione altera
deleatur nomen eius
redeat in memoria iniquitas patrum eius apud Deum et
iniquitas matris eius ne deleatur
sit contra Dominum semper et intereat de terra memoria
eorum
eo quod non est recordatus facere misericordiam
et persecutus est virum inopem et pauperem et conpunctum
corde ut interficeret
et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit
benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius
sit ei quasi pallium quo circumdatur et quasi cingulum
quo semper accingitur
haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino et
qui loquuntur malum contra animam meam
tu autem Deus Domine fac mecum propter nomen tuum quoniam
bona est misericordia tua libera me
quoniam egenus et pauper sum et cor meum vulneratum est
intrinsecus
quasi umbra cum inclinatur abductus sum et excussus quasi
lucusta
genua mea vacillaverunt a ieiunio et caro mea mutata est
absque oleo
et ego factus sum obprobrium eis videntes me moverunt
caput suum
adiuva me Domine Deus meus salva me secundum
misericordiam tuam
et sciant quoniam manus tua haec tu Domine fecisti eam
maledicent illi et tu benedices restiterunt et
confundentur servus autem tuus laetabitur
induantur adversarii mei confusione et operiantur quasi
indumento confusione sua
confitebor Domino vehementer in ore meo et in medio
populorum laudabo eum
quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a iudicibus
animam eius
Chapter 109
David canticum dixit Dominus Domino meo sede a dextris
meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
virgam fortitudinis tuae emittet Dominus ex Sion dominare
in medio inimicorum tuorum
populi tui spontanei erunt in die fortitudinis tuae in
montibus sanctis quasi de vulva orietur tibi ros adulescentiae tuae
iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in
aeternum secundum ordinem Melchisedech
Dominus ad dexteram tuam percussit in die furoris sui
reges
iudicabit in gentibus implebit valles percutiet caput in
terra multa
de torrente in via bibet propterea exaltabit caput
Chapter 110
alleluia aleph confitebor Domino in toto corde beth in
consilio iustorum et congregatione
gimel magna opera Domini deleth exquirenda in cunctis
voluntatibus suis
he gloria et decor opus eius vav et iustitia eius
perseverans semper
zai memoriam fecit mirabilium suorum heth clemens et
misericors Dominus
teth escam dedit timentibus se ioth memor erit in
sempiternum pacti sui
caph fortitudinem operum suorum adnuntiabit populo suo
lameth ut det eis hereditatem gentium mem opus manuum eius
veritas et iudicium
nun fidelia omnia praecepta eius samech firmata in
sempiternum iugiter ain facta in veritate et aequitate
fe redemptionem misit populo suo sade mandavit in aeternum
pactum suum coph sanctum et terribile nomen eius
res principium sapientiae timor Domini sen doctrina bona
cunctis qui faciunt ea thau laus eius perseverans iugiter alleluia
Chapter 111
aleph beatus vir qui timet Dominum beth in mandatis eius
volet nimis
gimel potens in terra erit semen eius deleth generatio
iustorum benedicetur
he substantia et divitiae in domo eius vav et iustitia
eius perseverans semper
zai ortum est in tenebris lumen iustis heth clemens et
misericors et iustus
teth bonus vir clemens et fenerans ioth dispensabit verba
sua in iudicio
caph quia in aeternum non commovebitur
lameth in memoria sempiterna erit iustus mem ab auditu
malo non timebit nun paratum cor eius confidens in Domino
samech firmum cor eius non timebit ain donec aspiciat
hostibus suis
phe dispersit dedit pauperibus sade iustitia eius permanet
in aeternum coph cornu eius exaltabitur in gloria
res impius videbit et irascetur sen dentibus suis frendet
et tabescet thau desiderium impiorum peribit
Chapter 112
alleluia laudate servi Dominum laudate nomen Domini
sit nomen Domini benedictum amodo et usque in aeternum
ab ortu solis usque ad occasum eius laudabile nomen Domini
excelsus super omnes gentes Dominus super caelum gloria
eius
quis ut Dominus Deus noster qui in excelsis habitans
humilia respicit in caelo et in terra
suscitans de terra inopem et de stercore elevat pauperem
ut eum sedere faciat cum principibus cum principibus
populi sui
qui conlocat sterilem in domo matrem filiorum laetantem
alleluia
Chapter 113
cum egrederetur Israhel de Aegypto domus Iacob de populo
barbaro
factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas
eius
mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum
montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii
gregis
quid tibi est mare quia fugisti Iordanis quia conversus es
retrorsum
montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii
gregis
a facie Domini contremesce terra a facie Dei Iacob
qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes
aquarum
non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
propter misericordiam tuam et veritatem tuam ne dicant
gentes ubi est Deus eorum
Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit
idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum
os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
aures habent et non audient nasum habent et non
odorabuntur
manus habent et non palpabunt pedes habent et non
ambulabunt nec sonabunt in gutture suo
similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in
eis
Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum
est
domus Aaron confidet in Domino auxiliator et protector
eorum est
timentes Dominum confident in Domino auxiliator et
protector eorum est
Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui
Israhel benedicet domui Aaron
benedicet timentibus Dominum parvis et magnis
addat Dominus super vos super vos et super filios vestros
benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram
caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum
non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in
silentium
sed nos benedicimus Domino amodo et usque in aeternum
alleluia
Chapter 114
dilexi quoniam audies Domine vocem deprecationis meae
inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo
circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni
invenerunt me angustiam et dolorem repperi
et nomen Domini invocavi obsecro Domine salva animam meam
clemens Dominus et iustus et Deus noster misericors
custodit parvulos Dominus adtenuatus sum et salvavit me
revertere anima mea in requiem tuam quia Dominus reddet
tibi
quia eruit animam meam de morte oculos meos a lacrimis
pedes meos ab offensa
deambulabo coram Domino in terris viventium
Chapter 115
credidi propter quod locutus sum ego adflictus sum nimis
ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium
quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi
calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo
vota mea Domino reddam coram omni populo eius
gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius
obsecro Domine quia ego servus tuus ego servus tuus
filius ancillae tuae dissolvisti vincula mea
tibi immolabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo
vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius
in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem alleluia
Chapter 116
laudate Dominum omnes gentes conlaudate eum universi
populi
quia confortata est super nos misericordia eius et veritas
Domini in aeternum alleluia
Chapter 117
confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum
misericordia eius
dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius
dicat domus Aaron quoniam in aeternum misericordia eius
dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia
eius
cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in
latitudine Dominus
Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo
Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me
melius est sperare in Domino quam sperare in homine
melius est sperare in Domino quam sperare in principibus
omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus
sum eas
circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini
ultus sum eas
circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis
spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas
inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me
fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in
salutem
vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum
dextera Domini fecit fortitudinem dextera Domini excelsa
dextera Domini fecit fortitudinem
non moriar sed vivam et narrabo opera Domini
corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me
aperite mihi portas iustitiae ingressus eas confitebor
Domino
haec est porta Domini iusti intrabunt in eam
confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in
salutem
lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput
anguli
a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis
nostris
haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in
ea
obsecro Domine salva obsecro obsecro Domine prosperare
obsecro
benedictus qui venit in nomine Domini benediximus vobis
de domo Domini
Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem
in frondosis usque ad cornua altaris
Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu
exaltabo te
confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum
misericordia eius
Chapter 118
aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini
beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde
requirunt eum
nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius
ambulaverunt
tu mandasti praecepta tua custodire nimis
utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua
tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua
confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia
iustitiae tuae
praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis
beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit
verba tua
in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a
mandatis tuis
in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi
benedictus tu Domine doce me praecepta tua
in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui
in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus
divitiis
in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas
iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua
gimel tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua
revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua
advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua
desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni
tempore
increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis
tuis
aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia
tua custodivi
etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus
autem tuus meditabatur praecepta tua
sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi
mei
deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum
tuum
vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam
viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in
mirabilibus tuis
destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta
eloquium tuum
viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi
viam fidei elegi iudicia tua proponebam
adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me
viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum
he ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et
custodiam eam per vestigium
doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto
corde
deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui
inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam
averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua
vivifica me
suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum
averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua
bona
ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me
vav et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus
tua iuxta eloquium tuum
et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in
sermone tuo
et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis
quoniam iudicia tua expectavi
et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra
et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi
et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non
confundar
et delectabor in mandatis tuis quae dilexi
et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar
in praeceptis tuis
zai memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti
haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium
tuum vivificavit me
superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi
recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et
consolatus sum
horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam
carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis
meae
recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi
legem tuam
hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi
heth pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum
deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei
secundum eloquium tuum
recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia
tua
festinavi et non neglexi custodire mandata tua
funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum
oblitus
medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia
iustificationis tuae
particeps ego sum omnium timentium te et custodientium
praecepta tua
misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me
teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum
bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis
credidi
antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum
custodivi
bonus tu et beneficus doce me praecepta tua
adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto
corde servabam praecepta tua
incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua
delectabar
bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua
melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti
ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et
discam mandata tua
qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem
tuum expectavi
scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti
me
sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut
locutus es servo tuo
veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua
delectatio mea
confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego
autem loquar in praeceptis tuis
revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium
tuum
fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non
confundar
caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum
expectavi
consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando
consolaberis me
et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum
oblitus
quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus
me iudicium
foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem
tuam
omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare
mihi
paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non
dimisi praecepta tua
secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam
testimonium oris tui
lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo
in generatione et generatione fides tua fundasti terram
et stat
iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi
nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in
pressura mea
in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia
per ipsa vivificasti me
tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi
me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum
considerabo
omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis
mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea
super inimicos meos instruis me mandata tua quia in
sempiternum hoc est mihi
super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia
tua meditatio mea
super senes intellexi quia praecepta tua servavi
ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem
verba tua
a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me
quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo
praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam
mendacii
nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae
iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae
tuae
adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta
verbum tuum
voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum
iudicia tua doce me
anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum
oblitus
posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non
aberravi
hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium
cordis mei sunt
inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter
aeternam retributionem
samech tumultuosos odivi et legem tuam dilexi
protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi
recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei
confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me
confundere ab expectatione mea
auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis
tuis iugiter
abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia
mendax cogitatio eorum
quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea
dilexi testimonia tua
horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui
ain feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui
calumniantur me
sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi
oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium
iustitiae tuae
fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta
tua doce me
servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua
tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam
propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium
propterea in universa praecepta direxi omnem semitam
mendacii odio habui
fe mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima
mea
ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos
os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam
respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium
nomen tuum
gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem
in me universae iniquitati
redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua
vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua
rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non
custodierunt legem tuam
sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum
praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis
consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum
tuorum hostes mei
probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum
parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non
sum oblitus
iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas
tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua
voluntas mea
iusta testimonia tua semper doce me et vivam
coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta
tua custodiam
invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua
surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum
expectans
praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in
sermonibus tuis
vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum
iudicium tuum vivifica me
adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua
procul facti sunt
prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas
a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum
fundaveris ea
res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae
non sum oblitus
iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me
longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt
misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua
vivifica me
multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis
tuis non declinavi
vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum
non custodierunt
vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta
misericordiam tuam vivifica me
caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne
iudicium iustitiae tuae
sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem
tua timuit cor meum
gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia
multa
mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam
dilexi
septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae
pax multa diligentibus legem tuam et non est illis
scandalum
expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci
custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis
custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes
viae meae in conspectu tuo
thau ingrediatur laus mea coram te Domine secundum
verbum tuum doce me
veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium
tuum libera me
fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua
loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua
iusta
sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi
desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea
vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua
auxiliabuntur mihi
erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia
mandatorum tuorum non sum oblitus
Chapter 119
canticum graduum ad Dominum in tribulatione mea clamavi et
exaudivit me
Domine libera animam meam a labio mendacii a lingua dolosa
quid detur tibi aut quid adponatur tibi ad linguam dolosam
sagittae potentis acutae cum carbonibus iuniperorum
heu mihi quia peregrinatio mea prolongata est habitavi cum
tabernaculis Cedar
multum peregrinata est anima mea
cum odientibus pacem ego pacifica loquebar et illi
bellantia
Chapter 120
canticum graduum levavi oculos meos in montes unde veniet
auxilium meum
auxilium meum a Domino factore caeli et terrae
non det in commotionem pedem tuum nec dormitet qui
custodit te
ecce non dormitabit neque dormiet qui custodiet Israhel
Dominus custodiet te Dominus protectio tua super manum
dexteram tuam
per diem sol non percutiet te neque luna per noctem
Dominus custodiet te ab omni malo custodiat animam tuam
Dominus custodiat exitum tuum et introitum tuum amodo et
usque in aeternum
Chapter 121
canticum graduum David laetatus sum eo quod dixerint mihi
in domum Domini ibimus
stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem
Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio
eius simul
quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium
Israhel ad confitendum nomini Domini
quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui David
rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te
sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis
propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi
propter domum Domini Dei nostri quaeram bona tibi
Chapter 122
canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in
caelis
ecce sicut oculi servorum ad manum dominorum suorum sicut
oculi ancillae ad manum dominae suae sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri
miserere nostri Domine miserere nostri quoniam multum
repleti sumus despectione
multum repleta est anima nostra obprobrii abundantium et
despectionis superborum
Chapter 123
canticum graduum David nisi Dominus fuisset in nobis dicat
nunc Israhel
nisi Dominus fuisset in nobis cum exsurgerent super nos
homines
forsitan vivos absorbuissent nos cum irasceretur furor
eorum super nos
forsitan aquae circumdedissent nos
torrens transisset super animam nostram forsitan
transissent super animam nostram aquae superbae
benedictus Dominus qui non dedit nos in praedam dentibus
eorum
anima nostra quasi avis erepta est de laqueo venantium
laqueus contritus est et nos liberati sumus
auxilium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et
terram
Chapter 124
canticum graduum qui confidunt in Domino quasi mons Sion
inmobilis in aeternum habitabilis
Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu
populi sui amodo et usque in aeternum
quia non requiescet virga impietatis super sortem iustorum
ut non mittant iusti in iniquitatem manus suas
benefac Domine bonis et rectis corde
qui autem declinant ad pravitates suas deducet eos Dominus
cum his qui operantur iniquitatem pax super Israhel
Chapter 125
canticum graduum cum converteret Dominus captivitatem Sion
facti sumus quasi somniantes
tunc implebitur risu os nostrum et lingua nostra laude
tunc dicent in gentibus magnificavit Dominus facere cum istis
magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes
converte Domine captivitatem nostram sicut rivum in austro
qui seminant in lacrimis in exultatione metent
qui ambulans ibat et flebat portans ad seminandum sementem
veniens veniet in exultatione portans manipulos suos
Chapter 126
canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit
domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam
frustra vobis est de mane consurgere postquam sederitis
qui manducatis panem idolorum sic dabit diligentibus se somnum
ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris
sicut sagittae in manu potentis ita filii iuventutis
beatus vir qui implevit faretram suam ex ipsis non
confundentur cum loquentur inimicis in porta
Chapter 127
canticum graduum beatus omnis qui timet Dominum qui
ambulat in viis eius
laborem manuum tuarum cum comederis beatus tu et bene tibi
erit
uxor tua sicut vitis fructifera in penetrabilibus domus
tuae filii tui sicut germina olivarum in circuitu mensae tuae
ecce sic benedicetur viro qui timet Dominum
benedicat tibi Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem
omnibus diebus vitae tuae
et videas filios filiorum tuorum pacem super Israhel
Chapter 128
canticum graduum saepe expugnaverunt me ab adulescentia
mea dicat nunc Israhel
saepe expugnaverunt me ab adulescentia mea sed non
potuerunt mihi
super cervicem meam arabant arantes prolongaverunt sulcum
suum
Dominus iustus concidet laqueos impiorum
confundantur et revertantur retrorsum omnes qui oderunt
Sion
fiant sicut faenum tectorum quod statim ut viruerit
arescet
de quo non implebit manum suam messor et sinum suum
manipulos faciens
de quo non dixerunt transeuntes benedictio Domini super
vos benediximus vobis in nomine Domini
Chapter 129
canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine
Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad
vocem deprecationis meae
si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit
quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui
Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi
anima mea ad Dominum
a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet
Israhel Dominum
quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio
et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius
Chapter 130
canticum graduum Domine non est exaltatum cor meum neque
elati sunt oculi mei et non ambulavi in magnis et in mirabilibus super me
si non proposui et silere feci animam meam sicut
ablactatus ad matrem suam ita ablactata ad me anima mea
expecta Israhel Dominum amodo et usque in aeternum
Chapter 131
canticum graduum memento Domine David et omnis
adflictionis eius
qui iuravit Domino votum vovit Deo Iacob
si intravero in tabernaculum domus meae si adsedero super
lectum straminis mei
si dedero somnum oculis meis et palpebris dormitationem
donec inveniam locum Domino tabernacula Deo Iacob
ecce audivimus illum in Ephrata invenimus illum in regione
saltus
intremus in tabernacula eius adoremus scabillum pedum eius
surge Domine in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae
sacerdotes tui induantur iustitia et sancti tui laudent
propter David servum tuum ne avertas faciem christi tui
iuravit Dominus David veritatem non avertetur ab ea de
fructu ventris tui ponam super sedem tuam
si custodierint filii tui pactum meum et testificationem
meam quam docuero eos et filii eorum usque in aeternum sedebunt super thronum tuum
quia elegit Dominus Sion desideravit eam in habitaculum
suum
haec est requies mea in sempiternum hic habitabo quia
desideravi eam
venationem eius benedicens benedicam pauperes eius
saturabo pane
sacerdotes eius induam salutari et sancti eius laude
laudabunt
ibi oriri faciam cornu David paravi lucernam christo meo
inimicos eius induam confusione super ipsum autem
florebit sanctificatio eius
Chapter 132
canticum graduum David ecce quam bonum et quam decorum
habitare fratres in uno
sicut unguentum optimum in capite quod descendit in barbam
barbam Aaron quod descendit super oram vestimentorum eius
sicut ros Hermon qui descendit super montana Sion quoniam
ibi mandavit Dominus benedictionem vitam usque in aeternum
Chapter 133
canticum graduum ecce benedicite Domino omnes servi Domini
qui statis in domo Domini
in noctibus levate manus vestras ad sanctum et benedicite
Domino
benedicat tibi Dominus ex Sion factor caeli et terrae
Chapter 134
alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum
qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri
laudate Dominum quoniam bonus Dominus cantate nomini eius
quoniam decens
quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum
quia ego scio quod magnus Dominus et Dominus noster prae
omnibus diis
omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in
mari et in cunctis abyssis
levans nubes de summitatibus terrae fulgura in pluviam
fecit educens ventos de thesauris suis
qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus
misit signa et portenta in medio tui Aegypte in Pharao et
in cunctos servos eius
qui percussit gentes multas et occidit reges fortes
Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna
Chanaan
et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel
populo suo
Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in
generatione et generatione
quia iudicabit Dominus populum suum et in servos suos
erit placabilis
idola gentium argentum et aurum opera manuum hominum
os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum
similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in
eis
domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite
Domino
domus Levi benedicite Domino timentes Dominum benedicite
Domino
benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem
alleluia
Chapter 135
confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum
misericordia eius
confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia
eius
confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum
misericordia eius
qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum
misericordia eius
qui fecit caelos in sapientia quoniam in aeternum
misericordia eius
qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum
misericordia eius
qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia
eius
solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia
eius
lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum
misericordia eius
qui percussit Aegyptum cum primitivis suis quoniam in
aeternum misericordia eius
et eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum
misericordia eius
in manu valida et in brachio extento quoniam in aeternum
misericordia eius
qui divisit mare Rubrum in divisiones quoniam in aeternum
misericordia eius
et eduxit Israhel in medio eius quoniam in aeternum
misericordia eius
et convolvit Pharao et exercitum eius in mari Rubro
quoniam in aeternum misericordia eius
qui duxit populum suum per desertum quoniam in aeternum
misericordia eius
qui percussit reges magnos quoniam in aeternum
misericordia eius
et occidit reges magnificos quoniam in aeternum
misericordia eius
Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia
eius
et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius
et dedit terram eorum in hereditatem quoniam in aeternum
misericordia eius
hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum
misericordia eius
quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in
aeternum misericordia eius
et redemit nos de hostibus nostris quoniam in aeternum
misericordia eius
qui dat panem omni carni quoniam in aeternum misericordia
eius
confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia
eius
Chapter 136
super flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus cum
recordaremur Sion
super salices in medio eius suspendimus citharas nostras
quoniam ibi interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos
verba carminis et qui adfligebant nos laeti canite nobis de canticis Sion
quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena
si oblitus fuero tui Hierusalem in oblivione sit dextera
mea
adhereat lingua mea gutturi meo si non recordatus fuero
tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae
memento Domine filiorum Edom in diem Hierusalem dicentium
evacuate evacuate usque ad fundamentum eius
filia Babylon vastata beatus qui retribuet tibi
vicissitudinem tuam quam retribuisti nobis
beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram
Chapter 137
David confitebor tibi in toto corde meo in conspectu
deorum cantabo tibi
adorabo in templo sancto tuo et confitebor nomini tuo
super misericordia tua et super veritate tua quia magnificasti super omne nomen tuum eloquium tuum
in die invocabo et exaudies me dilatabis animae meae
fortitudinem
confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quoniam
audierunt eloquia oris tui
et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini
quoniam excelsus Dominus et humilem respicit et excelsa de
longe cognoscit
si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super
furorem inimicorum meorum mittes manum tuam et salvabit me dextera tua
Dominus operabitur pro me Domine misericordia tua in
aeternum opera manuum tuarum ne dimittas
Chapter 138
pro victoria David canticum Domine investigasti me et
cognovisti
tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam
intellexisti malum meum de longe semitam meam et
accubitionem meam eventilasti
et omnes vias meas intellexisti quia non est eloquium in
lingua mea
ecce Domine nosti omnia retrorsum et ante formasti me et
posuisti super me manum tuam
super me est scientia et excelsior est non potero ad eam
quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam
si ascendero in caelum ibi es tu si iacuero in inferno
ades
si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris
etiam ibi manus tua deducet me et tenebit me dextera tua
si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit
circa me
nec tenebrae habent tenebras apud te et nox quasi dies
lucet similes sunt tenebrae et lux
quoniam tu possedisti renes meos orsusque es me in utero
matris meae
confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me
mirabilia opera tua et anima mea novit nimis
non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in
abscondito imaginatus sum in novissimis terrae
informem adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo
omnes scribentur dies formatae sunt et non est una in eis
mihi autem quam honorabiles facti sunt amici tui Deus
quam fortes pauperes eorum
dinumerabo eos et harena plures erunt evigilavi et adhuc
sum tecum
si occideris Deus impium viri sanguinum declinate a me
qui contradicent tibi scelerate elati sunt frustra
adversarii tui
nonne odientes te Domine odivi et contra adversarios tuos
distabui
perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi
scrutare me Deus et cognosce cor meum proba me et scito
cogitationes meas
et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna
Chapter 139
pro victoria canticum David
erue me Domine ab homine malo a viris iniquis serva me
qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt
in proeliis
exacuerunt linguam suam quasi serpens venenum aspidis sub
labiis eorum semper
custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva
me qui cogitaverunt subplantare gressus meos
absconderunt superbi laqueum mihi et funibus extenderunt
rete iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi semper
dixi Domino Deus meus tu audi Domine vocem deprecationis
meae
Domine Deus fortitudo salutis meae protexisti caput meum
in die belli
ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur
et eleventur semper
amaritudo convivarum meorum labor labiorum eorum operiat
eos
cadent super eos carbones ignis deicies eos in foveas ut
non consurgant
vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala
capient in interitu
scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum
attamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti
cum vultu tuo
Chapter 140
canticum David Domine clamavi ad te festina mihi exaudi
vocem meam clamantis ad te
dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo
elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
pone Domine custodem ori meo serva paupertatem labiorum
meorum
ne declines cor meum in verbum malum volvere cogitationes
impias cum viris operantibus iniquitatem neque comedere in deliciis eorum
corripiat me iustus in misericordia et arguat me oleum
amaritudinis non inpinguet caput meum quia adhuc et oratio mea pro malitiis eorum
sublati sunt iuxta petram iudices eorum et audient verba
mea quoniam decora sunt
sicut agricola cum scindit terram sic dissipata sunt ossa
nostra in ore inferi
quia ad te Domine Deus oculi mei in te speravi ne evacues
animam meam
custodi me de manibus laquei quod posuerunt mihi et de
offendiculis operantium iniquitatem
incident in rete eius impii simul ego autem transibo
Chapter 141
eruditio David cum esset in spelunca oratio
voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus
sum
effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem
meam coram illo adnuntiabo
cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti
semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi
respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me
periit fuga a me non est qui quaerat animam meam
clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra
viventium
ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis
libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me
educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me
expectant iusti cum retribueris mihi
Chapter 142
canticum David Domine exaudi orationem meam ausculta
deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua
et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non
iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens
persecutus est enim inimicus animam meam confregit in
terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos
et anxius fuit in me spiritus meus in medio mei sollicitum
fuit cor meum
recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua
facta manuum tuarum loquebar
expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad
te semper
cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne abscondas
faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum
fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te
confido notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam
libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum
doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus
spiritus tuus bonus deducet me in terra recta
propter nomen tuum Domine vivificabis me in iustitia tua
educes de angustia animam meam
et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes
omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus
Chapter 143
David benedictus Dominus fortis meus qui docet manus meas
ad proelium digitos meos ad bellum
misericordia mea et fortitudo mea auxiliator meus et
salvator meus scutum meum et in ipso speravi qui subiecit populos mihi
Domine quid est homo quia cognoscis eum filius hominis
quia conputas eum
homo vanitati adsimilatus est dies eius quasi umbra
pertransiens
Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et
fumigabunt
mica fulmine et dissipa eos mitte sagittam tuam et
interfice illos
extende manum tuam de excelso libera me et erue me de
aquis multis de manu filiorum alienorum
quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera
mendacii
Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo
psallam tibi
qui dat salutem regibus qui eruit David servum suum de
gladio pessimo
libera me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os
locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii
ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in
adulescentia sua filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi
promptuaria nostra plena et supereffundentia ex hoc in
illud pecora nostra in milibus et innumerabilia in conpitis nostris
tauri nostri pingues non est interruptio et non est
egressus et non est ululatus in plateis nostris
beatus populus cuius talia sunt beatus populus cuius
Dominus Deus suus
Chapter 144
hymnus David aleph exaltabo te Deus meus rex et benedicam
nomini tuo in aeternum et ultra
beth in omni die benedicam tibi et laudabo nomen tuum in
sempiternum iugiter
gimel magnus Deus et laudabilis nimis et magnificentiae
eius non est inventio
deleth generatio ad generationem laudabit opera tua et
fortitudines tuas adnuntiabunt
he decorem gloriae magnitudinis tuae et verba mirabilium
tuorum loquar
vav et fortitudinem horribilium tuorum loquentur et
magnitudines tuas narrabo
zai memoriam multae bonitatis tuae loquentur et iustitias
tuas laudabunt
heth clemens et misericors Dominus patiens et multae
miserationis
teth bonus Dominus omnibus et misericordiae eius in
universa opera eius
ioth confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti
tui benedicant tibi
caph gloriam regni tui dicent et fortitudines tuas
loquentur
lameth ut ostendant filiis hominum fortitudines eius et
gloriam decoris regni eius
mem regnum tuum regnum omnium saeculorum et potestas tua
in omni generatione et generatione
samech sustentat Dominus omnes corruentes et erigit
universos iacentes
ain oculi eorum in te sperant et tu das eis escam suam in
tempore suo
fe aperis manus tuas et imples omne animal refectione
sade iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in
omnibus operibus suis
coph iuxta est Dominus omnibus qui invocant eum omnibus
qui invocant eum in veritate
res placitum timentium se faciet et clamorem eorum audiet
et salvabit eos
sen custodit Dominus omnes diligentes se et universos
impios conteret
thau laudem Domini loquetur os meum et benedicet omnis
caro nomini sancto eius in aeternum et iugiter
Chapter 145
alleluia
lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea
cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus
in filio hominis cui non est salus
egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in
die illa peribunt cogitationes eius
beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in
Domino Deo suo
qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt
et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium
calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos
Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus
diligit iustos
Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et
viam impiorum conteret
regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in
generationem et generationem
Chapter 146
alleluia laudate Dominum quoniam bonum est canticum Dei
nostri quoniam decorum est pulchra laudatio
aedificabit Hierusalem Dominus eiectos Israhel congregabit
qui sanat contritos corde et alligat plagas eorum
qui numerat multitudinem stellarum et omnes nomine suo
vocat
magnus Dominus noster et multus fortitudine prudentiae
eius non est numerus
suscipiens mansuetos Dominus humilians impios usque ad
terram
canite Domino in confessione canite Deo nostro in cithara
qui operit caelos nubibus et praebet terrae pluviam et
oriri facit in montibus germen
qui dat iumentis panem suum filiis corvi clamantibus
non est in fortitudine equi voluntas eius neque in tibiis
viri placetur ei
placetur Domino in his qui timent eum et expectant
misericordiam eius
Chapter 147
lauda Hierusalem Dominum cane Deum tuum Sion
quia confortavit vectes portarum tuarum benedixit filiis
tuis in medio tui
qui posuit terminum tuum pacem adipe frumenti saturavit
te
qui emittit eloquium suum terrae velociter curret verbum
eius
qui dat nivem quasi lanam pruinas quasi cinerem spargit
proicit glaciem suam quasi buccellas ante faciem frigoris
eius quis stabit
mittet verbum suum et solvet illa spirabit spiritu suo et
fluent aquae
qui adnuntiat verbum suum Iacob praecepta sua et iudicia
sua Israhel
non fecit similiter omni genti et iudicia eius non
cognoscent alleluia
Chapter 148
alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis
laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes exercitus
eius
laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae luminis
laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt
laudent nomen Domini quoniam ipse mandavit et creata sunt
et statuit ea in saeculum et in saeculum praeceptum dedit
et non praeteribit
laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi
ignis et grando nix et glacies ventus turbo quae facitis
sermonem eius
montes et omnes colles lignum fructiferum et universae
cedri
bestiae et omnia iumenta reptilia et aves volantes
reges terrae et omnes populi principes et universi
iudices terrae
iuvenes et virgines senes cum pueris laudent nomen Domini
quoniam sublime nomen eius solius
gloria eius in caelo et in terra et exaltavit cornu
populi sui laus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi alleluia
Chapter 149
alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in
congregatione sanctorum
laetetur Israhel in factore suo filii Sion exultent in
rege suo
laudent nomen eius in choro in tympano et cithara cantent
ei
quia conplacet sibi Dominus in populo suo exaltabit
mansuetos in Iesu
exultabunt sancti in gloria laudabunt in cubilibus suis
exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in
manibus eorum
ad faciendam vindictam in gentibus increpationes in
populis
ut alligent reges eorum catenis et inclitos eorum
conpedibus ferreis
ut faciant in eis iudicium scriptum decor est omnium
sanctorum eius alleluia
Chapter 150
alleluia laudate Deum in sancto eius laudate eum in
fortitudine potentiae eius
laudate eum in fortitudinibus eius laudate eum iuxta
multitudinem magnificentiae suae
laudate eum in clangore bucinae laudate eum in psalterio
et cithara
laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et
organo
laudate eum in cymbalis sonantibus laudate eum in cymbalis
tinnientibus
omne quod spirat laudet Dominum alleluia
Next:
Proverbs
Prev:
Job
Up
This book in:
English
עברית